EPISTOLA 83

Scripta a. 404-405.

A. Alypio, significans se de bonis quae fuerunt Honorati cuiusdam, ex Tagastensi monasterio Thiavensis presbyteri, aliam inisse sententiam (n. 1), sibique demum satius videri ut ea omnia hereditario veluti iure cedant non monasterio Thagastensi sed Thiavensi ecclesiae (n. 2); aliquot ecclesiastici iuris principia praeterea enuntiat ad iustitiam tuendam atque ad fidelium scandala vitanda (n. 3-6).

DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILITER CARISSIMO AC DESIDERANTISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO ALYPIO, ET QUI TECUM SUNT FRATRIBUS, AUGUSTINUS, ET QUI MECUM SUNT FRATRES, IN DOMINO SALUTEM.

Ecclesiae Thiavensis perturbatio sedanda.

1. Tristitia Thiavensis Ecclesiae cor meum conquiescere non permittit, donec eos tecum audiam in pristinum animum restitutos; quod cito faciendum est. Si enim de homine uno tantum sategit Apostolus dicens: Ne maiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est; ubi etiam ait: Ut non possideamur a satana; non enim ignoramus mentes eius 1: quanto magis nos oportet vigilanter agere, ne hoc in toto grege plangamus, et maxime in eis qui nunc catholicae paci accesserunt, et quos nullo modo relinquere possum. Sed quia temporis non sivit angustia, ut simul nobis inde diligenter deliberatam liceret eliquare sententiam; quid mihi post digressum nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat Sanctitas tua: et si tibi quoque placet, iam litterae quas ad eos communi nomine scripsi, sine dilatione mittantur.

Cum de pecunia agitur, scandala vitanda.

2. Dixisti ut dimidium habeant, et alterum dimidium eis a me undecumque provideretur. Ego autem puto quia si totum eis auferretur, esset quod diceremur non de pecunia nos, sed de iustitia tantopere laborasse. Cum vero dimidium eis concedimus, et eo modo cum eis pacem quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam pecuniariam fuisse; et vides quae pernicies consequatur. Et illis enim videbimur alienam rem dimidiam tulisse; et illi videbuntur nobis inhoneste et inique se passos fuisse, ut adiuvarentur de dimidio, quod totum pauperum fuerat. Nam quod dixisti: "Cavendum est, ne cum rem dubiam emendari volumus, maiora vulnera faciamus", tantumdem valebit, si eis dimidium concedatur. Propter ipsum quippe dimidium, illi quorum conversioni consulere volumus, ut hoc exemplo secum agatur, rerum suarum venditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt. Deinde mirum si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida avaritia maculatos putant, dum maligna species non vitatur.

Monasterium ingredientis bona quomodo administranda.

3. Nam cum quisque ad monasterium convertitur, si veraci corde convertitur, illud non cogitat, maxime admonitus quantum malum sit. Si autem fallax est, et sua quaerit, non quae Iesu Christi 2, non habet utique caritatem. Et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus, et tradiderit corpus suum ut ardeat 3? Huc accedit, quia illud, sicut iam collocuti sumus, deinceps vitari potest, et agi cum eo qui convertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit, et ex otio tendatur cum eius res iam esse destiterit. Haec autem mors infirmorum, et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertissime intellegant, nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis. Quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus; quia etsi eius non erat, hoc ab initio scire debuerant.

In re pecuniaria ex lege agendum.

4. Videtur itaque mihi haec regula esse in rebus huiuscemodi retinenda, ut quidquid eo iure quo talia possidentur, eius fuerit qui alicubi clericus ordinatur, ad eam pertineat Ecclesiam in qua ordinatur. Usque adeo autem eodem iure presbyteri Honorati est illud unde agitur, ut non solum alibi ordinatus, sed adhuc in Thagastensi monasterio constitutus, si re sua non vendita, nec per manifestam donationem in quempiam translata moreretur, nonnisi haeredes eius in eam succederent, sicut frater Aemilianus in illos triginta solidos fratri Privato successit. Haec ergo ante praecavenda sunt: si autem praecauta non fuerint, ea iura eis servare oportet, quae talibus habendis vel non habendis secundum civilem societatem sunt instituta; ut ab omni non solum re, sed etiam specie maligna, quantum possumus, nos abstineamus 4, et bonam famam custodiamus, dispensationi nostrae multum necessariam. Quam vero species maligna sit, advertat sancta prudentia tua. Excepta illorum tristitia quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio, nondum dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adiungens quod utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus: vehementer exhorruit, et nobis hoc visum esse miratus est; nulla re alia permotus, nisi ipsa specie foeda non nostra, sed cuiuslibet vita, ac moribus indignissima.

Sacrum ministerium negotiis terrenis impediri.

5. Proinde obsecro te ut epistolam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere. Et si forte illic illud iustum acutissime pervides, non cogantur infirmi modo discere quod ego nondum intellego, ut hoc circa eos in hac causa servetur quod Dominus ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo 5. Tali quippe infirmitati parcens, etiam illud de tributo solvendo, ait: Ergo liberi sunt filii; sed ne scandalizemus eos, et caetera, quando Petrum misit, ut didrachmas quae tunc exigebantur solverent 6. Noverat enim aliud ius, quo nihil tale debebat; sed eo iure tributum ei ille solvebat, quo iure diximus haeredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si antequam rem suam vel donaret, vel venderet, moreretur. Quamquam in ipso Ecclesiae iure Paulus apostolus parcit infirmis, et debitum stipendium non exigit, certus conscientia quod rectissime exigeret; sed nihil aliud quam suspicionem devitans, bonum Christi odorem turbantem, et ab illa maligna specie sese abstinens, in eis regionibus, ubi hoc noverat oportere 7, et forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus. Sed nos tardiores, vel experti corrigamus, quod praevidere debuimus.

A. morem gerit Thagastensibus fratribus.

6. Postremo quia omnia timeo, et memini in digressu nostro quid proposueris, quod me fratres Thagastenses teneant debitorem in dimidio illius pretii; si hoc iustum esse liquido perspicis, ea dumtaxat conditione non abnuo, ut cum habuero reddam, id est, cum aliquid tantum obvenerit Hipponensi monasterio, ubi hoc sine angustia fieri possit: ut tanta ibi summa detracta, non minus quam aequalis pro numero cohabitantium pars ad nostros perveniat.