SERMO 110/A

<Sermo ex Evangelio de muliere quae decem et octo annis curva erat et de his super quos cecidit turris 1>

Intelligamus quid Christi miracula significent.

1. Saepe admonuimus caritatem vestram et pro modulo virium nostrarum, Domino impertiente, docuimus in sancto evangelio mirabilia facta Domini nostri Iesu Christi non solum esse magnalia et opera - quid enim aliud, nisi tanto mirabiliora quanto diviniora? -, verum etiam quasi verba esse visibilia, admonentia nos etiam intellegere quid significent. Quae si non intellegamus, solo ipso miraculo delectant et in Dei laude cor sublevant. Proinde quemadmodum scriptorem pulchre scribentem miratur et laudat, tantummodo inspiciendo quod scribit, etiam qui litteras nescit et significationis ignarus apicum pulchritudine delectatur - nesciens sensum, laudat articulum; qui legere autem etiam novit, capit uberem fructum -, sic quando audimus quae mirabilia fecerit Dominus, etiam si non intellegamus quid significent, quasi legere nescientes et solas illas velut litteras intuentes, miramur opus facientis, etiam si nesciamus voluntatem significantis. Quid hoc facto mirabilius? Decem et octo annos curva mulier infirmitate tenebatur: uno momento verbo Domini erecta est, et annosissima valetudo cessit iubenti, quia paruit dominanti. Solvit vinclum implicatoris, fecit opus creatoris. Erecta est quae curva erat, soluta est quae ligata erat 2, et hoc verbo, quia qui fecit verbum - et omnia per ipsum facta sunt 3 - venit quaerere quod perierat 4. Miremur, laudemus, diligamus. Verumtamen post articulum admiratum litteraturae huius significationem paulo attentius requiramus.

Evangelicae narrationis contextio.

2. In eodem quippe loco evangelico, in eodem contextu ubi super decem et octo homines commemoratur quod cecidit turris Siloa et mortui sunt 5, et decem et octo annorum infirma mulier sanata et erecta est 6. Utrumque ibi est: contextim narratur. In ipsa etiam contextione est quod de arbore illa loquitur Dominus, ad quam venit et eam infructuosam invenit, anno iam tertio. Quam ubi iussit incidi, colonus intercessit: adhiberet ei circumfossae aliquid stercoris et, si fecisset fructum, recte; sin minus, venisset et abscidisset eam 7. Hoc de arbore in figura dictum est, non in miraculo factum. Illud vero de hominibus super quos cecidit turris nec dictum in figura a Domino, nec miraculo aliquo res commendata est: ruina pressi sunt homines 8. Quasi casui deputari potest, nisi quia intellegunt impii nec passerem cadere sine voluntate Creatoris 9. Ut autem Dominus sponte commemoraret de ipsis hominibus decem et octo quos ruina turris oppressit 10, nuntiatum illi erat quosdam ab Herode rege horrido exemplo necatos esse, ita ut eorum sanguinem sacrificiis eorum misceret 11. Hoc cum horrerent homines, nuntiarunt. Et ait Dominus: Putatis eos, quia hoc eis accidit, peccatores esse super ceteros homines? Amen, dico vobis: nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis 12. Deinde ultro subiecit et commemorando subiunxit dicens: Aut illi [decem] homines decem et octo super quos turris in Siloa cecidit et mortui sunt, putatis quia debitores sunt super alios homines - hoc est peccatores? Amen, dico vobis, quia nisi [quia] paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis 13. Deinde loquitur de illa arbore ficulnea, erigit iam mulierem 14. Obsecro vos, attentione vestra adiuvate infirmitatem nostram; primo quid sibi hoc velit, puto quod non neglegenter debemus inquirere.

« Omnes mali... similiter moriuntur ».

3. Amen, inquit, dico vobis: nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini 15. Similiter quomodo? Sicut illi scilicet quorum sanguinem sacrificiis eorum Herodes miscuit 16. Rursus nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini 17. Quomodo similiter? Sicut illi super quos cecidit turris 18. Cum illi dissimiliter mortui sint - aliter utique quorum sacrificiis eorum sanguis admixtus est, aliter quos ruina oppressit -, quomodo omnes, nisi paenitentiam egerint, similiter morientur? Qui morituri sunt illo modo, non sunt morituri isto modo, et qui isto, non utique illo; et tamen meritis similiter moriuntur. Scriptura divina non potest mentiri, os veritatis non potest mentiri. Prorsus si intellegamus, verum est. Omnes mali, iniqui, omnes perditi, [flagitiosi] facinorosi, flagitiosi, amatores saeculi, lascivi et abiecti, nisi paenitentiam egerint, similiter moriuntur. Quomodo similiter 19? Et quomodo illi, et quomodo illi. Non corporaliter et visibiliter, ideo similiter. Nam si corporaliter, non possunt mori utroque modo. Si autem intellegamus et spiritalia spiritalibus comparemus 20 et corporalibus similitudinibus ad res intellegibiles quaedam signa ducamus, omnes similiter moriuntur. Omnes enim iniqui mala petunt a Deo, et quae sibi bona putant mala sunt, quia male putant. Unde? De concupiscentia mala, de opere carnis et sanguinis, de opere corruptionis scilicet quae regnum Dei non possidebit 21. Ergo sacrificia eorum, id est preces, eorum sanguini miscentur 22, quia secundum carnem et sanguinem petunt. Hoc designat et arguit quaedam Scriptura dicens: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris consumatis 23. Tu ergo agis sacrificium tuum: tuo sanguini misceatur; sapis enim carnaliter et, secundum quod carnaliter sapis 24, Deum rogas. Tu enim de carne et sanguine es; inclinare vis Deum ad carnem tuam, ut ad Deum debeas levare cor tuum, nec attendis quod tibi apostolus dicit: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram 25, ne preces vestrae venientes de carne et sanguine tali poena vos puniant quali poena puniti sunt, quorum sanguinem rex iratus eorum sacrificiis admiscuit 26. Dirime sacrificium tuum a sanguine tuo, dic Deo tuo: Reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea 27. Spiritalis enim omnia diiudicat. Ipse enim a nemine iudicatur 28. Omnia diiudicando non miscet sanguini sacrificium.

« Agnosce crucifixum... age paenitentiam ».

4. Quomodo ergo similiter moriuntur qui non agunt paenitentiam, quemadmodum et illi mortui sunt super quos cecidit turris Siloa 29? <Missus interpretatur Siloa 30>. Missus est quis, nisi Dominus noster? Turris in Siloa, crux Christi. Si ergo non fueris mortificatus, malis concupiscentiis carnis et sanguinis 31 cruci eius affixus, cadit super te crucifixus. Quid te signas? Si non agis, non signas. Ruina est ista, non gratia. Agnosce crucifixum, agnosce patientem, agnosce pro inimicis orantem 32, agnosce eos a quibus talia patiebatur diligentem et curare cupientem. Si agnoscis, age paenitentiam et, male si aliquando voluisti, fac ut bene velis. Dele culpam, ne timeas poenam. Si autem non feceris, aliquid tibi proderit Christus? Qui manducat indigne, iudicium sibi manducat et bibit 33. Si manducando indigne iudicium sibi manducat et bibit, quid aliud quam turris super illum cadit? Omnes enim similiter moriemini, ait - et verum ait-, nisi paenitentiam egeritis 34 de malis factis vestris. Porro si agis, erigeris et mulieri illi similis eris 35. Porro si agis, sordes paenitentiae velut aggerem stercoris non infructuose recipis, ne amputeris 36.

« Senarius numerus tempus significat ».

5. Restat de numero quaerere quare homines decem et octo, et anni decem et octo, et quomodo congruant triennio arboris illius. Admonuit nos ad solvendam huiusmodi quaestionem archisynagogus ille iratus, quoniam Dominus Iesus sabbato curavit illam curvam mulierem. Ait enim ad turbas: Sex enim dies sunt, in quibus oportet operari, venite tunc et curamini, non die sabbati 37. Convincitur quidem de pecore pecus. Hypocritae, inquit, unusquisque vestrum die sabbati non solvit iumentum suum et ducit ad aquam? 38 Nec aliunde convinci eum <oportebat>, qui erat sicut equus et mulus, non habens intellectum 39. Et de Scriptura sibi tamen loqui videbatur, cum diceret: Sex dies sunt, in quibus oportet operari 40. De Scriptura sane, sed sacrificium sanguini commiscebat 41, quoniam quae spiritaliter dicta sunt carnaliter sapiebat 42. Nos tamen accipiamus ab isto occasionem intellegendi, et recolimus etiam nos sex diebus operatum esse Deum omnia quae videmus, caelum et terram et omnia quae in eis sunt; septimo autem die requievit Deus 43. Et illi omnes sex dies habent vesperam, quia caelum et terra transibunt 44; septimus autem ille dies quietis non habet vesperam, quia, cum et nos post bona opera requieverimus, finem in illa requie non habebimus. Invenimus ergo quoniam sex diebus facta sunt omnia: senario numero tempus significavit. Porro si tibi tempus significatur senario numero, respice ad triennium arboris, quia ibi tripertitum tempus significatur: unum ante legem, alterum sub lege, tertium quod nunc agimus utique sub gratia. Quisquis nec hoc tempore correctus fuerit, exspectet securim, non securitatem. Quia ergo arbor illa, saltem tempore tertio, fuerat corrigenda et ab sterilitate ad fecunditatem mutanda 45, ut audiret illum in paenitentiam baptizantem: Facite fructus dignos paenitentiae 46, et senarius numerus tempus significat, proculdubio decem et octo illi quos oppressit turris 47 toto illo tripertito tempore non sunt correcti. Quia si senarius tempus significat, ter seni decem et octo sunt.

« Si cor sursum habes, curvus non es ».

6. Illa autem mulier tempore gratiae in decem et octo annis erigitur 48, quasi illa quae dixerat: Curvarunt animam meam 49. Curvata est enim anima quae terrenis deprimitur, curvata est anima quae [mentitur] rerum cupiditatibus aggravatur, curvata est anima quae mentitur sursum se habere cor ad Dominum. Si enim " cor sursum " habes, curvus non es. Si terrena semper quaeris, si de terrenis felix esse desideras, si non te putas fructuose colere Deum, nisi tibi abundaverit terrena felicitas, curvus es: cor tuum non est cum Domino. Venit autem ista poena a diaboli dominatu. Totum genus humanum curvum sub diabolo tenebatur, totum genus humanum terrenis cupiditatibus gravabatur; venit qui promitteret regnum caelorum. Est alia vita, est societas angelorum; est patria cui nullus violentus, nullus hostis timeatur; est patria murata voluntate Dei, scuto bonae voluntatis 50 Dei circumdata, quo non permittitur inimicus, unde non perit amicus; est patria ubi nemo decedit, nemo succedit. Patria illa Hierusalem vocatur, Hierusalem " visio pacis " interpretatur. Erigere a curvedine tua, noli terram sapere. Resurrexisti cum Christo 51, ille in caelo est: ad illum te tende et curvus non eris.

Christus pro nobis mortem suscepit.

7. Sed hoc non egisti, o genus humanum malignum, non hoc egisti ante legem, non hoc egisti sub lege: age sub gratia. In decem et octo annis te invenit curvum qui venit rectus, qui venit crucifigi propter te, ut a vinculo diaboli solvat te 52. Curvum te tenebat cautio creditoris. Diabolus enim debitores suos ligaverat et quodammodo in compedes miserat; venit ille non debitor, solvit quod non debebat et delevit chirographum nostrum 53. Chirographum debiti nostri, unde deletum est? Sanguine iusti 54. Quare enim homines teneret in mortem praepositus mortis? Habebat plane condicione peccati <eos> tamquam arborem suam: vicit et tenuit, vicit et possedit. Iure tenebat, quos male suadendo deceperat. Venit ille bona suadens, nihil mali habens, natus ex virgine, non ferens propaginem peccati, sed indutus mortis poena, similitudinem habens carnis peccati, ut liberaret a carne peccati 55. Audi eum iturum ad passionem et dicentem: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 56. Non quomodo mundus in vobis, non quomodo in omni genere humano, in me nihil inveniet. Ergo si in te nihil inveniet, quare morieris? Quid sequitur? Posteaquam dixit: In me nihil inveniet, tamquam diceretur ei: " Quare ergo morieris? ", sed ut sciant, inquit, omnes quia voluntatem Patris mei facio: surgite, eamus hinc 57. Surgit et vadit ad passionem, ut impleat voluntatem Patris, tamquam Siloam missus, non quia debebat, sed ut pro debitoribus redderet, tamquam de illo dictum sit in prophetia: Quae non rapui, tunc exsolvebam 58. Solus ergo morte indignus. Omnes autem digni sumus, quia meritum mortis simul traximus. Nullum ille meritum mortis attraxit, et tamen mortem pro nobis suscepit. Ergo quod non debebat exsolvit, debitores liberavit, chirographa antiqua delevit 59, chartas novas instituit. Quid iam nobis est opus habere rationem cum veteribus chartis? Incendit illas igne Spiritus sancti.

Dimitte debitori tuo, ut tibi a Deo debita dimittantur.

8. Agnosce redemptorem, noli te ulterius facere debitorem. Sed propter cottidiana quaedam, etiam si minora, peccata dedit cottidianum remedium. Ex fide dic, ex corde dic, ex bona voluntate dic: Dimitte nobis peccata nostra. Adiunge enim, non solum dicendo, sed etiam faciendo, quod sequitur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 60. Ergo Deus, cuius debitor es, voluit te habere debitorem. Debitor tuus est qui facit tibi iniquitatem, qui te premit iniuste, qui tibi aliquid aufert inique. Debitor tuus est, debet tibi poenam. Vis nosse debitorem tuum esse? Intuere, lege. Oculum pro oculo, dentem pro dente 61, etc. Statuit lex ut quisque quod fecerit patiatur. Contra, Evangelium cum dicit: Ego dico vobis: diligite inimicos vestros 62, non contra legem dicit, quomodo nonnulli male intellegentes opinantur quod Evangelii mansuetudo contraria est legis asperitati. Non est sic. Lex, quid tibi debeatur, ostendit. Evangelium non te faceret remissorem, nisi ut lex tibi ostenderet debitorem.