SERMO 130/A

<Sermo S. Augustini episcopi de verbis Evangelii:
Ego sum panis qui de caelo descendi, et: Operamini
escam non quae perit, sed quae permanet in aeternum
 1>

Panis vivus, Christus homines esurientes quaerit.

1. Dominus noster Iesus Christus, qui panem se dixit, esurientes quaerit 2. Non autem esurit hunc panem nisi sanitas mentis, hoc est interioris ventris. Ex isto pane visibili accipe similitudinem. Quoniam languentes homines, qui per morbum fastidium contraxerunt, optimum panem laudare possunt, manducare non possunt, sic etiam interioris hominis languor interior ad manducandum istum caelestem panem non movetur, quoniam fastidio [hominis] premitur, et, quamvis laudet, ad sumendum non delectatur. Ait autem ipse Dominus, sicut audivimus: Operamini escam quae non perit, sed quae permanet in vitam aeternam 3, distinguens eam ab hac esca visibili et corporali, de qua in loco alio: Omne quod in os introiit, in ventrem vadit et in secessum emittitur 4 - ergo perit. Operamini ergo escam quae non perit, inquit, sed quae permanet in vitam aeternam 5. Hanc escam panem appellavit et panem seipsum esse monstravit. Quid autem est operari hanc escam, nisi manducare hanc escam? Si enim panis est haec esca [est panis], item Christus est. Qui nostrum operatur Christum, qui nostrum facit Christum, nisi faciens quae praecepit Christus? Vos estis, ait apostolus, corpus Christi et membra 6. Operemur Christum, id est operemur hanc escam.

Opus Dei, credere in Christum.

2. Bene qui interrogaverunt et audiebant, nobis audierunt et nobis interrogaverunt. Quid faciemus, inquiunt, ut operemur opus Dei? 7 Et illo miro magnoque compendio: Hoc est, inquit, opus Dei, ut credatis in illum quem ille misit 8. Breve est hoc: si appendas, magnum est. Cito dicitur, non facile perficitur. Ait mihi aliquis de tam magna multitudine circumstantium, ait: " Quis est nostrum qui in Christum non credidit? ". Si ergo omnes in Christum credidimus, iam quod moneatur non invenimus. Quare? Quia hoc est opus Dei. Numquid quaeris aliud quam opus Dei facere et exspectare mercedem Dei? Quid ergo te turbas, quid per magnas Scripturae paginas occuparis et eas discurrendo laboras quaerere et invenire quomodo facias opus Dei? Ecce habeas, apud tuum Dominum loquentem tibi, veritatem et brevitatem: non te extendas, non sudes, non labores, non aestues. Hoc est opus Dei, ut credas, inquit, in eum quem ille misit. Ubi est ergo quod Iacobus admonet dicens: Credis quod unus est Deus? Bene facis. Et daemones credunt et contremiscunt 9? Ne putes, inquit, quod magnum aliquid facis credendo unum esse Deum: Et daemones credunt et contremiscunt. Sed forte de Filio Dei non habent credulitatem daemones? Et quid est quod ei dicunt: Scimus qui sis 10? An forte mentientes dicunt? quod nesciunt, dicunt? Ecce alio loco planius: Tu es sanctus Dei 11 dicunt, etiam Tu es Filius Dei 12 dicunt. Quod cum Petrus dixisset, audivit a Domino: Beatus es, Simon Bariona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in caelis. Et ego dico tibi, Simon Bariona, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 13. Propter quod totum hoc? Quoniam dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi 14. Hoc dixerunt et daemones, quibus dictum est: Obmutescite 15. Quis ista facile discernat, unde non laudatur vox par, nisi quia cor dispar? Intellegite ergo, carissimi, admonentibus nobis, quod cottidie legitis et dicitis. Crediderunt et daemones Christum esse et filium Dei esse. Crediderunt Christum, sed non crediderunt in Christum. Iam tota intentio nostri sermonis innititur, in quantum possumus, si Domino adiuvante possumus, explicare quid sit credere in Christum.

Credamus in eum qui impium iustificat.

3. Hoc est enim opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit 16. Non dixit " credatis ei " aut " credatis eum ", sed credatis in eum. Audivimus eloquia prophetarum: credimus eis, sed non credimus in eos. Audivimus praedicantes apostolos: credimus praedicationi eorum, sed in eos non credimus. Non credimus in Paulum, sed credimus Paulo. Nam ille quosdam volentes in se spem ponere et quasi credere in eum repellit a se, ut non illi in illo, sed ille cum illis in Christo. Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine eius baptizati estis? 17 Denique non solum apostoli doctoresque sancti, sed etiam nos ipsi, minimis vestigiis non comparandi, cottidie dicimus: " Crede mihi ", numquam audemus dicere: " Crede in me ". " Crede mihi ": quis non dicit? " Crede in me ": quis dicit aut quis non insanit qui dicit? In quem ergo credendum est? De quo idem Paulus ait: Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 18. Non ergo Paulus iustificat impium, nam crederes in eum et deputaretur fides tua ad iustitiam: in eum enim crederes, qui iustificat impium. Cum enim in eum non credis - non enim iustificat impium Paulus, non Elias, non quisquam angelus, sed iustus iustorum, sanctus sanctorum de quo dictum est: Ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est 19. De te dici potest ut sis iustus, numquam auditur ut sis et iustificans. Quid est enim iustificans, nisi iustum faciens? Sicut vivificans vivum faciens, sicut salvificans salvum faciens, sic et iustificans iustum faciens. Quis est qui facit iustum? Qui sine peccato venit iustus. Quis est qui facit iustum? Qui non hic factus est iustus, sed venit iustus. Ecce in quem credamus, ut opus Dei faciamus, quia hoc ipsum est opus Dei 20, credere in eum qui iustificat impium 21.

Exardescamus amore nobis promissae mercedis.

4. " Sufficit ergo mihi, ait aliquis; credidi in Christum: quid me ultra admones? Hoc est opus Dei 22: nihil aliud de me exigat qui mercedem promisit. Qui enim promittit mercedem, imperat mihi quid faciam, et pollicetur quid accipiam. Circumscribit ergo metam operis, cum exarsero amore mercedis. Ipse dicit mihi: " Vis vivere in aeternum? ", propter eum qui interrogavit: Quid faciam, ut habeam vitam aeternam? 23, " vis vivere in aeternum? Hoc fac, et vives 24 ". Cum quaesiero: Quid faciam? 25, respondet brevissime: " Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille 26 ". Quare ergo illi diviti: Si vis venire ad vitam, serva mandata 27, et cum ille diceret: " Quae mandata? ", numerata sunt praecepta legis: Non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem et diliges proximum tuum tamquam teipsum 28? Non posset etiam illi brevissimo illo compendio respondere dicenti Quid faciam, ut vitam habeam aeternam? 29: " Crede in me "? Hoc est enim opus Dei, quoniam supra definivit, cui rei nihil addidit. Hoc est opus Dei - quid amplius quaeris? -, ut credatis in eum quem ille
misit
 30. Illi dantur praecepta et multa, nobis dicitur: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. An forte Dominus nobiscum gratiose egit; illum voluit onerare, non relevare? Absit! Intellegamus ergo, si possumus - quod nos, ut possumus, explicaturos esse promisimus -, quid sit credere in Christum, et id agamus, hoc operemur, in hoc cottidie proficiamus, huc de die in diem accedamus, donec accedendo perveniamus. Hoc enim et initio fidei nostrae polliciti sumus, ut ex parte aliqua coeperimus, et, cum perfecerimus, nihil de nobis amplius exigetur. Hoc enim est opus Dei, nec est aliud quicquam opus Dei, nisi ut credamus in eum quem ille misit.

Credere in Christum est diligere Christum.

5. Et quoniam paulo ante distinximus aliud esse credere illi, credere illum et credere in illum - credere illi est credere vera esse illa quae loquitur, credere illum est credere quod ipse sit Christus, credere in illum diligere illum - iam discute tua ista: credere quae loquitur vera esse, credere ipsum esse Christum, diligere Christum. Credere vera esse quae loquitur, multi et mali possunt. Credunt enim esse vera et nolunt facere ea: ad operandum pigri sunt. Credere autem ipsum esse Christum, hoc et daemones potuerunt. Petrus ergo: Tu es Christus, Filius Dei vivi 31, amando dixit; daemones hoc timendo dixerunt. Non autem omnis qui timet amat, omnis qui amat timet. Sed forte - immo non forte, sed certe -, omnis qui amat timet, sed timore casto - timor enim Domini castus permanens in saeculum saeculi 32 -, non timore servili. Nam consummata caritas foras mittit timorem 33. Aliud est timere ne veniat, aliud timere ne deserat. Nam timere ne veniat in illis erat qui dicebant: Scimus qui sis. Quid venisti ante tempus perdere nos? 34 Timor autem ne deserat in illo erat qui dixerat: Tecum ero usque ad mortem 35. Cum ergo audis: " Crede in Christum ", parum sit tibi credere Christo, id est vera esse quae loquitur Christus, parum sit tibi credere Christum, id est ipsum esse quem Deus per prophetas praenuntiavit, sed crede in Christum, id est dilige Christum. Hoc cum impleveris, nihil a te amplius exigetur, quoniam plenitudo legis caritas 36. Cum sic credideris in Christum, ut eo ardore diligas Christum, vide si non verba ista tua erunt: Quis nos separabit a caritate Dei? 37 Noli ergo diu quaerere ut facias quae iubeat Christus: non potes non facere, si diligis Christum. Dilige, et facis. In quantum diligis, in tantum facis; in quantum minus feceris, minus diligis. Imple dilectionem, et perficis operationem. Ecce quam verum dictum est: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit 38, hoc est ut diligendo eatis in eum, id est incorporemini ei.

Diligamus Christum, Deum hominem pro nobis factum.

6. Potest enim aliquis mihi respondere et monere ut cautius loquar: " Dixisti hoc esse credere in Christum, diligere Christum, et dixisti credere nos debere in Christum, non autem credere in Paulum; non ergo debemus diligere Paulum? ". Ergo sicut distinximus inter credere et credere, sic distinguendum est ipsum diligere. Diligo Paulum, et non credo in Paulum. Non diligo Christum, nisi credidero in Christum. Diligo enim Paulum, sed non - diligendo - eo in Paulum: cum Paulo ero, non in Paulo ero. Quid est enim Apollo, quid Paulus? Ministri per quos credidistis 39, non in quos credidistis. Ergo, fratres, credere in Deum opus est, credendo et diligendo ire in Christum. Credite in Deum, ait ipse Christus, et in me credite 40. Quis hoc propheta ausus est dicere, quis hoc patriarcha, quis hoc apostolus, quis hoc martyr, quis hoc angelus? Ergo credamus in eum, diligamus eum, sed diligendo incorporemur ei. Intellegamus Deum nostrum et factum hominem propter nos, et ex eo quod Deus homo factus est iustificare nos. Nam si homo tantum esset, iustificandus nobiscum esset, non iustificator esset. Nunc vero quia Deus noster est et propter naturam homo factus est quod non erat, propter possessionem mansit quod erat, ut simul in illo haberemus et qua iremus et quo veniremus. Credamus in eum, hoc est tamquam Deum diligamus eum, ut diligendo in illum eamus, a quo neglegendo recesseramus.

« Quantum sanantur languores, tantum delectat esca caelestis ».

7. Quod si fuerit in nobis, delectat panis: iam non est fastidium; non laudamus et abhorremus, sed et laudatum tacentes manducamus, quia amamus, deverso fastidio, quia sanato languore. Quid enim ei retribuet anima nostra quae dicit: Quid retribuam Domino? 41, quae dicit: Benedic, anima mea, Dominum et noli oblivisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis 42? Hoc factum est, quando abluti sumus. Sed quod sequitur fit: Qui sanat omnes languores tuos 43. Quantum sanantur languores, tantum delectat esca caelestis; tantum delectat panis vitae qui de caelo descendit 44, quantum sanantur languores nostri. Sed a quo sanantur, nisi cui diximus: Converte nos, Deus sanitatum nostrarum 45? Converte nos: tu nos converte, quia, antequam sanes, adversamur et panem laudatum fastidio attingere nolumus. Adversamur languidi, convertimur sanati. Converte ergo nos, Deus sanitatum nostrarum, et averte iram tuam a nobis 46. Languor enim ipse ira Dei est. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam 47. Quare? Quia operatus est opus Dei. Hoc <est> enim opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit 48. Qui autem incredulus est Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum 49. Non veniet super eum, sed manet super eum. Deseritur, <non> sanatur. Attendens ergo qui dicebat: Converte nos, Deus, quia converti non possumus, nisi in quantum sanamur, addidit: sanitatum nostrarum 50. Non enim delectat panis iste non sanum. Quasi causam ergo intulit, unde convertamur. Quid est: Converte nos? Sana nos. Etenim quod sani non sumus, minus convertimur ad panem salutis. Laudamus, sed non delectamur. Quis non approbet, quis non dicat: " Verum est ", quando dixero: Quod tibi fieri non vis, alio ne feceris 51? " Verum est ": clamas, et nihil verius clamas. Manduca quod laudas. Fallere hominem vis, falli te a nemine vis. De malo alieno ditari vis, non vis quemquam de malo tuo ditari. Nonne contra te statuis legem, et cor tuum praescriptum est quo puniaris? Quare tibi non vis fieri, si bonum est? Quare facis, si malum est? Quid respondebis, quid dices? " Delectat me facere et delectat me facere ", " hoc delectat et hoc delectat ": languentis verba sunt. Clama: Converte nos, Deus sanitatum nostrarum, et averte iram tuam a nobis 52.

Deus scuto bonae voluntatis suae coronat nos.

8. In ipso enim psalmo illud etiam dictum est: Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum 53. Fructus autem Spiritus, caritas 54. Unde iste fructus, nisi Dominus det suavitatem, qua caritas Dei diffusa est in cordibus nostris? Non a nobis ipsis, sed <per> Spiritum sanctum qui datus est nobis 55. Videtis quia Dominus dabit suavitatem, ut terra nostra det fructum suum 56. Videtis quia terra nostra, id est cor nostrum, anima nostra, terra nostra non dat fructum suum, nisi Deus pluat. Terra mota est. Mota est ad parturiendum et pariendum. Sed quare mota? Etenim caeli destillaverunt non a se, sed a facie Dei 57. Quid est enim Apollo, quid Paulus? Ministri Dei per quos credidistis 58. Nubes Dei sunt: nisi impleantur, non fundunt. Terra ergo mota est 59 - convertente Deo sanitatum nostrarum 60 -, terra mota est, etenim caeli destillaverunt a facie Dei 61. A Deo mota est, nam non moveretur, nisi pluviam voluntariam 62, ut ibi sequitur. Posteaquam dictum est: Terra mota est, etenim caeli destillaverunt a facie Dei 63, ne ipsam pluviam caelorum putares non Dei, pluviam, inquit, voluntariam 64, non debitam - quid enim debebat nobis, <nisi> supplicium? Pluviam ergo voluntariam - quia scuto, inquit, bonae voluntatis tuae coronasti nos 65, non fulgore meritorum nostrorum, sed scuto bonae voluntatis tuae - pluviam ergo voluntariam segregans Deus hereditati suae, et infirmata est 66. Infirmatur et quae parturit. Terra enim mota est 67 ad parturiendum, nec pareret, nisi praecederet infirmitas 68. Tu vero perfecisti eam 69.

A Deo omne bonum sperandum.

9. Quid est infirmata est 70? Non de se praesumpsit. Quid est infirmata est? De te totum speravit. Quid est infirmata est? Quando infirmor, tunc potens sum 71. Ergo infirmata est, intellexit gratiae Dei esse, non meritorum suorum, virium suarum; intellexit, infirmata est, et perdidit praesumptionem, ut acciperet benedictionem. Infirmata est. Non ergo de se praesumat, clamet ad Dominum infirma: Converte nos, Deus sanitatum nostrarum 72. Sequitur ergo ibi: Et infirmata est, tu vero perfecisti eam 73. Quare tu perfecisti eam? Quia ipsa infirmata est, quia intellexit se a se non posse perfici. Ideo quia infirmata est, tu vero perfecisti eam. Ipsa terra clamat in Paulo: Propter quod Dominum rogavi, ut auferret a me 74, stimulum videlicet carnis meae correptorium 75. Nam et ipsum quare sibi dixit adhibitum, nisi propter propriam praesumptionem et fortitudinem cohibendam? Magnitudine enim, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet 76. Ergo infirmare. Pluvia voluntaria tibi segregata est 77, non debita. Clama de infirmitate, quia non sum dignus vocari apostolus 78. Ergo infirmare, ut perficiat te. Dixit enim tibi oranti: Sufficit tibi gratia mea, virtus in infirmitate perficitur 79.

Non habemus iustitiam ex nobismetipsis.

10. Sic ipse idem apostolus, in lectione quam audivimus, ita conclusit: Ut inveniar in illo. Quomodo in illo? Non habens meam iustitiam 80. Nam si tuam, non in illo. Quid est non habens meam? Quasi a me partam, quia viribus meis impletam. Non habens meam iustitiam <quae> ex lege est, sed eam quae est per fidem 81. Quomodo meam, si ex lege est? Molesta quaestio, sed iam fatigati sumus. Proinde si aliquid minus dixero, compleat cuius sumus. Et inveniar in illo non habens meam iustitiam. Si non adderet: quae ex lege est, quis non putaret hoc eum dicere: Non habens meam iustitiam, quasi quae venit ex humana doctrina? Unde dixit Dominus Christus alio loco: Mea doctrina non est mea 82, id est humana, non est huius conspicuae substantiae quam videtis. Nam quomodo non eius, cum doctrina Patris Verbum eius? Et quis, nisi Christus, Verbum eius? Ergone hoc putarent homines dixisse apostolum, cum ait: Inveniar in illo non habens meam iustitiam, nisi adderet: quae ex lege est, sed iustitiam quae ex fide est Iesu Christi 83? Quare? Et legem non Christus dedit? Si haberes iustitiam quae ex lege est, quomodo haberes tuam, cum tibi non ipse dederis legem, sed a Christo acceperis, a Filio Dei? Non enim Christus ex virgine coepit esse, sed ex Patre ante matrem quam creavit unde crearetur, cum fecit unde fieret. Mater enim Sion, dixit homo, et homo factus est in ea. Et - qui homo factus est in ea - ipse fundavit eam altissimus 84. Ipse ergo fecit, in qua fieret. Ipse ergo erat tempore Moysi, qui daret legem, quia utique Moyses, multis interpositis gradibus, ex Abraham; Christus autem ait: Ante Abraham ego sum 85. Parum est ante Abraham, ante omnes angelos, ante caelum et terram, ante universam creaturam: Omnia enim per ipsum facta sunt 86.

Timor damnationis, iustitiae caritas.

11. Quid est igitur ut inveniar in illo non habens meam iustitiam, et addidit: quae ex lege est 87? Dicam, si breviter potuero; perficiet in cordibus vestris gratiae dator. <Quid est,> nisi quia et ipsam legem sic habeant Iudaei, ut opera facerent legis timore damnationis, non igne dilectionis? Ideo quod timore servili faciebant, servi erant. Si autem dilectione coeperis facere quod in lege scriptum est: Non concupisces 88, unde tibi hoc, nisi caritas Dei diffusa est in corde tuo, non ex te ipso, sed per Spiritum sanctum qui datus est tibi 89? Quoniam pluviam voluntariam segregans Deus hereditati suae, et infirmata est 90, de se nihil speraret. Dictum est enim ei: " Fac ", et fecit; " Noli occidere ", et non occidit; " Noli adulterare uxorem alienam ", et non adulteravit. Dictum est: " Fac ", et fecit 91. Dictum est: " Ama quod facis ", et infirmata est. Non occidis inimicum tuum timore: si daretur impunitas, numquid parceres? Numquid faceres quod fecit David, cui Dominus inimicum ita in manus dedit ei, ut ei faceret quod vellet? Parcere elegit, elegit parcere, cui impune licebat occidere 92. Si tibi ergo de occidendo inimico tuo tribueretur impunitas, parceres? Quomodo parceres ne moreretur, de quo dicis: " O si moriatur "? Ergo lex imposita serviliter metuenti opus malum interdixit, non cupiditatem malam eradicavit. Temperas te a facto, sed tibi est faciendi cupiditas. Quare tibi faciendi est cupiditas? Quia non est tibi iustitiae caritas. Ergo quid tibi amplius inhibeatur, non est. Ama. Quid facio, ut amem? <...> Ergo amore, quia, si timore feceris, non amas. Tua iustitia erit, quamvis ex lege, quia hoc non facis quod lex prohibet, tamen tua: timore enim non facis, non amore. Quando non erit tua iustitia? Si erit ex fide Christi. Credendo enim in eum impetrasti quod imperat.

Fides rogat ut fiat quod iubetur.

12. Hoc attendit Scriptura psalmi praesentis. Nonne Deus dicit: Convertimini ad me 93? Plenae sunt Scripturae. Convertimini ad me, convertimini ad me. Coepit enim movere languor. Quid est enim: Convertimini ad me? Non enim - quod facile fit -, qui attendebas occidentem, attendas orientem. Utinam hoc intus facias, quia hoc <non> est facile! Convertis corpus ex cardine in cardinem: cor converte ex amore in amorem. Convertimini ad me: clamat Deus. Timuit terra, ne non conversa damnaretur; movit se, ut converteretur: non est secutus languor, non delectavit panis aegrotos. Convertimini ad me. Vidit languor non se posse quod iussum est, et clamavit de propheta: Converte nos, Deus 94; intravit fides in cor; rogavit ut fieret quod iubebatur, dixit: Converte nos, Deus. Quia infirmata est, tu vero perfecisti eam 95, ut inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed iustitiam Christi quae ex fide est 96. Quid est ex fide? Quae impetravit petendo, quantum <non > poterat sub iubente. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 97. Haec est iustitia fidei quam praedicamus 98; hic est panis vivus qui de caelo descendit 99, sanans ut manducetur, confirmans quia manducatur, saginans quia desideratur, quoniam de illo dictum est animae nostrae, quia satiat in bonis desiderium tuum 100. Etc.