ENARRATIO
1. [v 1.] Notus est iste titulus, nec Christus dicit, sed Christo dicit Propheta, figura optandi quae ventura sunt canens.
2. [v 2.] Exaudiat te Dominus in die tribulationis: exaudiat te Dominus in die qua dixisti, Pater, clarifica Filium tuum 1. Protegat te nomen Dei Iacob: ad te enim pertinet populus posterior natu, quia maior serviet minori 2.
3. [v 3.] Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te, faciens tibi sanctificatum corpus, Ecclesiam, de speculatione tutam, quae exspectat quando venias a nuptiis.
4. [v 4.] Memor sit omnis sacrificii tui: memores nos faciat omnium iniuriarum tuarum et contumeliarum, quas pro nobis pertulisti. Et holocaustum tuum pingue fiat: et crucem, qua totus oblatus es Deo, in laetitiam resurrectionis convertat.
5. [v 5.] Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum: tribuat tibi Dominus, non secundum cor eorum qui putaverunt persequendo delere te posse; sed secundum cor tuum, quo scisti quid utilitatis haberet passio tua. Et omne consilium tuum compleat: et compleat omne consilium tuum, non solum quo animam tuam posuisti pro amicis tuis 3, ut mortificatum granum copiosius resurgeret 4; sed etiam quo caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 5.
6. [v 6.] Exsultabimus in salutari tuo: exsultabimus quod tibi mors nihil nocebit; ita enim nec nobis eam nocere posse monstrabis. Et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: et confessio tui nominis non solum non perdet, sed etiam magnificabit nos.
7. [v 7.] Impleat Dominus omnes petitiones tuas: impleat Dominus non solum petitiones quas habuisti in terra, sed etiam quibus in coelo interpellas pro nobis. Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum; nunc mihi per prophetiam demonstratum est, quoniam resuscitabit Dominus Christum suum. Exaudiet illum de coelo sancto suo: exaudiet illum, non de terra tantum, ubi se petiit clarificari 6; verum etiam de coelo, ubi iam ad dexteram Patris interpellans pro nobis 7, diffudit inde Spiritum sanctum super credentes in se. In potentatibus salus dexterae eius: potentatus nostri sunt salus favoris eius, cum etiam de tribulatione dat auxilium, ut quando infirmamur, tunc potentes simus 8. Nam vana salus hominum 9, quae non dexterae, sed sinistrae eius est: hac enim extolluntur in magnam superbiam, quicumque peccantes temporaliter salvi facti sunt.
8. [v 8.] Hi in curribus et hi in equis: hi volubili successione temporalium bonorum trahuntur, et hi superbis praeferuntur honoribus, atque in his exsultant. Nos autem in nomine Domini Dei nostri exsultabimus: nos autem spem figentes in aeternis, neque gloriam nostram quaerentes, in nomine Domini Dei nostri exsultabimus.
9. [v 9.] Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: et ideo ipsi temporalium rerum cupiditate obligati sunt, timentes parcere Domino, ne a Romanis perderent locum 10; et irruentes in lapidem offensionis 11 et petram scandali, de spe coelesti ceciderunt: quibus caecitas ex parte Israel facta est, ignorantibus Dei iustitiam, et suam volentibus constituere 12. Nos vero surreximus, et erecti sumus: nos vero ut populus Gentium intraret, de lapidibus excitati filii Abraham 13 qui non sectabamur iustitiam, apprehendimus eam 14, et surreximus; nec viribus nostris, sed per fidem iustificati erecti sumus.
10. [v 10.] Domine, salvum fac regem: ut ipse qui nobis praeliandi exemplum passione monstravit, offerat etiam sacrificia nostra, sacerdos excitatus a mortuis, et in coelo constitutus. Et exaudi nos in die qua invocaverimus te: quo iam pro nobis offerente, exaudi nos in die qua invocaverimus te.