EPISTOLA 60

Scripta forte circa eodem tempore.

A. Aurelio, Carthaginiensi episcopo, significat Donatum eiusque fratrem se renitente recessisse de monasterio; porro et monachis facilem lapsum ordinique clericorum iniuriam fieri dum tales in clerum assumuntur (n. 1-2).

 

Domino beatissimo et debita observantia venerabili, sinceriterque carissimo fratri et consacerdoti papae Aurelio, Augustinus, in Domino salutem

Duo monachi desertores.

1. Litteras nullas tuae Venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi. Nunc vero legi epistolam Benignitatis tuae de Donato et fratre eius, et quid responderem diu fluctuavi. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus in Christo nutriendis servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse istam viam dandam servis Dei, ut se facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Et ipsis enim facilis lapsus, et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eligantur, cum ex his qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum assumere soleamus: nisi forte, sicut vulgares dicunt: Malus choraula bonus symphoniacus est; ita iidem ipsi vulgares de nobis iocabuntur dicentes: Malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos surrigamus, et tam gravi contumelia clericos dignos putemus, in quorum numero sumus; cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria, aut personae regularis integritas.

A. rem Aurelii arbitrio remittit.

2. Sed de istis credo arbitrata sit Beatitudo tua quod nostra voluntate, ut suis potius corregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent: sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt, nobis quantum potuimus, pro eorum salute, renitentibus. Et de Donato quidem, quia iam factum est, ut antequam de hac re aliquid in concilio statueremus, ordinaretur, si forte a superbiae perversitate correctus est, quod vult faciat prudentia tua. De fratre vero eius, cuius vel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intellegas quid sentiam, nescio quid respondeam. Contradicere tamen prudentiae, honori, caritatique tuae non audeo; et sane spero id te facturum quod membris Ecclesiae salubre perspexeris.