EPISTOLA 67

Scripta a. 402.

A. Hieronymo negans se umquam librum in ipsum scripsisse illumque forte in hoc falsum dicens quod quis prolixam epistulam librum appellasset (n. 1-3).

 

Domino carissimo et desideratissimo et honorando in Christo fratri et compresbytero Hieronymo, Augustinus, in Domino salutem

A. rescriptum adhuc desiderat.

1. 1. Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed, quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuae: aliquid procul dubio impedimenti fuit. Unde agnosco a me Dominum potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi quod rescripseris: nam rescribendi iam dedit quia, cum volueris, facillime poteris.

Nullum librum scripsit A. in Hieronymum.

2. 2. Etiam hoc, ad me sane perlatum, utrum quidem crederem dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui: hoc autem brevi suggestum esse Caritati tuae a nescio quibus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim, Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris; Deum nostrum testor, hoc me non fecisse. Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur a me scriptum esse, puto te debere cognoscere; aut si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam hoc a te postulem, et flagitem.

A. amorem ac aestimationem significat Hieronymo.

2. 3. O si licuisset, etsi non cohabitante, saltem vicino te in Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum, quod in Domino quam possumus simul sumus, conservari studeas, et augeri ac perfici, et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum, et omnes fratres qui tecum ac de te in Domino gaudent. Memor nostri exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo, domine carissime et desideratissime, et honorande in Christo frater.