IN EUMDEM PSALMUM 118

Sermo 14

Incipit psalmi magni sectio narrativa.

1. [vv 45.48.] Superiores versus prolixi psalmi huius orationem habent; hi autem qui sequuntur, de quibus nunc disputandum est, narrationem. Petebat enim homo Dei superius adiutorium gratiae Dei, cum dicebat: In tua iustitia vivifica me; et veniat super me misericordia tua, Domine 1: et alia similia vel supra vel infra. Nunc autem dicit: Et ambulabam in latitudine, quoniam mandata tua exquisivi. Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar 2. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi; et exercebar in iustificationibus tuis. Ubi narrantis verba sunt, non petentis; velut, impetratis quae petiverat, confiteatur in Dei laudibus qualem illum fecerat misericordia Domini, quam super se venire poposcerat. Neque enim haec ita superioribus coniunxit, ut diceret: Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quia in iudiciis tuis supersperavi: Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi: Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi: Et loquar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundar; et caetera isto modo; sic enim videtur sequentia praecedentibus debuisse connectere: sed ait: Et ambulabam in latitudine. Ubi copulativa coniunctio, id est: Et, velut inconsequens posita est; quia non ait: Et ambulabo, quomodo dicebat: Et custodiam legem tuam semper. Aut certe si optativo modo dictum est: Custodiam legem tuam; non ait: Et ambulem in latitudine, quasi utrumque optaverit, et poposcerit: sed ait: Et ambulabam in latitudine. Ubi si coniunctio ista non esset, sed a superiorum connexione libera inferretur et soluta sententia: Ambulabam in latitudine; nihil de inusitato loquendi modo hic deberet movere lectorem, ut occultus sensus quaerendus hic aliquis putaretur. Nimirum ergo quod non dixit intellegi voluit, id est, exauditum se fuisse; ac deinde subiunxit qualis factus fuerit: tamquam diceret: Haec cum orarem, exaudisti me: Et ambulabam in latitudine; et caetera quae isto modo dicta contexuit.

Spiritus Sanctus facit nos petere, quem desideramus accipere.

2. Quid est igitur: Et ambulabam in latitudine, nisi, ambulabam in caritate, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 3? In hac latitudine ambulabat ille qui dicebat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est 4. Haec autem caritas duobus illis mandatis tota atque integra continetur, dilectione scilicet Dei, et dilectione proximi, in quibus tota Lex pendet et Prophetae 5. Unde et hic cum dixisset: Et ambulabam in latitudine; causam subiunxit atque ait: Quia mandata tua exquisivi. Nonnulli autem codices non habent mandata, sed testimonia; sed mandata in pluribus invenimus, et maxime graecis: cui linguae tamquam praecedenti, unde ad nos ista translata sunt, magis credendum esse quis ambigat? Si ergo scire volumus quomodo haec mandata quaesierit, vel quaerenda sint, illud intueamur quod dicit magister bonus, et doctor, et dator: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Et paulo post: Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se6 Ubi evidenter ostendit quod dixerat: Petite, quaerite, pulsate, nonnisi ad poscendi, hoc est, orandi instantiam pertinere. Alius porro evangelista non ait: Dabit bona petentibus se, quae multipliciter possunt intellegi, vel corporalia, vel spiritalia; sed circumcidit inde alia, satisque diligenter expressit quid nos vehementer atque instanter voluerit poscere Dominus, et ait: Quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se 7? Hic est ille Spiritus per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 8, ut Deum proximumque diligendo divina mandata faciamus. Hic est ille Spiritus in quo clamamus: Abba, Pater 9. Ac per hoc ipse nos facit petere, quem desideramus accipere; ipse nos facit quaerere, quem cupimus invenire; ipse nos facit pulsare, ad quem nitimur pervenire. Hoc docet Apostolus, qui cum dicat in Spiritu sancto nos clamare: Abba, Pater; rursus alio loco dicit: Dedit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem, Abba, Pater 10. Quomodo nos clamamus, si ipse clamat in nobis, nisi quia clamare nos fecit, dum habitare coepit in nobis? Etiam hoc itaque agit acceptus, ut largius accipiendus petendo, quaerendo, pulsando, poscatur. Sive enim ut vita bona petatur, sive ut bene vivatur; quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 11. Ergo: Ambulabam, inquit, in latitudine, quoniam mandata tua exquisivi. Exquisierat et invenerat, quoniam petierat et acceperat Spiritum bonum, quo factus bonus bene faceret bona, ex fide quae per dilectionem operatur 12.

3. Et loquebar, inquit, in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar: tamquam ille qui petierat et acceperat, ut responderet exprobrantibus sibi verbum, et non auferretur ex ore eius verbum veritatis. Itaque pro illa usque ad mortem certans, nec in conspectu regum confundebatur eam loqui. Testimonia quippe, in quibus dicit quod loquebatur, graece martyria nuncupantur; quo verbo iam utimur pro latino. Unde dictum est etiam vocabulum Martyrum, quibus praedixit Iesus quod et ante reges eum fuerant confessuri 13.

Finis praecepti caritas.

4. Et meditabar, inquit, in mandatis tuis, quae dilexi, et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi: sive, quod nonnulli codices habent in utroque versu, dilexi valde, aut nimis, aut vehementer, sicut interpretari placuit quod graece dicitur . Mandata ergo Dei dilexit per hoc per quod ambulabat in latitudine; per Spiritum scilicet sanctum, per quem dilectio ipsa diffunditur, et dilatat corda fidelium 14. Dilexit autem, et cogitando et operando. Nam quod ad cogitationem pertinet, ait: Et meditabar in mandatis tuis: quod autem ad operationem: Et levavi manus meas ad mandata tua. Utrique autem sententiae addidit, quae dilexi: finis enim praecepti est caritas de corde puro 15. Quando isto fine, id est, huius rei contemplatione fit mandatum Dei, tunc fit vere opus bonum; et tunc levantur manus, quia supernum est quo levantur. Propterea de ipsa caritate locuturus Apostolus ait: Supereminentem viam vobis demonstro 16: et alio loco: Cognoscere, inquit, etiam supereminentem scientiae caritatem Christi 17. Nam si de opere mandatorum Dei merces terrenae felicitatis expetitur, deponuntur manus potius quam levantur; quia terrena emolumenta quae non sursum, sed deorsum sunt, illo opere requiruntur. Ad utrumque autem pertinet quod sequitur: Et exercebar in iustificationibus tuis: quod plures interpretes dicere maluerunt, quam laetabar, aut garriebam, quod aliqui interpretati sunt ex eo quod graecus habet . Exercetur quippe in iustificationibus Dei laetus, et quodam modo garrulus, qui mandata eius quae diligit, et cogitandi et operandi delectatione custodit.