EPISTOLA 101

Scripta exeunte a. 408 aut 409.

A. Memorio, Capuae episcopo, libros ipsius de Musica flagitanti, excusat non posse mittere quod nondum emendati sint (n. 1) eaque occasione agit de disciplinis, quas liberales falso dici ostendit, nisi pietatis studium adsit (n. 2-3); sextum interea librum mittit ceterosque, si repererit, mittendos pollicetur (n. 4).

DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILITER CARISSIMO, ET SINCERITER DESIDERANTISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO MEMORIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM

De Musica libri non emendati.

1. Nullas iam reddere debui litteras sanctae Caritati tuae sine his libris, quos a me sancti amoris iure violentissimo flagitasti, ut hac saltem obedientia responderem epistolis tuis, quibus me magis onerare quam honorare dignatus es. Quamquam ubi succumbo, quia oneror; ibi etiam, quia diligor, sublevor. Neque enim a quolibet diligor, sublevor, eligor; sed ab eo viro et Domini sacerdote, quem sic acceptum Deo sentio, ut cum animam tuam tam bonam levas ad Dominum, quoniam in illa me habes, leves et me. Debui ergo nunc libros mittere, quos emendaturum me esse promiseram: et ideo non misi, quia non emendavi; non quia nolui, sed quia non potui, curis videlicet multis et multum praevalentibus occupatus. Nimis autem ingratum ac ferreum fuit, ut te qui nos sic amas, hic sanctus frater et collega noster Possidius, in quo nostram non parvam praesentiam reperies, vel non disceret, vel sine litteris nostris disceret. Est enim per nostrum ministerium non litteris illis, quas variarum servi libidinum liberales vocant, sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras angustias dispensari.

Quae sit vera libertas.

2. Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii, liberaliter sibi videntur eruditi, nisi quod in litteris vere liberalibus legimus: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 1? Per eum namque praestatur ut ipse etiam, quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt appellantur, quid in se habeant liberale noscatur. Neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum veritati: unde ille ipse Filius: Et veritas, inquit, liberabit vos 2. Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati; non oratorum inflata et expolita mendacia; non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel Deum prorsus non cognoverunt vel cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt: et immutaverunt gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum atque quadrupedum et serpentium 3; vel qui istis simulacris non dediti, aut non nimis dediti, coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam Creatori 4. Absit omnino ut istorum vanitates et insaniae mendaces, ventosae nugae ac superbus error, recte liberales litterae nominentur, hominum scilicet infelicium, qui Dei gratiam per Iesum Christum Dominum nostrum, qua sola liberamur de corpore mortis huius 5, non cognoverunt, nec in eis ipsis quae vera senserunt. historia sane, cuius scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere profitentur fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum sive bona sive mala hominum, tamen vera narrantur. Quamvis in eis cognoscendis, qui Spiritu sancto non adiuti sunt, rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis conditione compulsi sunt, quemadmodum non fallerentur in plurimis, omnino non video: est tamen in eis aliqua propinquitas libertatis, si voluntatem mentiendi non habent, nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus humana infirmitate falluntur.

Numeros ad animum elevandum aptos esse.

3. Verum quia in omnibus rerum motibus quid numeri valeant, facilius consideratur in vocibus, eaque consideratio quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit se sapientia hilariter, et in omni providentia occurrit amantibus 6: initio nostri otii cum a curis maioribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista, quae a nobis desiderasti, scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros, et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. Sed posteaquam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina imposita est, omnes illae deliciae fugere de manibus, ita ut vix nunc ipsum codicem inveniam, quoniam tuam voluntatem, nec petitionem sed iussionem, contemnere nequeo. Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verumtamen te hoc a me tantopere flagitasse poenitebit. Difficillime quippe intelleguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum: maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur, quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet.

Psalmorum numeros A. ignorat.

4. Sextum sane librum quem emendatum reperi, ubi est omnis fructus caeterorum, non distuli mittere Caritati tuae: fortassis ipse tuam non multum refugiet gravitatem. Nam superiores quinque vix filio nostro et condiacono Iuliano, quoniam et ipse iam nobiscum commilitat, lectione et cognitione digni videbuntur. Quem quidem non audeo dicere, plus amo quam te, quia nec veraciter dico, sed tamen audeo dicere, plus desidero quam te. Mirum videri potest quemadmodum quem pariter amo, amplius desiderem; sed hoc mihi facit spes amplior videndi eum: puto enim quod si ad nos te iubente vel mittente venerit, et hoc faciet quod adolescentem decet, maxime quia nondum curis maioribus detinetur, et teipsum mihi expeditius apportabit. Quibus numeris consistant versus Davidici non scripsi, quia nescio. Neque enim ex hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur: certis tamen eos constare numeris, credo illis qui eam linguam probe callent. Amavit enim vir ille sanctus musicam piam et in ea studia nos magis ipse quam ullus alius auctor accendit. Habitetis omnes in aeternum in adiutorio Altissimi 7, qui habitatis unanimes in domo 8, pater materque fratres filiorum, et cuncti unius Patris filii, memores nostri.