SERMO 272/B augm.

Sermo sancti Augustini de Pentecosten

Christus dono Spiritus sancti discipulos innovavit.

1. Hodierno die credo quod noverit caritas vestra adventum sancti Spiritus Domini Ecclesiam celebrare: promisit enim Dominus missurum se sanctum Spiritum apostolis suis 1, et secundum fidelissimam pollicitationem suam utique quod promisit implevit. Sicut enim resurrectio Domini confirmavit in fide hominum divinitatem eius, qui propter nos homo fieri dignatus est, sic multo magis ascensus in caelum, et plenius atque perfectius dono Spiritus sancti quod misit et implevit discipulos suos, iam factos utres novos, ut vinum novum possent suscipere 2 - ideo cum linguis loquerentur, ebrii dicti sunt et musto pleni 3. Audientium vox testimonium dominicae Scripturae fuit: nemo enim mittit vinum novum in utres veteres 4, Dominus dixerat. Parabat ergo vinum novum utribus novis. Utres enim veteres erant, quamdiu carnaliter de Christo sentiebant. Ad utrem enim veterem pertinebat illa sententia apostoli Petri, quando ei ait Dominus timenti ne moreretur Christus et quasi sic periret quomodo et ceteri homines: Redi post me, Satanas; scandalum es mihi 5. Ista titubatio Petri ad utrem veterem pertinebat. At ubi resurrexit Dominus, et ostendit se illis, et palpaverunt quod planxerant in cruce pendere 6; viderunt membra viventia, quae mortua et sepulta plangebant; confirmati sunt in fide et crediderunt ei. Ascendit in caelum, et mandat ut congregarent se in unum locum et ibi expectarent quo usque mitteret ipse promissionem suam 7. Congregati ergo in unum locum orando et desiderando promissionem, exuerunt vetustatem et induti sunt novitatem 8. Facti ergo iam capaces, susceperunt Spiritum sanctum die pentecostes. Et non sine causa magnum sacramentum et evidentissimum quidem nos diem istum celebramus. Intendat autem sanctitas vestra, quomodo sibi consonent Scripturae veteres et novae: ibi enim gratia promissa est, hic data; ibi figurata, hic perfecta. Quemadmodum si quis artifex rerum formandarum de aliquo metallo, aere aut argento, formas quas fusurus est primo de cera conponit, et prima adumbratio viam facit futurae soliditatis - ipsas enim formas facit, quas impleturus est -, sic etiam Dominus veteri populo figuris deliniavit omnia et deformavit, novo populo autem effusione perfectissima implevit. Quae sit ergo illa formatio et quae ista adimpletio in die pentecostes, advertat aliquanto intentius sanctitas vestra: operae pretium est intentionis; cum magno fructu discitur, quando intentius auditur quod dicitur. Estote certe et vos utres novi, ut per ministerium nostrum vinum capere possitis 9.

Diem pentecostes Iudaei et Christiani celebrant.

2. Quaeritur a nobis saepe: " Si nos diem pentecostes propter adventum sancti Spiritus celebramus, Iudaei quare celebrant pentecosten? ". Nam et ipsi habent pentecosten. Audistis mane, qui fuistis intenti, cum legeretur lectio Tobiae ad memoriam beati Theogenis, quod in die pentecostes sibi fecerit prandium, invitaturus aliquos de suis, qui digni essent participare cum illo mensam, ex eo quod esset in eis timor Domini: Die pentecostes, ait, qui est sanctus de septimanis 10. Septies enim septeni XLVIIII fiunt: huc additur unum propter unitatem, ut redeamus ad caput, quia unitas confirmat omnem multitudinem, et multitudo, nisi unitate ligetur, rixosa et litigiosa est; multitudo autem consors unam animam facit, sicut et ipsis illis qui acceperunt Spiritum sanctum, ut Scriptura dicit, erat anima una et cor unum in Deum 11. Fiunt ergo quinquaginta, quod sacramentum est pentecostes. Quare ergo illud celebrant Iudaei, nisi quia ibi figura erat? Attendite: nostis - et nullus omnino christianorum est qui hoc ignoret quod dicturus sum - apud Iudaeos agnum occidi, et celebrari pascha in figura futurae dominicae passionis. Nam etiam hoc illis mandatum est, ut quaerant agnum ex capris et ovibus 12. Unde potest inveniri agnus ex capris et ovibus? Sed quod ibi imperatum est impossibile, possibilitatem futuram Domini nuntiabat: inventus est enim agnus ex capris et ovibus, quia Dominus noster Iesus Christus secundum carnem natus ex semine David 13, ex peccatoribus et iustis habet originem. Invenis in origine Domini, secundum generationes quas evangelistae exponunt 14, et peccatores multos et iustos: ideo et tales vocavit, id est peccatores, quia et per tales venit. Congregat enim Ecclesiam suam de iustis et peccatoribus, in regnum caelorum iustos missurus, et segregaturus peccatores qui perseverant in peccatis et nequitia; tamen sic venit portaturus peccata nostra, ut non dedignaretur originem peccatorum suscipere. Et multa ibi sacramenta sunt, in ipsis generationibus, quae praestabit Deus ut sit tempus exponere sanctitati vestrae. Nunc tamen ad id quod institueramus revertamur.

«Lex reos ostendit, gratia liberat».

3. De die pentecostes dicebamus, quare ipsum diem celebrant Iudaei. Occidunt agnum, occisio agni paschalis est: sic et nos celebramus pascha, ubi agnus occisus est immaculatus sine culpa 15, vere agnus, cui testimonium perhibuit Iohannes dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 16; ipsius nos passione pascha celebramus. Lex data est Iudaeis in timore; Spiritus sanctus datus est christianis in gratia. Illi per timorem legem implere non potuerunt, et per ipsam legem rei facti sunt. Quinque libros habet lex; quinque porticus circumdabant piscinam Salomonis, sed ferebant infirmos 17, neminem eorum sanare poterant. Quinque porticus infirmos ferebant, ubi iacebant, quomodo et in libris nemo sanabatur. Quare nemo? Propter superbiam. Cum putant enim se viribus suis posse implere quod iussum est, non impleverunt quod praeceptum est. Et erat contra illos lex, in qua inveniuntur rei, donec exclament, quod etiam mane diximus sanctitati vestrae: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 18. Lex ergo reos ostendit, gratia liberat a reatu; lex minatur, gratia blanditur; lex poenam intendit, gratia indulgentiam pollicetur. Tamen ipsa sunt, quae praecipiuntur in lege, quae et in gratia; et ideo lex illa digito Dei scripta dicitur 19. Sic habemus scriptum.

Digitus Dei est Spiritus sanctus.

4. Quid sit autem digitus Dei, quaeramus in Evangelio, et inveniemus. Quid significat digitus Dei? Non enim Deus vere talem formam habet corporis, qualem nos habemus. Et ex una parte videt, et ex una non videt? aut determinatur figura membrorum, qui ubique totus est et praesens omnibus? Quid est ergo digitus Dei? Spiritus sanctus. Attendite: unde hoc probamus? Ex Evangelio. Aliquando enim quod unus evangelista figurate dicit, alius ipsum locum apertius dicit. Est in quodam loco Evangelii, ubi dixerunt Iudaei de Domino, quod in nomine Belzebub eicit daemonia 20. Respondens autem Dominus: Si ego in digito Dei eicio daemonia, certe supervenit in vos regnum Dei 21. Alius evangelista sic exponit ipsum locum dicens: Si ego in Spiritu sancto, igitur supervenit in vos regnum Dei 22. Cum ergo unus evangelista dicit digitum Dei, alius exponit illud, ut nobis ostendat quia Spiritus sanctus digitus Dei. Non digitos carnis quaeramus in Deo, sed intellegamus quare digitus dicatur Spiritus sanctus. Quia per Spiritum sanctum divisiones donorum acceperunt apostoli 23; in digitis autem divisio manus apparet: ibi est conputatio et distributio. Quare ergo celebrant pentecosten Iudaei? Magnum sacramentum, fratres, et omnino mirum: si animadvertatis, die pentecostes acceperunt legem digito Dei scriptam, et die pentecostes venit Spiritus sanctus.

Digito Dei scripta est lex.

5. Sed hoc de lege data probare opus est, quam acceperunt Iudaei in tabulis lapideis - significabatur autem duritia cordis illorum -, tamen digito Dei scripta 24, quia omnia quae ibi scripta sunt, ipsa praecipiuntur et christianis, sed iam, sicut dicit Apostolus, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 25. Hoc ergo interest, quia ipsa scripta est in duris cordibus illorum et non est impleta, ipsa data est in iam credentia corda et facilis et sempiterna christianorum. Ideo ergo ille lapis erat; corda vero christianorum terra fructifera erat, quae possit fructum afferre 26. Ideo et Dominus in Evangelio, quando illa mulier illi oblata est, quae in adulterio fuerat inventa - et volebant eam secundum legem lapidare 27, Dominus autem volebat ut deinceps non peccaret, paratus ignoscere peccato eius -, ait illis qui volebant lapidare, cum ipsi essent lapidei: Si quis est in vobis sine peccato, prior in illam mittat lapidem 28. At ubi dixit hoc, inclinavit caput et coepit digito scribere in terram; illi autem considerantes conscientias suas unus post unum discesserunt a maiore usque ad minorem, et relicta est illa mulier sola 29. Levavit autem Dominus caput et ait ei: Quid est, mulier? nemo te damnavit? Et dixit: Nemo, Domine. Et Dominus: Nec ego te damnabo. Vade, deinceps noli peccare 30. Ista indulgentia quid significavit? Gratiam. Illa duritia quid significabat? Legem in lapidibus datam. Unde Dominus digito scribebat 31, sed iam in terra, unde fructus possit excipere. In lapide autem quicquid seminatur, non exit, quia radicem mittere non potest 32. Digitus Dei, et digitus Dei: digito Dei scripta est lex; digitus Dei, Spiritus sanctus.

«Die pentecostes acceperunt legem Iudaei».

6. Data est lex die pentecostes, et venit Spiritus sanctus die pentecostes. Sed dixeramus nos probaturos, quia quinquagesimo die acceperunt Iudaei legem, a pascha quod celebramus. Habes praeceptum illis esse, ut quarta decima die primi mensis agnum occidant et pascha celebrent 33. Restant de mense XVII dies, ut conputes ipsum diem quartum decimum, unde incipit pascha. Ventum est ad heremum, ubi data est lex, et sic dicit Scriptura: Tertio autem mense, ex quo populus de Aegypto eductus est 34, locutus est Dominus ad Moysen, ut illi, qui accepturi erant legem, purificarent se in tertium diem, quo danda erat lex 35. Initio ergo tertii mensis mandatur purificatio in tertium diem, et incipit pascha... Attendite, ne vos numeri quasi deludant et caliginem intellectus vobis afferant. Quantum possumus, aperimus illud, annuente Domino. Si adiuvet nos intentio vestra, videbitis cito quod dicitur; si autem non fuerit, obscurum erit quicquid dixero, etiam si planissime dicatur. Ergo indicitur pascha quarta decima die mensis; et mandatur purificatio, ut lex daretur in monte scripta digito Dei 36 - digitus autem Dei est Spiritus sanctus: mementote, probavimus enim hoc ex Evangelio. Indicitur purificatio in diem tertium tertii mensis. De primo ergo mense deduc tredecim, et restant XVII, ut incipias a quarto decimo; adde totum mensem secundum: fiunt dies XLVII; ab ipso die purificationis in tertium diem fiunt dies L. Nihil manifestius, nihil evidentius, quia die pentecostes acceperunt legem Iudaei.

Spiritus sancti gratia iugum Christi lene efficit.

7. Sed duris onus fuit, duris pondus fuit. Venit autem Dominus cum gratia et clamat: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 37. Quomodo iugum illius lene est? Lex minatur, ille blanditur. Lex dicit: "Si non feceris, puniam "; Christus dicit: " Quicquid feceris, ignosco; deinceps vide ne pecces " 38. Ergo iugum eius lene, et sarcina levis 39. Sed efficiamur utres novi 40, expectemus gratiam eius intenti: magnopere inplebimur Spiritu sancto, et per Spiritum sanctum erit in nobis caritas, iam cum fervefacti fuerimus vino novo et inebriati calice illius inebriante et praeclaro 41, ita ut saecularia illa quae nos tenebant obliviscamur, sicut obliti sunt martyres, cum irent ad passionem - et filios et uxores sunt obliti, et parentes pulverem mittentes in capita sua, et matres producentes ubera sua, cum inproperio lactis separantes a cibo, obliti sunt omnia nec agnoscebant suos. Quid miraris, si non agnoscit suos? Ebrius est homo. Unde autem ebrius? De caritate. Unde autem caritas? De digito Dei, de Spiritu sancto, de eo qui venit per pentecosten.

«Caritas implet legem».

8. Unde hoc probamus quia caritas de Spiritu sancto est et implet legem 42? Dicente Apostolo: Plenitudo legis est caritas 43, et alio loco: Dilectio proximi malum non operatur 44. Nam " non adulterabis, non furtum facies, non homicidium, non concupisces ", et si quod aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum 45, quia caritas implet legem 46. Unde autem probamus quia de Spiritu sancto caritas? Audi Apostolum dicentem quia gloriamur in tribulationibus 47. Per tribulationes Iudaei cogebantur ut legem implerent, et non poterant; christiani tribulationibus non separabantur a lege, sed magis currebant ad legem. Videte quae dico, fratres. Posita est poena Iudaeis, ut quisquis idolis sacrificaret lapidaretur aut crucifigeretur, sic tamen quia timor illos premebat, non amor tenebat: non timebant quia vincebantur cupiditate, et ibant post idola, ubi crux, ubi comminatio mortis et lapidationis imminebat, et non revocabantur istis poenis. Postea, quia venit amor et timor, successit caritas. Praedicatum est gentibus Evangelium; ut sacrificarent idolis, coeperunt eis minari ignem, cruces, bestias, et patiebantur illa omnia quae minabantur et inferebant eis reges, nec tamen cor eorum ad idola declinavit. Quibus poenis illi revocari non poterant ab idolis, illis poenis christiani cogi non poterant ad idola, quia iam caritas erat de Spiritu sancto. Sed et gloriamur, inquit Apostolus, in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem 48 - probare enim volumus, quia caritas quae implet legem Dei de Spiritu sancto est -, tribulatio enim patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes vero non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 49.

Spiritus sanctus est quasi anulus a Christo datus Ecclesiae.

9. Itaque, fratres, anniversarium diem celebramus de adventu Spiritus sancti, sed cottidie nobis debet esse Spiritus sanctus in corde. Nec putemus quia isto die tantum debeat esse ista festivitas, reliquis autem diebus non debeat esse: non uno die celebremus, sed toto tempore, ut inveniamur non reprobi 50, sed probati in die Domini quando veniet 51, ut, quibus dedit pignus 52, hos ducat et in possessionem sempiternam. Sponsavit enim Christus Ecclesiam suam, misit illi Spiritum sanctum. Spiritus iste quasi anulus datus est. Qui dedit anulum, daturus est in requie immortalitatem. Ipsum amemus, in ipso speremus, in illum credamus.

Venite horis promeridianis paulo maturius propter hymnos Dei. Alii inebriantur vino vitis terrenae in quo est luxuria, et nos inebriemur canticis Dei; canticis salutaribus laudantes Dominum 53, obliviscamur aliquando terram ut de terra in caelum levari mereamur, praestante Domino nostro Iesu Christo qui vivit et regnat cum Deo Patre.