EPISTOLA 92/A

Scripta simul cum superiore.

A. Cyprianum presbyterum rogat ut superiorem epistolam ad Italicam perferre ne gravetur.

DOMINO MERITO SINCERISSIMO ET SANCTO FRATRI ET COMPRESBYTERO CYPRIANO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM

1. Benedictae filiae nostrae Italicae litteras misi, quas ad eam peto ipse perferre digneris, in quibus aliquid dixi contra eorum opinionem, qui nihil de Deo sperare possunt, nisi quod de corporibus sentiunt, quamquam esse corpus Deo non audeant dicere. Alio tamen modo prorsus hoc dicunt, cum adserunt videri posse oculis corporis, quos non creavit nisi ad corpora contuenda. Verum isti nec quid sit corpus mihi videntur scire nec quantum a corpore spiritus est Deus. Ex occasione ergo, qua eam utcumque consolandam putavi, nolui praetermittere, ubi nostrum omnium peregrinationis vera consolatio constituta est. Quid autem contra dicant, qui illud sentiunt, quod paucis refutare temptavimus, sanctitas tua mihi scribere non gravetur, si forte illius verecundiam piguerit istum veluti conflictum quamvis ex aliena praesumptione suscipere, aut certe id efficiat caritas tua, ut illi, qui hoc sentiunt et ea passim spargere atque conculcare non desinunt, mihi rescribant ad ista, quae scripsi, ut cum eis deinceps agatur, quod de hac re agi oportere sancta prudentia tua pervidet mecum. Non enim gratis anima rationalibus talibus pasta phantasmatis intercluditur et penitus obturatur, ne percipiat summum illud et incommutabile bonum, si spes / eius in eo defigitur, ut id se praesumat... a Ago autem gratias dilectioni tuae, quod mihi ea, quae poposci, legenda misisti.