EPISTOLA 87

Scripta inter a. 405 et a. 411.

A. Emeritum, episcopum partis donatistae, hortatur ut adtendat ac respondeat qua iusta causa schisma moverint (n. 1-3) ac reminiscantur potius delicta suorum neque querantur se persecutionem pati (n. 4-10).

DESIDERABILI ET DILECTO FRATRI EMERITO, AUGUSTINUS.

Donatistas criminibus saltem occultis pollutos esse.

1. Ego cum audio quemquam bono ingenio praeditum, doctrinisque liberalibus eruditum, quamquam non ibi salus animae constituta sit, tamen in quaestione facillima, sentire aliud quam veritas postulat, quo magis miror, eo magis exardesco nosse hominem, et cum eo colloqui: vel si id non possim, saltem litteris quae longissime volant, attingere mentem eius, atque ab eo vicissim attingi desidero. Sicut te esse audio talem virum, et ab Ecclesia catholica, quae sicut sancto Spiritu praenuntiata est, toto orbe diffunditur, discerptum doleo atque seclusum; quam ob causam nescio. Nam certum est magnae parti Romani orbis, ne dicam etiam barbaris gentibus, quibus quoque debitorem se dicebat Apostolus 1, quorum christianae fidei communio nostra contexitur, ignotam esse partem Donati; nec eos omnino scire vel quando vel quibus causis exorta sit ista dissensio. Quos utique omnes Christianos ab eis criminibus quae Afris obicitis, nisi innocentes esse fatearis, cogeris dicere, omnium malis factis obnoxios, cum apud vos perditi, ut mitius dixerim, latent, vos omnes esse pollutos. Non enim neminem de vestra communione pellitis; aut tunc primum pellitis, cum primum illud, unde pellendus est, fecerit. An non aliquanto tempore latentem, et postea proditum convictumque damnatis? Quaero igitur utrum vos contaminaverit eo tempore quo latebat? Respondebis: Nullo modo. Nullo ergo tempore contaminaret, etiamsi semper id lateret; nam et mortuorum nonnulla saepe commissa produntur, nec fraudi est Christianis, qui eis communicavere viventibus. Cur ergo vos tam temeraria atque sacrilega diremptione praecidistis a communione innumerabilium Ecclesiarum Orientalium, quas semper latuit, et adhuc latet quod in Africa gestum esse aut docetis aut fingitis?

Etiam cognitos malos bonis non obesse in Ecclesia.

2. Alia enim quaestio est, utrum illa vera dicatis, quae quidem nos multo probabilioribus documentis falsa esse convincimus, et in vestris magis ea ipsa quae obicitis, tunc probata declaramus. Sed haec, ut dixi, alia quaestio est, tunc aggredienda et discutienda, cum opus fuerit. Illud nunc attendat vigilantia mentis tuae, neminem contaminari posse ignotorum ignotisque criminibus. Unde manifestum est a communione orbis, cui seu falsa seu vera crimina quae Afris intenditis, prorsus ignota sunt et ignota semper fuerunt, sacrilego schismate vos esse separatos: quamquam et illud non est tacendum, etiam cognitos malos bonis non obesse in Ecclesia, si eos a communione prohibendi aut potestas desit, aut aliqua ratio conservandae pacis impediat. Qui sunt enim, qui apud prophetam Ezechielem, et ante vastationem perditorum signari meruerunt, et cum illi vastarentur evadere illaesi 2, nisi, ut ibi manifestissime ostenditur, qui moerent et gemunt peccata et iniquitates populi Dei, quae fiunt in medio eorum? quis autem quod ignorat, gemit et moeret? Ex eadem ratione etiam Paulus Apostolus falsos fratres tolerat. Non enim de incognitis ait: Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi 3; quos tamen secum fuisse manifestat. Ex quo autem genere sunt, qui vel thurificare idolis, vel Codices divinos tradere, quam mori maluerunt, nisi ex eorum qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi?

Scripturae Sacrae testimoniis idem probatur.

3. Multa testimonia Scripturarum praetereo, ne longiorem quam necesse est epistolam faciam, et eruditioni tuae plura per teipsum consideranda permitto. Quod tamen satis est, vide obsecro: si tam multi iniqui in uno populo Dei, qui eos contestabantur non fecerunt tales, quales ipsi erant, si multitudo illa falsorum fratrum 4 apostolum Paulum, in una cum eis Ecclesia constitutum, non fecit sua quaerentem, non quae Iesu Christi; manifestum est non hoc effici hominem, quod est malus quisquam, cum quo ad altare Christi acceditur, etiamsi non sit incognitus, si tantum non approbetur, et a bona conscientia displicendo separetur. Manifestum est igitur non esse aliud cum fure concurrere 5, nisi vel furari cum eo, vel furtum eius cordis placito accipere. Hoc nos dicimus, ut quaestiones infinitas atque superfluas de factis hominum, quae rationem nostram nihil impediunt, auferamus.

Priorum Donatistarum inconstans agendi ratio.

4. Sed et vos, nisi hoc sentiatis, tales eritis omnes, qualis Optatus in vestra communione vobis non ignorantibus fuit: quod absit ab Emeriti moribus, aliorumque talium, quales apud vos esse non dubito longe a factis illius alienos. Neque enim vobis obicimus, nisi schismatis crimen, quam etiam haeresim male perseverando fecistis. Quanti autem divino iudicio pendatur hoc facinus, lege quod te legisse non ambigo. Invenies Dathan et Abiron hiatu terrae devoratos, caeterosque omnes, qui eis consenserant, igne de medio eorum existente consumptos 6. Illud ergo scelus ad exemplum devitandi Dominus Deus praesenti supplicio denotavit, ut cum talibus patientissime parcit, quale ultimo iudicio reservet, ostenderet. Neque enim reprehendimus rationes vestras, si eo tempore quo vesana potentia furere iactabatur Optatus, cum eius accusator esset totius Africae gemitus congemiscentibus vobis, si tamen talis es, qualem te praedicat fama, quod scit Deus me et credere et velle: non ergo reprehendimus si eo tempore, ne multos secum excommunicatos traheret, et communionem vestram schismatis furore praecideret, eum excommunicare noluistis. Sed hoc ipsum est quod vos arguit in iudicio Dei, frater Emerite, quod cum videretis tam magnum malum esse, dividi partem Donati, ut Optatus potius in communione tolerandus existimaretur, quam illud admitteretur; permanetis in eo malo, quod in dividenda Ecclesia Christi a vestris maioribus perpetratum est.

Absurdae Donatistarum querelae in Catholicos.

5. Hic fortasse respondendi angustia tentabis defendere Optatum. Noli, frater, noli obsecro; non te decet, et si aliquem alium forte deceat, si tamen quidquam decet malos, Emeritum certe non decet defendere Optatum. Sed fortasse nec accusare Ita sit sane. Utere voce media, et dic: Unusquisque sarcinam suam portat 7. Tu quis es, qui iudices servum alienum? 8 Si ergo ad testimonium totius Africae, imo vero terrarum omnium quaquaversum Gildonis fama fervebat, simul enim et ille notus erat, non ausi estis umquam de Optato iudicare, ne temere de incognitis iudicaretis; nos tandem possumus aut debemus de iis qui ante nos vixerunt, ad vestrum tantummodo testimonium, temerariam de incognitis ferre sententiam, ut parum sit quod vos ignota criminamini, nisi et nos ignota iudicemus? Non enim Optatum, etiamsi forte falsa periclitatur invidia, sed te defendis, cum dicis: Ignoro qualis iste fuerit. Quanto magis ergo quales fuerint Afri, quos ignotiores arguis, Orientalis orbis ignorat? a quibus tamen Ecclesiis, quarum nomina habes in Libris et recitas, nefaria dissensione disiungeris. Si Thamugadensem episcopum vestrum famosissimum et pessime diffamatum, non dico Caesariensis, sed Sitifensis collega eius eiusdemque temporis ignorabat, quomodo traditores Afros, quicumque illi fuerint, Ecclesia Corinthiorum, Ephesiorum, Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, Antiochenorum, Ponti, Galatiae, Cappadociae, caeterarumque orbis partium ab Apostolis in Christo aedificatarum, aut nosse potuit, aut damnari a vobis meruit, quia non potuit? et tamen eis non communicatis, et dicitis non esse Christianos, et eos rebaptizare conamini. Quid dicam? quid querar? aut quid exclamem? Si cum homine cordato loquor, indignationis huius aculeos tecum participo. Nam vides profecto quae dicerem, si vellem dicere.

Quaestionis caput.

6. An forte fecerunt inter se maiores vestri concilium, et damnaverunt praeter se totum orbem christianum? Itane ad hoc perducta est rerum existimatio, ut concilium Maximianensium, qui de vestra praecisione praecisi sunt, quia vobis comparati paucissimi sunt, non valeat adversus vos; et vestrum concilium valeat adversus gentes haereditatem Christi, et possessionem eius terminos terrae 9? Miror si habet in corpore sanguinem, qui de hac re non erubescit. Rescribe ad ista, quaeso: a nonnullis enim, quibus non potui non credere, audivi te rescripturum, si tibi scriberem. Iam etiam pridem misi unam epistolam, quam utrum acceperis vel ei responderis, et forte ego tuam non acceperim, nescio. Nunc interim peto ad haec respondere ne graveris, quod tibi videtur. Sed noli te in alias tollere quaestiones; hinc enim caput est ordinatissimae inquisitionis, cur schisma factum sit.

Terrenae potestates cur schismaticos persequantur.

7. Nam et terrenae potestates cum schismaticos persequuntur, ea regula se defendunt, qua dicit Apostolus: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi iudicium acquirunt. Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bonum. Quod si malum feceris, time: non enim frustra gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit 10. Tota igitur quaestio est, utrum nihil mali sit schisma, aut utrum schisma non feceritis, ut pro bono opere potestatibus resistatis, non pro malo, unde vobis acquiratis iudicium. Propterea providentissime Dominus non ait: Beati qui persecutionem patiuntur tantum; sed addidit, propter iustitiam 11. Si ergo iustitia est quam operati estis in illa dissensione, in qua etiam permanetis, secundum ea quae supra dixi, nosse abs te cupio. Si autem iniquitas est orbem christianum damnare inauditum, vel quia non audivit quae vos audistis, vel quia non ei probatum est quod temere credidistis, aut sine certo documento accusastis, et ideo rebaptizare velle tot Ecclesias ipsius Domini, cum hic adhuc esset in carne, et Apostolorum eius praedicatione ac labore fundatas: quia vobis licet, aut nescire Afros collegas vestros malos simul viventes, simul Sacramenta tractantes; aut etiam scire, sed tolerare, ne pars Donati dividatur; illis autem in orbe remotissimo constitutis, non licet nescire quod vos de Afris aut nostis, aut creditis, aut audistis, aut fingitis? Quae tanta est perversitas amplecti suam iniquitatem, et potestatum accusare severitatem?

Terrenae potestates catholicos adversus Donatistarum violentias defendunt.

8. At enim et malos Christianis non licet persequi. Esto, non liceat; sed numquid hoc potestatibus ad hoc ipsum ordinatis fas est obiicere? An Apostolum delebimus? aut non habent codices vestri quae paulo ante commemoravi? Sed vos, inquies, talibus communicare non debetis. Quid ergo? Vos Flaviano quondam vicario, partis vestrae homini, quia legibus serviens, nocentes quos invenerat occidebat, non communicastis? Sed a vobis, inquies, Romani principes adversum nos provocantur. Imo a vobis adversum vos ipsos, qui Ecclesiam, cuius illi, sicut tanto ante praedictum est, iam membra sunt (de Christo enim dictum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae 12), et praecisione laniare ausi estis, et rebaptizare pertinaciter audetis. Nostri autem adversus illicitas et privatas vestrorum violentias, quas et vos ibi, qui talia non facitis, doletis et gemitis, a potestatibus ordinatis tuitionem petunt, non qua vos persequantur, sed qua se defendant; sicut apostolus Paulus adversus Iudaeos coniurantes ut eum necarent 13, antequam esset Romanum imperium christianum, egit ut sibi tuitio etiam armatorum daretur. Sed illi principes qualibet occasione cognoscentes vestri schismatis nefas, constituunt adversus vos pro sua sollicitudine ac potestate quod volunt. Non enim frustra gladium portant; Dei enim ministri sunt, vindices in iram in eos qui male agunt 14. Postremo etiam si aliqui nostrorum non christiana moderatione ista faciunt, displicet nobis; sed tamen non propter eos relinquimus catholicam Ecclesiam, si eam ante ultimum tempus ventilationis a palea purgare non possumus 15, quando et vos propter Optatum, cum eum pellere non audebatis, partem Donati non reliquistis.

Quare nos adiungi vobis vultis, si scelerati

9. At enim dicitis: Quare nos adiungi vobis vultis, si scelerati sumus? Quia vivitis adhuc, et corrigi potestis si velitis. Cum enim nobis coniungimini, hoc est Ecclesiae Dei, haereditati Christi, cuius possessio sunt termini terrae 16, vos corrigimini ut in radice vivatis. De ramis enim fractis sic ait Apostolus: Potens est enim Deus iterum inserere illos 17. Vos ergo mutamini ex ea parte qua dissentiebatis; quamvis Sacramenta quae habebatis, cum eadem sint in omnibus, sancta sint. Quapropter vos mutari volumus a perversitate, id est, ut denuo radicetur vestra praecisio. Nam Sacramenta quae non mutastis, sicut habetis, approbantur a nobis; ne forte cum vestram pravitatem corrigere volumus, illis mysteriis Christi, quae in vestra pravitate depravata non sunt, sacrilegam faciamus iniuriam. Neque enim et Saul depravaverat unctionem quam acceperat; cui unctioni tantum honorem rex David pius Dei servus exhibuit. Propterea ergo vos non rebaptizamus, quia radicem vobis reddere cupimus; formam tamen praecisi sarmenti, si non mutata est, approbamus: quae tamen quamvis integra, nullo modo est, sine radice fructuosa. Alia quaestio est de persecutionibus, quas vos dicitis pati in tanta mansuetudine et lenitate nostrorum, cum vere illicite ac privatim vestri faciant graviora; alia de Baptismate, quod non quaerimus ubi sit, sed ubi prosit. Nam ubicumque est, ipsum est; sed non etiam ille qui hoc accipit, ubicumque est, ipse est. Itaque privatam hominum impietatem detestamur in schismate; baptismum vero Christi ubique veneramur: quia si desertores secum Imperatoris signa traducant, illis vel damnatione punitis, vel indulgentia correctis, salva signa recipiuntur, si salva manserunt. Et si quid de hac re diligentius quaerendum est, alia est, ut dixi, quaestio. Hoc enim observandum est in his rebus, quod observat Ecclesia Dei.

Quae sit vera Ecclesia Dei quaerendum esse.

10. Quaeritur autem utrum vestra, an nostra sit Ecclesia Dei. Quapropter illud quaerendum est a capite, cur schisma feceritis. Si non rescripseris, ego apud Deum, quantum credo, facilem causam habeo; quia viro, quem audivi, excepto schismate, bonum et liberaliter instructum, pacificantes litteras misi. Tu videris quid illi respondeas, cuius nunc laudanda patientia, in fine vero timenda sententia est. Si autem rescripseris ea cura, qua tibi scriptum vides, aderit misericordia Dei, ut aliquando error qui nos dirimit, et amore pacis et ratione veritatis intereat. Memento quod de Rogatensibus non dixerim, qui vos Firmianos appellare dicuntur, sicut nos Macarianos appellatis. Neque de Rusicayensi episcopo vestro, qui cum Firmo pactus perhibetur incolumitatem suorum, ut ei portae aperirentur, et in vastationem darentur Catholici, et alia innumerabilia. Desine ergo locis communibus exaggerare facta hominum, vel audita, vel cognita. Vides enim quae de vestris taceam, ut de origine schismatis, ubi tota causa est, res agatur. Dominus Deus inspiret tibi cogitationem pacificam, desiderabilis et dilecte frater.