EPISTOLA 53

Scripta circa a. 400.

Confutatur epistola presbyteri cuiusdam donatistae, qui Generosum, catholicum Constantiniensem, seducere moliebatur simulans ab Angelo se monitum ut ipsum ad Donati partem adduceret (n. 1-3), demonstrans haereticam factionem nullum vinculum habere cum Petri sede, a qua nulla iusta causa discessisset (n. 4-7).

 

Dilectissimo et honorabili fratri Generoso, Fortunatus, Alypius et Augustinus, in Domino salutem

Gravissimum malum esse schisma etsi ab Angelo proponatur.

1. 1. Quoniam nobis notam esse voluisti epistolam quam ad te Donatistarum presbyter dedit, quanquam eam tu quoque catholico animo deriseris: tamen ut ei potius si non disperate desipit, consulas, haec ad eum rescripta petimus perferas. Ille enim ordinem Christianitatis civitatis vestrae tibi ut insinuaret, iussisse sibi angelum scripsit, cum tu teneas Christianitatem, non civitatis tuae tantum, nec tantum Africae vel Afrorum, sed totius orbis terrae, quae annuntiata est et annuntiatur omnibus gentibus. Unde illis parum est, quod praecisos esse non pudet, nec sibi subveniunt, ut cum possunt, redeant ad radicem, nisi etiam secum alios praecidere, et sicut ligna arida in ignem destinare conentur. Quapropter si tibi ipsi angelus astitisset, quem sibi ille propter te astitisse, quantum arbitramur, astuta vanitate confingit, et haec ipsa tibi dixisset, quae iste mandato illius tibi se insinuare dicit, oporteret te apostolicae sententiae memorem fieri, qui ait: Licet si nos, aut angelus de caelo vobis evangelizaverit, praeter id quod evangelizavimus vobis anathema sit 1. Evangelizatum est enim tibi per vocem ipsius Domini Iesu Christi, quod omnibus gentibus annuntiabitur Evangelium eius, et tunc finis erit 2. Evangelizatum tibi est per propheticas et apostolicas Litteras, quod Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius quod est Christus 3, cum ei diceret Deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes 4. Has ergo promissiones tenenti, si tibi angelus de coelo diceret: Dimitte Christianitatem orbis terrae, et tene partis Donati, cuius ordo tibi exponitur in epistola episcopi tuae civitatis, anathema esse deberet; quia te a toto praecidere, et in partem contrudere conaretur, et alienare a promissis Dei.

Nullus Donatista inter Petri successores.

1. 2. Si enim ordo episcoporum sibi succedentium considerandus est, quanto certius et vere salubriter ab ipso Petro numeramus, cui totius Ecclesiae figuram gerenti Dominus ait: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam 5. Petro enim successit Linus; Lino, Clemens; Clementi, Anacletus; Anacleto, Evaristus; Evaristo, Sixtus; Sixto, Telesphorus; Telesphoro, Iginus; Igino, Anicetus; Aniceto, Pius; Pio, Soter; Soteri, Alexander; Alexandro, Victor; Victori, Zephirinus; Zephirino, Calixtus; Calixto, Urbanus; Urbano, Pontianus; Pontiano, Antherus; Anthero, Fabianus; Fabiano, Cornelius; Cornelio, Lucius; Lucio, Stephanus; Stephano, Xystus; Xysto, Dionysius; Dyonisio, Felix; Felici, Eutychianus; Eutychiano, Gaius; Gaio, Marcellus; Marcello, Eusebius; Eusebio, Miltiades; Miltiadi, Sylvester; Sylvestro, Marcus; Marco, Iulius; Iulio, Liberius; Liberio, Damasus; Damaso, Siricius; Siricio, Ariastasius. In hoc ordine successionis nullus donatista episcopus invenitur. Sed ex transverso ex Africa ordinatum miserunt, qui paucis praesidens Afris in urbe Roma Montensium vel Cutzupitarum vocabulum propagavit.

Pax post epistolas missas ad Ecclesias quibuscum pax non servatur.

1. 3. In illum autem ordinem episcoporum qui ducitur ab ipso Petro usque ad Anastasium, qui nunc eamdem cathedram sedet, etiamsi quisquam traditor per illa tempora subrepisset, nihil praeiudicaret Ecclesiae et innocentibus christianis, quibus Dominus providens, ait de praepositis malis: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 6. Ut certa sit spes fidelis, quae non in homine, sed in Domino collocata, nunquam tempestate sacrilegi schismatis dissipetur; sicut isti dissipati sunt, qui legunt in codicibus sanctis Ecclesias quibus Apostoli scripserunt, et nullum in eis habent episcopum. Quid autem perversius et insanius, quam lectoribus easdem Epistolas legentibus dicere: Pax tecum, et ab earum Ecclesiarum pace separari, quibus ipsae Epistolae scriptae sunt?

Episcopi ac diaconi quidam Donatistae traditores.

2. 4. Tamen ne sibi etiam de Constantinensi, hoc est civitatis vestrae episcoporum ordine blandiatur, recita illi Gesta apud Munatium Felicem Flaminem perpetuum curatorem tunc eiusdem civitatis vestrae, Diocletiano octavum, et Maximiano septimum consulibus, undecimo calendas iunias, quibus liquido constitit ita Paulum episcopum tradidisse, ut Sylvanus tunc eius subdiaconus fuerit, et cum illo tradiderit proferens instrumenta dominica, etiam quae diligenter fuerant occultata, capitulatam argenteam, et lucernam argenteam, ita ut ei diceret Victor quidam: Mortuus fueras, si non illas invenisses. Hunc iste Sylvanum, manifestissimum traditorem, pro magno commemorat in epistola quam tibi scribit, a Secundo Tigisitano primae sedis episcopo episcopum tunc ordinatum. Quiescat ergo superba eorum lingua, et cognoscat crimina sua, ne delirans loquatur aliena. Recita illi etiam, si voluerit, Gesta ecclesiastica eiusdem Secundi Tigisitani in domo Urbani Donati habita, ubi confessos traditores iudici Deo dimisit, Donatum Masculitanum Marinum ab Aquis Tibilitanis, Donatum Calamensem, cum quibus confessis traditoribus memoratum traditorem Sylvanum eis ordinavit episcopum. Recita illi Gesta apud Zenophilum consularem, ubi Nundinarius quidam diaconus iratus Sylvano, quod ab eo fuerit excommunicatus, haec omnia iudiciis prodidit, quae certis documentis et responsionibus testium, et recitatione Gestorum et multarum epistolarum, luce clarius constiterunt.

Constantini iudicium a Donatistis imploratum ac reiectum.

2. 5. Multa sunt alia quae illi recites, si non contentiose agere, sed prudenter audire voluerit: preces Donatistarum ad Constantinum, ut propter ipsam causam inter Afros episcopos dirimendam iudices ex Gallia episcopos mitteret. Litteras etiam eiusdem imperatoris, ubi episcopos misit ad urbem Romam. Gesta quoque in urbe Roma, ubi ab episcopis quos ille miserat, causa cognita atque discussa est. Itemque alias litteras, ubi declarat memoratus imperator eos apud se de collegarum suorum iudicio, id est episcoporum quos ad urbem Romam miserat, fuisse conquestos; ubi etiam alios episcopos voluit apud Arelatum iudicare; ubi isti et ab ipsorum iudicio ad eumdem imperatorem appellaverunt; ubi potremo causam inter partes ipse cognovit; ubi eos vehementissime detestatur innocentia Caeciliani fuisse superatos. Quae si voluerit, audiet, et tacebit, et desinet insidiari veritati.

Promissa Ecclesiae suae a Christo facta.

3. 6. Quanquam nos non tam de istis documentis praesumamus, quam de Scripturis sanctis, ubi haereditas Christi usque ad terminos terrae promissa est in omnibus gentibus 7: unde isti nefario schismate separati, iactant crimina in paleam messis dominicae; quae necesse est usque ad finem permixta toleretur, donec ultimo iudicio tota area ventiletur 8. Unde manifestum est ista crimina seu vera seu falsa non pertinere ad frumenta dominica, quae per totum agrum, id est istum mundum usque in finem seculi oportet crescere, sicut non falsus angelus in huius errore, sed Dominus in Evangelio loquitur 9. Ideoque in christianos innocentes, qui per totum orbem malis christianis tanquam paleae suae vel zizaniis permixti sunt, multa falsa crimina et vana iactantibus his miseris Donatistis merito Deus reddidit, ut Maximianistas apud Cartaginem schismaticos suos Primiani damnatores, extra Primianum baptizatores, post Primianum rebaptizatores universali concilio suo damnarent: ut ex eorum numero post non parvum tempus quosdam in honoribus episcopatus sui, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum cogente Optato Gildoniano susciperent, cum omnibus quos damnati extra baptizaverant. Quod si ab eis, quos ore proprio tanquam sceleratos et sacrilegos damnaverunt, et quos illis primis schismaticis, quos vivos terra obruit 10, compararunt, non maculantur, cum eis rursus in honore suo receptis communicant; evigilent aliquando, cogitent quanta caecitate et quanta insania dicant orbem terrarum ignotis Afrorum criminibus esse maculatum, et haereditatem Christi, quae promissa exhibita est in omnibus gentibus, peccatis Afrorum per contagionem communicationis fuisse deletam, quando se nolunt deletos et maculatos videri, dum eis communicant, quorum crimina cognita iudicarunt.

Satanam in angelum lucis converti ut fallat homines.

3. 7. Quapropter cum Paulus apostolus iterum dicat quia ipse satanas transfigurat, se in angelum lucis, unde non esse mirum si ministri eius transfigurant se sicut ministros iustitiae 11; si vere iste aliquem angelum vidit erroris nuntium, et de unitate catholica Christianos separare cupientem, ipse passus est angelum satanae transfigurantem se velut angelum lucis. Si autem mentitur, et nihil tale vidit, ipse est minister satanae, transfigurans se velut ministrum iustitiae. Et tamen ista omnia considerans, si nimium perversus et pertinax esse noluerit, poterit ab omni vel aliena vel sua seductione liberari. Nos enim per occasionem tuam sine aliquo odio convenimus, hoc circa eum servantes quod Apostolus dicit: Servum autem Domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes; ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem 12. Si ergo aliquid aspere diximus, non ad amaritudinem dissensionis, sed ad correptionem dilectionis valere cognoscat. Incolumis vivas in Christo, dilectissime et honorabilis frater. Amen.