EPISTOLA 31

Scripta a. 395 exeunte aut 396 ineunte.

Paulino pro secundis litteris ab eo receptis (n. 1) proque Romani atque Agilis salutatione (n. 2-3), grati animi obsequium exhibet, seque Valerio coepiscopum Hipponensem ordinatum renuntians (n. 4), rogat amicum ut in Africam velit traicere magno cum sibi tum ceteris Christifidelibus solacio exemploque humilitatis paupertatisque futurus (n. 5-6). Confirmat se De libero arbitrio libros ei misisse, Contra paganos ab illo conscriptos petens (n. 7-8). Salutationes (n. 9).

Dominis dilectissimi et sincerissimis, vere beatissimis atque abundantissima Dei gratia praestantissimis fratribus, Paulino et Therasiae Augustinus in Domino salutem

A. pro secundis litteris gratias agit.

1. Cum litteras meas, quibus respondi prioribus vestris, si tamen vestris litteris ullo modo a me responderi potest, celerrime optaverim venire in vestrae Caritatis manus, ut aliquo pacto absens cito possem esse vobiscum, lucrum mihi vestrae epistolae contulit tarditas mea. Bonus Dominus, qui non tribuit saepe quod volumus, ut quod mallemus attribuat. Aliud est enim, quod accepta epistola mea scripturi estis, aliud quod non accipiendo scripsistis. Quod cum laetissime legerimus, defuisset certe nobis ista laetitia, si, ut optavimus maximeque voluimus, cito ad vestram Sanctitatem nostrae litterae permeassent. Nunc vero et haec habere scripta, et illa sperare rescripta, gaudio cumulatiore delectat. Ita nec nostra culpa accusari potest, et Domini largior benignitas fecit quod nostro desiderio conducibilius esse iudicavit.

A. de Romani Agilisque adventu gaudet.

2. Sanctos fratres Romanum et Agilem, aliam epistolam vestram, audientem voces atque reddentem, et suavissimam partem vestrae praesentiae, sed qua vobis visendis inhiaremus avidius, cum magna in Domino iucunditate suscepimus. Unde, aut quando, aut quomodo vel vos praestare, vel nos possemus exigere, ut nos de vobis tanta scribendo doceretis, quanta eorum ore didicimus? Aderat etiam, quod nulli chartae adesse potest, tantum in narrantibus gaudium, ut per ipsum etiam vultum oculosque loquentium, vos in cordibus eorum scriptos cum ineffabili laetitia legeremus. Hoc quoque amplius erat, quod pagina quaelibet quantacumque bona scripta contineat, nihil ipsa proficit, quamvis ad profectum explicetur aliorum: hanc autem epistolam vestram, fraternam scilicet animam, sic in eorum colloquio legebamus, ut tanto beatior appareret nobis, quanto uberius conscripta esset ex vobis. Itaque illam ad eiusdem beatitatis imitationem, studiosissime de vobis omnia percunctando in nostra corda transcripsimus.

Horum festinantiorem discessum queritur.

3. Nec ideo tamen eos tam cito a nobis, licet ad vos remeantes sine molestia passi sumus. Videte enim, quaeso vos, quibus quatiebamur affectibus. Tanto utique dimittendi erant velocius, quanto vobis impensius obedire cupiebant; sed quanto id cupiebant magis, tanto vos nobis praesentius exhibebant: eo quippe indicabant quam cara viscera vestra essent; tanto igitur eos minus dimittere volebamus, quanto iustius ut dimitterentur instabant. O rem non ferendam, nisi a nobis ista discessione non discederemus, nisi "unius essemus corporis membra, unum haberemus caput, una perfunderemur gratia, uno pane viveremus, una incederemus via, eadem habitaremus domo!". Cur enim non eisdem etiam verbis uteremur? Agnoscitis enim, credo, haec esse ex epistola vestra. Sed cur potius haec vestra sint verba quam mea, quae utique quam vera sunt, tam nobis ab eiusdem capitis communione proveniunt? Et si aliquid proprium vobis donatum habent, tanto magis ea sic dilexi, ut obsiderent viam pectoris mei, neque a corde ad linguam meam verba transire sinerent, donec tanto priora, quanto sunt vestra, procederent. Sancti fratres et dilecti Deo, nostraque invicem membra, quis dubitet nos uno spiritu vegetari, nisi qui non sentit qua nobis dilectione vinciamur?

A. coepiscopus Valerio Hippone regio consecratus.

4. Vellem tamen scire, utrum hanc absentiam corporalem vos patientius quam nos faciliusque toleretis? Si ita est, fateor, non amo istam fortitudinem vestram, nisi forte quia nos tales sumus, ut minus a vobis desiderari, quam vos desiderare debeamus. In me certe si esset patientia vestrae absentiae perferendae, displiceret mihi; segniter enim agerem ut vos viderem: quid autem absurdius, quam fortitudine fieri segniorem? Sed qua Ecclesiae cura tenear, ex hoc vestra caritas oportet attendat, quod beatissimus pater Valerius, qui vos nobiscum quantum salutet, quantunque sitiat, audietis ex fratribus, nec presbyterum me esse suum passus est, nisi maiorem mihi coepiscopatus sarcinam imponeret. Quod quidem quia tanta eius caritate, tantoque populi studio Dominum id velle credidi, nonnullis iam exemplis praecedentibus, quibus mihi omnis excusatio claudebatur, vehementer timui excusare. Sed quanquam iugum Christi per seipsum lene sit, et sarcina levis 1; tamen propter nostram asperitatem atque infirmitatem, si quid me mordet hoc vinculum, atque urget hoc onus, ineffabiliter mihi aliquanto vestrae praesentiae solatio, tolerabilius et portabilius redderetur, quos audio curis eiusmodi expeditiores liberioresque vivere. Quare non impudenter ego rogo vos, et postulo, et flagito, ut in Africam maiore talium hominum siti, quam siccitatis nobilitate laborantem, venire dignemini.

A. amicum in Africam invitat.

5. Scit Deus quia non solum propter desiderium meum, neque solum propter eos qui vel per nos vestrum propositum, vel undecumque fama praedicante didicerunt, sed etiam propter caeteros qui partim non audiunt, partim audita non credunt, tamen possunt comperta dirigere, vos istis terris etiam corporaliter adesse cupimus. Quamvis enim sedulo atque misericorditer id agitis, tamen etiam coram hominibus regionum nostrarum luceant opera vestra, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est 2. Piscatores vocante Domino, quod naviculas et retia dimiserunt, omnia se dimisisse, et Dominum secutos esse, etiam commemorando laetati sunt 3. Et revera omnia contemnit, qui non solum quantum potuit, sed etiam quantum voluit habere, contemnit. Sed in eo quod cupiebatur, oculi Dei testes sunt; in eo quod habebatur, et hominum. Nescio quo autem modo, cum superflua et quendae quaerebat a Domino, cum audisset vendenda esse omnia terrena diliguntur, aretius adepta quam concupita constringunt. Nam unde tristis ille discessit, qui consillum vitae aeternae consesua, et distribuendo pauperibus, et habendum thesaurum in coelo, si vellet esse perfectus, nisi quia magnas, ut Evangelium loquitur, habebat divitias 4? Aliud est enim, nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere: illa velut cibi repudiantur, illa velut membra praeciduntur. Quanto igitur et quantum mirabili gaudio nostris temporibus christiana caritas conspicit, per Domini Evangelium cum laetitia fieri, quod ex ore Domini cum tristitia dives audivit?

Paulinus paupertatis humilitatisque exemplar.

6. Quanquam nullis verbis explicem conceptionem ac parturitionem cordis mei; tamen quia prudenter et pie intellegitis non esse istam vestram, hoc est humanam sed in vobis Domini gloriam; nam et inimicum cautissime intuemini, devotissimeque agitis, ut tanquam discipuli Christi humiles corde ac mites sitis 5; utilius enim terrena opulentia tenetur humiliter, quam superbe relinquitur: quia ergo recte intellegitis non hanc esse vestram, sed Domini gloriam, videtis quam parva et exigua dixerim. Dixi enim de laudibus Christi, quibus sunt linguae impares angelorum. Hanc ergo Christi gloriam etiam oculis nostrorum hominum cupimus admoveri, in uno coniugio proposita utrique sexui calcandae superbiae, non desperandae perfectionis exempla. Nescio si quidquam misericordius agitis, quam si tantum nolitis latere, quod tales estis, quantum tales esse voluistis.

Vetustinum commendat; De libero arbitrio libros mittit.

7. Vetustinum impiis quoque miserabilem puerum vestrae benignitati caritatique commendo: causas calamitatis et peregrinationis eius audietis ex ipso. Nam et propositum eius, quo serviturum se esse pollicetur Deo, tempus prolixius, et aetas robustior, et transactus timor certius indicabunt. Tres libros, atque utinam tam grandis quaestionis ita explicatores ut grandes, tanto minus metuens in te laborem legendi, quanto ardorem perspicio diligendi, misi Sanctitati et Caritati tuae; nam quaestio eorum De libero Arbitrio est. Hos autem non habere, aut omnes non habere fratrem Romanianum scio, per quem prope omnia, quae quibuslibet auribus accommodata scribere potui, studio in nos tuo non apportanda dedi, sed legenda indicavi. Habebat enim iam ille omnia, secumque gestabat: per eum autem prima rescripta transmisi. Credo iam expertam Sanctitatem tuam sagacitate spiritali, quam tibi Dominus tribuit, quid ille vir boni animo gerat, et quae in illo infirmitate pars claudicet. Unde humanitati et caritati tuae tam ipsum quam filium eius, legisti, ut spero, qua sollicitudine commendaverim, et quanta mihi necessitudine copulati sint. Aedificet eos per te Dominus. Quod ab illo magis petendum est; nam id tu quam velis novi.

Paulini opus Contra paganos exoptat.

8. Adversus Paganos te scribere didici ex fratribus: si quid de tuo pectore meremur, indifferenter mitte ut legamus. Nam pectus tuum tale Domini oraculum est, ut ex eo nobis tam placita, et adversus loquacissimas quaestiones explicatissima dari responsa praesumamus. Libros beatissimi papae Ambrosii credo habere Sanctitatem tuam, eos autem multum desidero, quos adversus nonnullos imperitissimos et superbissimos, qui de Platonis libris Dominum profecisse contendunt, diligentissime et copiosissime scripsit.

Suam ac Severi episcopi salutem nuntiat.

9. Beatissimus frater Severus de condiscipulatu nostro Milevitanae antistes Ecclesiae, bene apud eamdem civitatem fratribus cognitus, debito nobiscum officio Sanctitatem vestram salutat. Fratres quoque omnes nobiscum Domino servientes, tam id faciunt quam vos desiderant; tam vos desiderant, quam vos diligunt, et tam diligunt, quam estis boni. Panis quem misimus, uberior benedictio fiet, dilectione accipientis vestrae benignitatis. Custodiat vos Dominus ab ista generatione in aeternum 6, domini dilectissimi et sincerissimi, vere benigni, et abundantissima Domini gratia praestantissimi fratres.