EPISTOLA 29

Scripta exeunte a. 395.

A., Hipponensis ecclesiae presbyter, Alypio, episcopo Thagastensi, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Catholici suae ecclesiae abhorrerent ab inveteratis ac luxuriosis conviviis, quae in Sanctorum natalitiis apud Africanas ecclesias celebrare mos erat (n. 1-11) petitque ab eo ut precibus adiuvet causam, quae contra Circumcelliones agebatur (n. 12).

 

Epistola Presbyteri Hipponensium regiorum ad Alypium episcopum Thagastensium, de die natalis Leontii quondam episcopi Hipponensis

Magnum beneficium a Deo impetratum precibus etiam Alypii.

1. De negotio interim quod non curare non possum, nihil certum scribere potui, absente fratre Machario, qui cito dicitur rediturus; et quod Deo adiuvante peragi potuerit, peragetur. De nostra autem pro eis sollicitudine, quanquam fratres nostri cives qui. aderant securos suos facere possent; tamen digna res epistolari colloquio quo nos invicem consolamur, a Domino praestita est; in quo promerendo multum nos adiutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit.

Hortatio contra nefariam sollemnitatem quam vocabant Laetitiam.

2. Itaque non praetermittamus vestrae Caritati narrare quid gestum sit, ut nobiscum Deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis: cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines, et dicere se ferre non posse ut illa solemnitas prohiberetur, quam Laetitiam nominantes, vinolentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente iamiam nuntiabatur; opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis Dei, ut quarta feria illud in Evangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus, neque proieceritis margaritas vestras ante porcos 1. Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus Dei praecepta rixantes, et voluptatum carnalium sordibus dediti erubescere cogerentur; conclusumque ita, ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseverarent, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret.

Domum Dei dedecere comessationes ac vinolentiae.

3. Sed haec quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci convenerant, non erat satisfactum tanto negotio. Iste autem sermo cum ab eis qui aderant, pro cuiusque facultate ac studio, foris ventilaretur, multos habuit contradictores. Postea vero quam dies Quadragesima illuxisset, et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est illud in Evangelio, ubi Dominus de templo expulsis venditoribus animalium, et eversis mensis nummulariorum, dixit domum Patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam 2: quod capitulum, cum eos intentos proposito vinolentiae quaestione feci, et ipse quoque recitavi, adiunxique disputationem, qua ostenderem quanto commotius et vehementius Dominus noster ebriosa convivia, quae ubique sunt turpia, de templo expelleret, unde sic expulit concessa commercia, cum ea venderentur, quae sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria; quaerens ab eis, quibus similiorem putarent speluncam latronum, necessaria vendentibus, an immoderate bibentibus.

Hebraicum populum similia nefanda numquam patrasse.

4. Et quoniam mihi praeparatae lectiones suggerendae tenebantur, adiunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Iudaeorum, in illo templo, ubi nondum corpus et sanguis Domini offerebatur, non solum vinolentia, sed nec sobria quidem unquam celebrasse convivia; nec eos publice religionis nomine inebriatos inveniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo exsolverent 3. Quae cum dicerem, codicem etiam accepi, et recitavi totum illum locum. Addidi etiam cum dolore quo potui, quoniam Apostolus ait, ad discernendum populum christianum a duritia Iudaeorum, Epistolam suam non in tabulis lapideis scriptam, sed in tabulis cordis carnalibus 4, cum Moyses famulus Dei, propter illos principes, binas lapideas tabulas confregisset 5, quomodo non possemus istorum corda confringere, qui homines Novi Testamenti, sanctorum diebus celebrandis ea vellent solemniter exhibere, quae populus Veteris Testamenti et semel et idolo celebravit.

Ignominia a Paulo notantur christianam agapem ebriose celebrantes.

5. Tunc reddito Exodi codice, crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans, sumpsi apostolum Paulum, et inter quae peccata posita esset obstendi, legens illum locum: Si quis frater nominetur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere 6; ingemiscendo admonens cum quanto periculo convivaremur cum eis qui vel in domibus inebriarentur. Legi etiam illud quod non longo intervallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi, et spiritu Dei nostri 7. Quibus lectis, dixi ut considerarent quomodo possent fideles audire: sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum coelorum, in corde suo, id est, in interiore Dei templo esse patiuntur. Inde ventum est ad illud capitulum: Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam coenam celebrare: unusquisque enim propriam coenam praesumit in manducando; et alius quidem esurit, alius ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an Ecclesiam Dei contemnitis? 8 quo recitato diligentius commendavi, ne honesta quidem et sobria convivia debere in ecclesia celebrari; quandoquidem Apostolus non dixerit: Numquid domos non habetis ad inebriandos vos? ut quasi tantummodo inebriari in ecclesia non liceret; sed: ad manducandum et bibendum, quod potest honeste fieri, sed praeter ecclesiam, ab eis qui domos habent, ubi alimentis necessariis refici possint; et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, uti nondum modesta convivia, sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus.

Qui carnis, qui spiritu sint fructus.

6. Commemoravi etiam Evangelii capitulum quod pridie tractaveram, ubi de pseudoprophetis dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos 9. Deinde in memoriam revocavi fructus eo loco non appellatos, nisi opera; tum quaesivi inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitavi illud ad Galatas: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt 10. Post quae verba interrogavi quomodo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci Dominus iussit. Adiunxi etiam legendum quod sequitur: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia 11: egique ut considerarent quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum privatim vivere, sed etiam honorem Ecclesiae deferre cuperent, et si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorumque complerent; de spiritalibus autem fructibus, ad quos et divinarum Scripturarum auctoritate et nostris gemitibus invitarentur, nolunt afferre Deo munera, et his potissimum celebrare festa sanctorum.

Efficax peroratio.

7. Quibus peractis, codicem reddidi, et imperata oratione, quantum valui, et quantum me ipsum periculum urgebat, et vires administrare Dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum, et ipsorum qui nobis commissi essent, et nostrum qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cuius humilitatem, insignes contumelias, alapas, et sputa in faciem, et palmas, et spineam coronam, et crucem ac sanguinem obsecravi, ut si se ipsi aliquid offendissent, vel nostri misererentur, et cogitarent venerabilis senis Valerii circa me ineffabilem caritatem, qui mihi tractandi verba veritatis tam periculosum onus non dubitarit propter eos imponere, eisque saepe dixerit quod orationes eius exauditae essent de nostro adventu; quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis illorum, sed ad communem conatum in aeternam vitam ad se venisse laetatus est. Postremo etiam dixi certum esse me, et fidere in eum qui mentiri nescit, qui per os prophetae sui pollicitus est de Domino nostro Iesu Christo dicens: Si reliquerint filii eius legem meam, et in praeceptis meis non ambulaverint, si iustificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non auferam 12: in eum ergo me fidere, quod si haec tanta quae sibi essent lecta et dicta contemnerent, visitaturus esset in virga et in flagello, nec eos permissurus cum hoc mundo damnari. In qua conquestione sic actum, ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat. Non ego illorum lacrymas meis lacrymis movi; sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu praeventus meum abstinere non potui. Et cum iam pariter flevissemus, plenissima spe correctionis illorum, finis sermonis mei factus est.

Acerrimi repugnantes demum vincuntur.

8. Postridie vero, cum illuxisset dies cui solebant fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos, eorum etiam qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse, tantumque in eis valere vim pessimae consuetudinis, ut eius tantum voce uterentur et dicerent: Quare modo? Non enim, antea qui haec non prohibuerunt, christiani non erant. Quo audito, quas sicut maiores commovendi eos machinas praepararem, omnino nesciebam: disponebam tamen, si perseverandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele: Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiamsi illi quibus denuntiatur, cavere noluerint 13, vestimenta mea excutere atque discedere. Tum vero Dominus ostendit quod nos non deserat, et quibus modis in se ut praesumamus hortetur: namque ante horam qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me iidem ipsi quos audieram de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse conquestos; quos blande acceptos, paucis verbis in sententiam sanam transtuli; atque ubi ventum est ad tempus disputationis, omissa lectione quam praeparaveram, quia necessaria iam non videbatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse afferre adversus eos qui dicunt: Quare modo? nisi et nos dicamus: Vel modo.

Cur in primoeva Ecclesia consuetudines eiusmodi toleratae sint.

9. Verumtamen ne illi, qui ante nos tam manifesta imperitae multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis qua necessitate ista in Ecclesia viderentur exorta: scilicet post persecutiones tam multas, tamque vehementes, cum facta pace, turbae Gentilium in christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere, nec facile ab his perniciosissimis et tam vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse maioribus nostris, ut huic infirmitatis parti interim parceretur, diesque festos, post eos quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili sacrilegio, quamvis simili luxu celebrarent: iam Christi nomine colligatis, et tantae auctoritatis iugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur, quibus iam propter praecipientis honorem ac timorem resistere non valerent; quocirca iam tempus esse, ut qui non se audent negare christianos, secundum Christi voluntatem vivere incipiant, ut ea quae ut essent christiani concessa sunt, cum christiani sunt, respuantur.

Petri admonitio adversus intemperantes.

10. Deinde hortatus sum ut transmarinarum Ecclesiarum, in quibus partim ista recepta nunquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse vellemus. Et quoniam de basilica beati apostoli Petri, quotidianae vinolentiae proferebantur exempla; dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab episcopi conversatione, et in tanta civitate magna sit carnalium multitudo, peregrinis praesertim, qui novi subinde veniunt tanto violentius, quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse. Verumtamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta eius audire, et multo devotius Epistolam in qua voluntas eius apparet, quam basilicam in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice recitavi ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem, et vos eadem cogitatione armamini; quia qui passus est carne, desiit a carne, ut iam non hominum desideriis, sed voluntate Dei reliquum tempus in carne vivat. Sufficit enim vobis praeteritum tempus voluntate hominum perfecisse, ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comessationibus et nefandis idolorum servitutibus 14. Quibus gestis, cum omnes. uno animo in bonam voluntatem ire contempla mala consuetudine cernerem, hortatus sum ut meridiano tempore divinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum; et certe de moltitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem, et qui ventrem sequeretur. Ita lectis omnibus sermo terminatus est.

Pomeridianus conventus lectione et canticis peragitur.

11. Pomeridiano autem die, maior quam ante meridiem affuit multitudo, et usque ad horam qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt. Deinde me invitum, qui iam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, iussum compulit senex ut aliquid eis loquerer. Habui brevem sermonem, quo gratias agerem Deo. Et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc, etiam eo ipso tempore quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari, et colorem candidum nigri vicinitate gratiorem; ita nostrum spiritalis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse iucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est Dominus; illis autem esse metuendum, qui tanquam primum sectantur quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur eius rei quam colit, insultaritque Apostolus talibus dicens: quorum Deus venter 15, cum idem alio loco dixerit: Esca ventri et venter escis; Deus autem et hunc et illas evacuabit 16. Nos proinde oportere id sequi quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur; atque in hanc sententiam, pro tempore, cum ea quae Dominus suggerere dignatus est dicta essent, acta sunt vespertina quae quotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus, fratres eodem loco hymnum dixerunt, non parva multitudine utriusque sexus usque ad obscuratum diem manente atque psallente.

Circumcelliones in ius vocati ob incensam Catholicorum ecclesiam.

12. Digessi vobis quantum breviter potui, quod vos audire desiderasse quis dubitaverit? Orate ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia Deus dignetur avertere. Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritalis Ecclesiae Thagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. Navis cum fratribus nondum venit. Apud Hasnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare comminuerunt. Causa nunc agitur; quae ut pacate agatur et ut Ecclesiam catholicam decet, ad opprimendas linguas haereseos impacatae, multum vos petimus ut oretis. Epistolam Asiarchae misimus. Beatissimi, perseveretis in Domino, memores nostri. Amen.