EPISTOLA 122

Scripta a. 410.

A. clero et populo Hipponensi excusat absentiam suam (n. 1), adhortans ut in sublevandis pauperibus solito sint alacriores ob afflictiones temporarias (n. 2).

DILECTISSIMIS FRATRIBUS CONCLERICIS ET UNIVERSAE PLEBI, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

A. absentem se excusat infirmitate coactum.

1. In primis peto caritatem vestram, et per Christum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis. Nam spiritu et cordis affectu puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere; quamvis me amplius contristet, quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis, quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor eius et caritas servire compellit. Illud enim noverit Dilectio vestra, numquam me absentem fuisse licentiosa libertate, sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos, etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere; a quibus me semper non indevotio mentis, sed minus idonea valetudo corporis excusavit. Proinde, dilectissimi fratres, sic agite, ut, quod ait Apostolus, sive adveniens et videns vos, sive absens, audiam de vobis, quia statis in uno spiritu, uno animo collaborantes fidei evangelicae 1. Si vos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quemadmodum de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis, evadentes non molestas angustias temporis parvi, sed horrendas poenas ignis aeterni. Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis, ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis; quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! Et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem; quomodo timenda est quae mittit in aeternum dolorem! Et si deliciae seculi huius, breves et sordidae, sic amantur; quanto vehementius futuri seculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! Ista cogitantes nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad vestri seminis messem suo tempore veniatis.

Ad vestiendos pauperes hortatur.

2. Nuntiatum enim est mihi quod morem vestrum de vestiendis pauperibus fueritis obliti; ad quam misericordiam cum praesens essem vos exhortatus sum, et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat contritio huius mundi, cui talia videtis accidere qualia Dominus et Redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit. Non solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius quam soletis. Sicut enim ad loca munitiora festinantius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere; sic corda christiana quanto magis sentiunt mundi huius ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum coelestem impigra celeritate transferre 2, ut si aliquis humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit: si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur qui quandoque moriturus, immortali Domino, ad quem venturus est, bona propria commendavit. Itaque, fratres mei dilectissimi, ex eo quod quisque habet, secundum suas vires quas ipse novit, facite quod soletis, alacriore animo quam soletis, et inter omnes seculi huius molestias apostolicam exhortationem corde retinete, ubi ait: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis 3. Talia mihi de vobis nuntientur, quibus noverim, non propter meam praesentiam, sed propter Dei praeceptum, qui numquam est absens, vos solere facere quod multis annis me praesente, et aliquando etiam me absente fecistis 4. Dominus vos in pace conservet; et, dilectissimi fratres, orate pro nobis.