SERMO de providentia Dei

Sermo de providentia Dei

Paulus Dei providentiam negantes obiurgat.

1. Ex huius apostolicae, fratres, occasione lectionis quam modo, cum legeretur, audistis, ubi ait beatissimus apostolus Paulus: Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies iudicium Dei? 1 et cetera quae ad hoc pertinentia consequuntur, admonet nos Dominus de providentia sua qua rebus humanis curam dignatur impendere, quantum ipse donat, aliquid disputare. Hanc enim plerique homines negant, dum intuentur quaedam multa et magna in hac vita et conversatione mortalium velut inconsultis casibus fieri, et, quia ipsi eorum causas atque ordinem non valent adsequi, non ea putant ad Dei gubernantis consilium pertinere, sed quadam fortuita temeritate contingere. Quorum multorum illud unum est, de quo sanctus Apostolus in lectione ista cogitationibus occurrit humanis, eorum scilicet qui dicunt: " Si Deus curaret hominum vitam, nullo modo sceleratos atque impios sineret vivere ". Ita cum eis displicet quod impii vivunt, impietatem adversus Deum ipsi loquuntur 2. Quibus apostolica doctrina respondens: Existimas, inquit, hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies iudicium Dei? An divitias benignitatis et patientiae eius et longanimitatis contemnis, ignorans quod benignitas Dei ad paenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam cordis tui et cor impaenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 3. Quomodo ergo Deo nulla de humanis rebus est cura, qui reddet unicuique secundum opera sua 4?

Quare Dei providentia ab incredulis negatur?

2. Sed qui Deum res humanas curare non credunt, procul dubio nec apostolis credunt nec ullis eloquiis litterisque divinis quae hoc praecipue multumque commendant. Quaerendum ergo ab eis unde opinentur Dei providentiam ab humanis rebus alienam. " Quia omne, inquiunt, quod providentia gubernatur, ordinatum oportet esse atque dispositum. Quid est autem, aiunt, inordinatius et perturbatius rebus humanis, ubi plerumque mali tanta felicitate praepollent, ut insuper etiam dominentur bonis, boni vero miseria conteruntur et malis subditi esse coguntur? ". Si ergo propter hoc providentiam Dei negant, oportet eius providentiam fateantur, cum bonos videamus excellere divitiis honoribus potestatibus, malos autem illorum iure ac dominatione cohiberi: hic enim certe humanarum rerum ordo integer et pulcher apparet. " Non, inquiunt; nam si hoc peraeque ac semper esset, tunc res humanas ordinatissimas fateremur. Itemque si omnes malos cerneremur esse felices, omnes autem bonos malorum servos doloribus obsessos opibus destitutos, etiam hic cuiusdam ordinis nonnulla constantia nos moveret atque admoneret [et] ut crederemus malos ista visibili felicitate pollere, quia invisibili, quae in animo est, multo meliore ac firmiore privati sunt, bonos autem ideo ista exteriore non frui, quod multo excellentius intrinsecus sint beati, eorumque gaudium, quod nunc spe immortalitatis accenditur, transactis aerumnarum asperitatibus adimpleri. Nunc vero, inquiunt, cum in hac vita perturbate atque permixte quidam optimi pessimis, quidam pessimi optimis antecellant, haec ipsa inconstantia nullum ordinem pandit, nullam Dei curam de humanis rebus ostendit ".

Cognosce teipsum!

3. Quibus respondemus eosque, si tamen aliquid adversus praesumptionem patienter audiunt, admonemus ut infirmitatem sui sensus pietate prius nutriant, qua perscrutandis Dei consiliis idonei fieri per Spiritum eius imperitis viribus possent, seque ad Dei curam pertinuisse arbitrentur, ut homines essent, atque inde quodam quasi gradu facto in altiora conscendant, ubi, quantum valent, intellegant pertinere ad Deum quales esse debeamus, ad quem pertinuit ut essemus. Certe enim si hoc movet, ut negent gubernari divina providentia res humanas, quod eas inordinatas et quodammodo turbidas cernunt, ipsum prius hominem non praetereant neque abiectum calcatumque pertranseant, nec seipsis praetermissis in alia temere iudicanda festinent, sed in se paululum remorentur ac seipsos aliquanto diligentius inspicere non dedignentur, et videant etiam in tanta labe vitiorum quantus sit in eis ordo naturae.

Vox ordinis et in perverso homine clamat.

4. Primum quod homo ex anima constat et corpore et invisibili potiore substantia subiectam visibilem movet, nempe naturale imperium, quod est anima praedita, et naturale servitium, quod est caro subdita, praeclari ordinis pulchritudinem monstrant. In anima porro quod naturae excellentia ratio valet plurimum et ceteris eius partibus [eius] praestat, quid aliud quam ordo clarescit? Nemo enim est ita libidinibus deditus qui dubitet quid respondeat, si interrogetur utrum sit melius quod [sit] temeraria cupiditate fertur, an quod ratione atque consilio gubernatur; ac per hoc et quisquis imprudenter, non rationabiliter, vivit, respondet tamen quid horum sit melius, etsi non actione correctus, certe interrogatione commonitus; itaque nec in homine qui perversos mores gerit, vox ordinis perit, cum vitium natura redarguit.

Corporis membra mirabili ordine disposita sunt.

5. Corpus quoque ipsum quam mirabili ordinatione in universa sua mole disposita membra contineat, quis sufficiente cogitatione consideret? quis dignis laudibus praedicet caput humeris interpositum et tamquam ceteris membris eminentius honorandum reliquo corpori sicut vehiculo superpositum, in quo isti conspicui sensus, locis propriis sedibusque distincti, velut in altiore specula pro custodia salutis invigilant, et quae foris aguntur vel forinsecus ingeruntur seu laeta seu tristia interiori menti in quodam suo secretario de omnibus iudicanti tamquam ministri alacres nuntiant. Oculi enim nuntiandis formis atque coloribus, aures sonis et vocibus, nares odoribus, fauces saporibus serviunt; tactus autem tamquam generalis sensus per corpus diffunditur universum, sed a capite sumit etiam ipse principium; subsequuntur manus sub capite collocatae habiles ad operanda necessaria, inferenda utilia, repellenda contraria; deinde pectus et venter velut arcae quaedam dorso affiguntur opposito, quibus vitalia viscera, quoniam periculose tanguntur, inclusa portantur. Ultimi pedes subiciuntur ferendis omnibus moventurque migrandis.

Corpus humanum considerantes, eius artificem miremur.

6. Iam vero quem non delectet intendere, ut in opere suo magis magisque miretur artificem, quemadmodum sit non solum saluti et utilitati, verum etiam dignitati decorique consultum? Paria paribus bina membra respondent, sicut oculi, aures, iugalia, scapulae, manus, latera, pedes, ipsi denique in manibus et pedibus digiti. Hinc atque inde singulis singuli atque omnes omnibus debita et reddita parilitate conveniunt, atque ut agnoscatur expressius non tantum incolumitatis, verum et pulchritudinis habitam fuisse rationem, mamillarum congruentia geminarum etiam non lactaturum virile pectus ornatur. Ea vero quae singula creata sunt mediis constituta sunt locis, ne in una parte posita aliam partem debita honestate fraudarent, sicut caput et collum, et in ipso capite nasus atque os, umbilicus in ventre, et cetera inferius quae sicut Deus condenda statuit providendo, ita homo haberet loquenda laudando, nisi ea fecisset pudenda peccando. Iam illud quis velit, cum animo occurrit, silentio praeterire quod interiora corporis, quamvis miris rationibus ordinata sint, tamen, quia cogitantur honestius quam videntur, cutis tegmine creator operuit? Nam quoniam cognita quidem miratur intellectus, sed nudata horret aspectus, et utilitati ut essent et dignitati, prospectum est ut laterent, atque in eis considerandis mentium sic exerceretur attentio, ut oculorum offensio vitaretur.

Stultum est et arrogans Dei negare providentiam.

7. Haec institutio rationalis animantis, haec ordinatio animae dominantis carnisque servientis, mentis et spiritus, capitis et corporis invisibilisque naturae, cognitionis et operis, intellectus, sensus et motus, memoriae receptaculum, scientiae documentum, voluntatis arbitrium, usus ornatusque membrorum et totum quo homo homo est, quem nisi Deum habere posset auctorem? An, quia excepta mente rationali, excepta etiam corporis erecta statura qua homines admonerentur in caelum etiam corda sustollere, invenitur ordinis dispositio etiam in anima et corpore pecoris, ideo negandus est creator esse hominis? Immo etiam propterea magis est agnoscendus unus atque idem Deus et hominis creator et pecoris. Neque enim esset qualiscumque vita alicubi facta, si non eam fecisset vita non facta. Nec in corpusculis animantium quorumque gignendis quamlibet minutissimis et extremis, vel etiam innumerabilium lignorum et herbarum seminibus, radicibus, roboribus, ramis, foliis, floribus, fructibus ex occultis naturae sinibus ordo tam manifestus exsisteret, nisi creante illo cuius magnifica et, si dici potest, omnifica sapientia, continens in se tamquam in arte positas mutabilium visibiliumque rerum immutabiles invisibilesque rationes, attingit, sicut scriptum est, attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter 5. Quae cum ita sint cumque in terrenis omnibus rebus res humanas sicut ipsos homines non dubitemus excellere, qua tandem stultitia Dei providentiam negamus in magnis, quam miramur in parvis, nisi forte sine ullo iudicio relinquere vitas hominum, qui tanta sollertia facit atque ordinat definitam numerositatem contemptibilium capillorum 6, intellegamus! Igitur vel sine ulla dubitatione credamus hoc quod perturbatum et inordinatum videtur in rebus humanis non omnino nullius, sed potius altioris consilii esse, divini maiorisque ordinis quam ut possit a nostra exiguitate comprehendi.

Dei iustitia in exiguis et in magnis rebus eminet.

8. {Hinc enim maxime credendum est quod pietas praedicat, manifestum futurum esse iudicium, quia nunc videmus humanas felicitates et clades indiscrete bonis et malis velut sine ullo iudicio esse communes, cum Dei iustitia, cuius sic eminet in rebus exiguis providentia, nullo modo relinquat sine ullo iudicio passim fluitare maiora. Quid autem maius est non solum in ista humana, verum etiam in angelica creatura, quam ut mali iusta miseria puniantur, boni vero beatitudine perfruantur? Quod ergo nunc malo homini quasi bene est, occulta poena est, felicitas falsa. Quod autem homini bono male est, non praemium pietati negatur, sed ad maiora praemia patientia pietatis augetur. Item quod aliquando et in hac vita malo homini male est, aut emendatio est aut afflictio peccatorum. Quando autem bono homini bene est, non est illius supernae patriae certissimum gaudium, sed huius periculosae peregrinationis qualecumque solacium. Haec atque huius modi si cogitaret infidelis impietas, in gubernandis et ordinandis rebus humanis divinam providentiam non negaret, nec in suis tenebrosis et mortiferis viribus contra lumen et vitam sapientiae perduraret.}

Deus etiam de animalibus curat.

9. Vos autem, fratres carissimi, qui iam credidistis in Christum, ne sitis iugum ducentes cum infidelibus 7, existimando Deum non curare quemadmodum homines vivant, qui curat ut non solum homines, verum etiam pecudes, pisces, volucres habeant unde vivant. Neque enim sic accipiendum est quod ait Apostolus de bubus non esse curam Deo 8, ut existimemus ad Dei providentiam non pertinere ut animalia nascantur atque pascantur, cum Dominus Iesus apertissimis huiuscemodi exemplis hominum increpet vel excitet fidem, ut videant volatilia caeli quomodo pascat et fenum agri quomodo vestiat, et inde credant quod suorum servorum victum vestitumque non neglegat 9. Sed ideo dixit Apostolus: Neque enim de bubus cura est Deo, ne id quod scriptum est: Bovi trituranti os non infrenabis 10, propter boves dictum, non propter homines putaremus. Nulla ergo cura fuit Deo in sancta Scriptura praecepta dare hominibus, quomodo sua iumenta tractarent 11; non autem cura Deo nulla est in rerum natura, ut animalia cuncta nascantur et sibi congruis escis alantur.

Deus, qui homini sensum ordinis dedit, secundum ordinem omnia regit.

10. Sed stultos et infideles, qui res humanas Deum non curare contendunt, quia in bonis hominum et malis nullum possunt ordinem reperire, ad naturae miracula consideranda mittamus. Divina quippe eloquia quomodo vera esse credit, qui divina esse non credit? {Illud ergo attendat homo infidelis, quod dicere non potest ab hominibus institutum, ne Deum neget rebus humanis ordinem dare, qui docuit apiculam cellas favorum tam mirabiliter ordinare: ipsi certe homini quis dedit inordinatis rebus offendi et rerum ordine delectari? Nonne hoc in suae animae natura invenit, quam sibi ipse non fecit? Nam quare ordine non invento in rebus humanis Deum res humanas gubernare non credit, nisi quia rebus inordinatis ordinatas praeponere naturaliter novit? Ergone homo iudicat ordinationem potius quam perturbationem operibus convenire divinis, et Deus ordinatum iudicium non habet de hominibus universis, qui ordinis sensum creavit in singulis? Habet plane, habet; non dubitet pietas, etsi non comprehendit infirmitas. Opera fabrorum ea nempe laudamus, quae inspicere possumus, mechanicorum autem stupemus et, nisi aperta atque monstrata fuerint, eos impossibilia potuisse miramur. Cur ergo de iudiciis Dei tam temere iudicamus et divini operis ordinem, ubi non potuerimus videre, festinamus negare, laudantes providentiam creatoris in arborum foliis et eam putantes non esse in rebus humanis, nec potius investigabiliter et latenter ordinem rerum humanarum currere credimus, quem vel immensum comprehendere vel occultum inspicere non valemus? Sed rerum divinitus institutarum ordines manifesti, ex quibus coniciantur occulti, feriunt etiam oculos impiorum.}

In homine Christo magnum Providentiae documentum.

11. Nos autem praeter ista conspicua quae caelo terraque cernuntur, habemus in fide certissimum indicium quo res humanas ad Dei curam pertinere noscamus, ita ut hoc nobis non solum negare, verum etiam dubitare fas non sit: ipsum scilicet Christum Iesum Dominum nostrum qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis 12. Quomodo ergo ad Dei curam non pertinet homo, propter quem Dei Filius factus est homo? Quomodo Deus non curat hominum vitam, pro quibus Dei Filius pertulit mortem? Quomodo non ordinat, quamvis eos non faciat, etiam mores malorum, quando per ipsos malos passus est Christus quod valeret ad instituendos mores bonorum? Quomodo non providenter utitur etiam peccatis impiorum, quando per illa pius sanguis in remissionem fusus est peccatorum? Quomodo infidelibus supplicia non retribuet, qui propterea fideles liberat ne retribuat? Quomodo fidelibus non reddet fidei praemium, pro quibus sustinuit etiam crucis opprobrium? Quomodo bona et mala non erunt aeterna quae dabit iudicaturus, qui bona et mala temporalia contemni docuit iudicatus? Non solum igitur quod curet Deus res humanas, sed quantum curet, nullum est maius certiusque documentum quam hominis Christi evidentia nascentis, patientia morientis, potentia resurgentis.

«Laboremus ut infideles vera audiant, oremus ut credant».

12. Nam et in rerum aliarum conditione et gubernatione procul dubio providentia eius apparet, sine qua nullum folium labitur, nullum germen emittitur, sed nusquam sic apparet quantum diligat hominem, quam ubi fecit hominem per quem fecit hominem, et mori voluit vita ut viveret qui perdiderat vitam, et eum per quem daturus est praemium ipsius praemii fecit exemplum, hoc magnum pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, adsumptum est in gloria 13. Ab ipso exordio generis humani quousque fieret futurum praenuntiatum est per Spiritum Dei, et adhuc infideles respondent - loquuntur iniquitatem 14 - res humanas non pertinere ad curam Dei. Sed nos dono Dei, non nostris meritis tribuentes quod, cum essemus natura filii irae sicut ceteri, non utique natura, sicuti est postea sua iniquitate vitiata, facti sumus filii misericordiae, discreti a ceteris, non natura, non lege, sed gratia 15, non intueamur infideles de Dei providentia quae falsa dicant, sed vera laboremus ut audiant, oremus ut credant.