SERMO 14/A

<Sermo de versu psalmi:
Disciplina tua direxit me in finem,
et disciplina tua ipsa me docebit
 1>

« Finis aut consumptionis est aut consummationis ».

1. Fratres, ad quod cantavimus, attendamus. Unde psalmus dictus est, inde psalmus propositus. In adiutorio Domini loquamur aliquid ex eo quod scriptum est, et quod recens est in vocibus et auribus: Disciplina tua direxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit 2. Quaerimus enim in quem finem dirigamur, et quae disciplina sit quae nos dirigit, et huius rei doctrina qualis sit. Dirigi volumus, et quo dirigamur fortassis inquirimus. Audivimus: in finem. Finis autem, cum dicitur, aut consumptionis est aut consummationis. Consumptio facit non esse, consummatio facit perfectum esse. Finitur cibus vescendo, finitur vestis texendo. Cibus vescendo finitur, ut non sit; vestis finitur texendo, ut perfecta sit. In talem ergo finem sine dubio dirigi quaerimus, quo perficiamur, non quo consumamur.

Finis legis Christus.

2. Quis est ergo iste finis, et quae disciplina? Finis Christus est, disciplina lex est. Audi apostolum: Finis est legis Christus, ad iustitiam omni credenti 3. Hoc est ergo - ut planius iam dicamus et quod cantavimus exponamus -, hoc est disciplina tua direxit me in finem 4, quod est lex tua direxit me in finem, lex tua me direxit in Christum. Habent legem Iudaei, sed non eos direxit in finem. Venerunt quidem ad finem, quia viderunt Christum, sed offendendo in lapidem finalem transgressi sunt 5, offendendo in Christum ruerunt et extra finem ceciderunt. Eum enim reprobaverunt, ad quem venire debuerunt. Denique ipse ille finis non credentibus factus est lapis offensionis, credentibus lapis angularis 6. Vobis, [inquit] ait apostolus Petrus, qui credidistis, lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli, non credentibus autem lapis offensionis et petra scandali 7.

Fides daemonum et fides christianorum.

3. Qui sit finis, novimus; quid sit dirigi in finem, iam praeterito dominico locuti sumus. Dirigi enim in finem est venire ad Christum, id est credere in Christum. Numquid eadem saepius repetenda sunt? Commonendi enim estis, non onerandi. Quamquam eadem dicere vobis, nobis quidem non pigrum, vobis autem tutum 8. Tractavimus enim propter eos qui sibi putant sufficere credere et amant male vivere, putantes se credendo salvos futuros et male vivendo non perituros. Hoc ergo tractavimus interesse debere inter fidem christianorum et fidem daemonum, quia et illi credunt - dixerunt Christo: Scimus qui sis 9. Crediderunt Christum, sed non crediderunt in Christum. Unde ergo distinguitur qui credit Christum ab eo qui credit <in> Christum? Quia omnis qui credit in Christum continuo sine dubio credit Christum, non autem omnis qui credit Christum continuo credit in Christum. Totum autem opus Dei in eo definivit Filius Dei, ut diceret: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit 10. Quo fine, nisi ipso? Noli finem quaerere praeter ipsum, ne quaerendo finem praeter ipsum consumaris, non consummeris. Quid est enim finis, nisi quo velimus pervenire, stare et nihil ultra quaerere? Nam si venis, sed adhuc quaeris, nondum ad finem pervenisti. Ergo pervenire ad finem est eo pervenire ubi dicas: " Sufficit ".

«Finis Deus est ».

4. Quod cum Philippus putaret Patrem solum esse et diceret: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 11, ostendit illi Dominus quia finis Deus est, sed Deus Trinitas. Proinde cum dicis: " Finis est Christus ", non inde separas Deum Patrem, nec cum dicis: " Finis est Deus Pater ", separas inde Christum. Ille qui voluit quasi separare, putans hoc solum esse Christum quod oculis noverat, gaudens ait: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Quid est: Sufficit nobis? Ibi est finis desiderii: nihil ulterius requiremus; ibi erit satietas nostra, ibi dicemus: " Sufficit, nihil plus volo ". Quare hoc? Quia iam novimus te, Patrem nobis ostende. Cum enim te videmus et illum non videmus, non nobis sufficit. Gaudemus quia te videmus, sed ostende illum, et sufficit nobis: nihil amplius requiremus. Et Dominus ad illum, quia et ipse finis, quia et ipse satians, ut tolleret ei quod putabat - putabat enim se <non> videre Filium Dei, cum videret formam servi 12 -, ait Philippo: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? 13 Quando finem quaeris et quod vides non vides - ideo utique finem quaeris, quia finem ante te stare non vides -, Non credis, inquit, quia ego in Patre et Pater in me? 14

Qui credit in Filium habet vitam aeternam.

5. Ad hoc et nos exhortamur lectione quae sequitur, quae hodie ex Evangelio recitata est: Haec est voluntas Patris, ut qui viderit Filium et crediderit in eum, habeat vitam aeternam. Et ego suscitabo eum in novissimo die 15. Finem quaerebas: plus quaeris quam vitam aeternam? Haec est voluntas Patris, ut <qui> viderit Filium et crediderit in eum, habeat vitam aeternam. Et ego suscitabo eum in novissimo die. Quid dicimus, fratres mei? Ad hanc visionem quos oculos quaerimus? Videte enim aliam definitionem hodie demonstrandam, similem quidem praeteritae, unde iam locuti sumus: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit 16. Et hic quid ait? Haec est voluntas Patris 17, tamquam diceret: Hoc est opus Dei 18. Qui enim facit opus Dei, facit voluntatem Dei. Haec est voluntas Patris, ut qui <viderit> Filium et crediderit in eum, habeat vitam aeternam 19. Duas res dixit. [Qui viderit] Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit 20. Hic autem addidit: qui viderit et crediderit 21. Viderunt Iudaei, sed non crediderunt: habuerunt unum, defuit alterum; quomodo sine altero ad vitam aeternam pervenire potuerunt? Si ergo illi qui viderunt ideo non pervenerunt quia non crediderunt, nos qui credidimus, sed non vidimus - si illa duo merentur vitam aeternam: videre et credere, et quibus unum defuerit, ad mercedem vitae aeternae non perveniunt -, quid agamus? Unum defuit Iudaeis, alterum nobis. Affuit illis videre, sed defuit credere. Nobis adest credere, sed deest videre. Nam secundum hoc quod adest credere et deest videre, in prophetia ab ipso Domino beatificati sumus 22, quoniam, cum Thomas unus de duodecim palpavit cicatrices contrectando 23...