EPISTOLA 15

Scripta sub a. 391.

A. significat scriptum a se opusculum De vera religione, transmittendum Romaniano, civi suo dilectissimo (n. 1), quem hortatur ut otium datum collocet in divitiis caelestibus acquirendis (n. 2).

ROMANIANO AUGUSTINUS

De vera religione, Augustini opusculum, nuntiatur.

1. Non haec epistola sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur. Tabellas eburneas quas habeo, avunculo tuo cum litteris misi. Tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia differri non potuit quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi. Sed tabellas, si quae ibi nostrae sunt, propter huiusmodi necessitates, mittas peto. Scripsi quiddam de catholica religione, quantum Dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit. Tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina Maiorini. De codicibus, praeter libros de Oratore, totum mihi excidit. Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia. Absens enim quid plus faciam non invenio.

Quiete fruendum ad bona aeterna comparanda.

2. Gratissimum mihi est, quod in ultima epistola me participem domestici tui gaudii facere voluisti. Sed,

Mene salis placidi vultum fluctusque quietos
ignorare iubes
1?

quanquam nec me iubeas, nec ipse ignores. Quare si ad melius cogitandum quies aliqua data est, utere divino beneficio. Nec enim debemus nobis, eum ista proveniunt, sed illi per quos proveniunt, gratulari: quoniam iusta, et officiosa, et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administratio recipiendorum aeternorum meritum gignit, si non teneat cum tenetur, nec implicet cum multiplicatur, si non cum pacatur involvat. Ipsius enim Veritatis ore dictum est: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis 2? Laxatis ergo curis mutabilium rerum, bona stabilia et certa quaeramus, supervolemus terrenis opibus nostris. Nam et in mellis copia, non frustra pennas habet apicula; necat enim haerentem.