EPILOGUS

1. Ecce quam multas commemoravimus haereses, nec tamen modum tuae postulationis implevimus. " Ex quo enim christiana religio - ut verbis tuis utar -, hereditatis promissae nomen accepit", quae haereses ortae sint quomodo commemorare omnes potui, qui omnes nosse non potui? Quod ideo existimo quia nullus eorum quorum de hac re scripta legi omnes posuit. Quando quidem inveni apud alium quas apud alium non inveni, et rursus apud istum quas ille non posuit. Ego autem propterea plures quam ipsi posui quia collegi ex omnibus quas omnes apud singulos non inveni, additis etiam his quas ipse recolens apud ullum eorum invenire non potui. Unde merito credo nec me posuisse omnes quia nec omnes qui de hac re scripserunt legere potui, neque hoc quemquam eorum video fecisse quos legi. Postremo etiamsi omnes forsitan posui, quod non puto, utrum omnes sint utique nescio. Et ideo quod vis me loquente finiri, non saltem potest me cognoscente comprehendi quia omnia scire non possum.

2. Audivi scripsisse de haeresibus sanctum Hieronymum, sed ipsum eius opusculum nec in nostra bibliotheca invenire potuimus, nec unde possit accipi scimus. Certissimus homo studiosus, librorum eius cognitor, de hoc interrogatus ait nescio quem, qui hanc famam disseminavit, nescisse quid dixerit. Nam de haeresibus, inquit, nullum opusculum sanctus Hieronymus condidit. Quod si tu scieris, perveni ad illud, et forte habebis melius aliquid quam hoc nostrum, quamvis nec ipsum, licet hominem doctissimum, omnes haereses arbitrer indagare potuisse. Et certe ABELOITAS nostrae regionis haereticos, quantum existimo, ille nescivit, sic forte et alibi alios in obscurissimis locis reconditos eiusque notitiam ipsa locorum suorum obscuritate fugientes.

3. Iam vero illud quod habent tuae litterae: " Ut omnia omnino dicamus quibus haeretici a veritate dissentiunt ", etiamsi omnia scirem, facere non possem, quanto minus possum, qui omnia scire non possum? Sunt enim haeretici, quod fatendum est, qui singulis, vel non multo amplius, dogmatibus oppugnant regulam veritatis, sicut Macedoniani vel Photiniani, atque alii quicumque ita se habent. Illi autem, ut ita dixerim, fabulones, id est, qui fabulas vanas easdemque longas perplexasque contexunt, tam multis falsis dogmatibus pleni sunt, ut ipsi quoque illa numerare non possint, aut difficillime possint. Nec ulli alieno ulla haeresis facile sic innotescit ut suis; unde nec earum quas commemoravi omnia dogmata me dixisse vel didicisse profiteor. Quis enim non videat quantam res ista operam, et quam multas litteras flagitet? Nec ideo tamen parum prodest errores istos quos huic operi intexui lectos cognitosque vitare. Quid enim contra ista sentiat catholica Ecclesia, quod a me dicendum putasti, superfluo quaeritur, cum propter hoc scire sufficiat eam contra ista sentire, nec aliquid horum in fidem quemquam debere recipere. Quomodo autem quae contra haec veritas habet asserenda ac defendenda sint, modulum operis huius excedit. Sed multum adiuvat cor fidele nosse quid credendum non sit, etiamsi disputandi facultate id refutare non possit. Omnis itaque christianus catholicus ista non debet credere. Sed non omnis qui ista non credit consequenter debet se catholicum christianum vel putare vel dicere. Possunt enim et haereses aliae quae in hoc opere nostro commemoratae non sunt vel esse vel fieri, quarum aliquam quisquis tenuerit christianus catholicus non est. Quid ergo faciat haereticum deinceps requirendum est ut, cum hoc Domino adiuvante vitamus, non solum ea quae scimus, verum etiam quae nescimus, sive quae iam orta sunt, sive quae adhuc oriri poterunt, haeretica venena vitemus. Huius autem sit iam voluminis finis, quod propterea vobis antequam totum hoc opus perficerem credidi esse mittendum ut eum quicumque legeritis, ad id quod restat implendum, quod tamen magnum esse cernitis, me orationibus adiuvetis.