SERMO 28/A

Sermo beati Augustini de versu psalmi:
Ego dixi in pavore meo: omnis homo mendax,
et de lectione Salomonis ubi dicit:
Si sederis ad mensam potentis, etc.
usque ad id quod dixit:
Vadit in domum praepositi sui
 1

Deus retribuit bona pro malis.

1. Apostolus dicit: Habentes autem eundem spiritum fidei, ad id quod scriptum est: " Credidi propter quod locutus sum ", et nos credimus propter quod et loquimur 2. Qui loqui vult propter quod non credit, fundere vult quod non implevit. Implendum est, ut fundas. Sed sic fundendum est aliis, ut non remaneas inanis. Ideo Dominus promittens credentibus sancti sui Spiritus largitatem: Fiet in eo, inquit, fons aquae salientis in vitam aeternam 3. Fontis enim proprium est sic fundere, ut non exinaniatur. Et si Deus hoc praestat nobis, quid retribuimus Domino pro omnibus quae retribuit nobis 4? Plenus itaque gratia Dei, qui loquebatur in psalmo quemadmodum audivimus, et cogitans in se munus Dei, circumspiciens remunerationem suam et non se idoneum inveniens responsorem, haesitavit quaerens et ait: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? 5 Non enim tribuit mihi, sed retribuit mihi, quia merebar mala pro malis, et retribuit bona pro malis. Quid ego, inquit, tribuam Domino, utique si Domino quid retribuam, cum eidem in alio psalmo dicatur: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 6? Si ergo ideo Dominus, quia bonorum meorum non eges, quid retribuam Domino? Et tamen invenisse sibi visum est, quid retribuat. Calicem, inquit, salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 7. Hoc est retribuere, immo hoc est iterum accipere.

Deus verax, omnis autem homo mendax.

2. Dixerat autem superius: Ego dixi in pavore meo: omnis homo mendax 8. Qua in re videtur dedisse hominibus, sed parum intellegentibus et non diligenter advertentibus, non confessionem, sed occasionem. Omnis homo mendax, dixit Scriptura. Ait aliquis: " Mentiar securus, quia omnis homo mendax. Neque enim ego sum homo, nisi mendax ". Accepisti securitatem, audi et sollicitudinem: Perdes omnes qui loquuntur mendacium 9. Sollicite ergo redi et inquire, quia et ipse qui hoc ait non dixit: " in securitate ", sed: in pavore. Possem itaque dicere tibi: in pavore dixit, trepidans dixit, nescit quid dixit, turbatus dixit; possem hoc dicere, nisi Paulus apostolus hanc sententiam confirmasset dicens: Solus Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est 10. Ergo si Deus verax et solus verax, omnis autem homo mendax, unde erit homo verax, nisi accesserit ad eum qui non est mendax? Denique hominibus dicitur: Fuistis aliquando tenebrae 11. Ecce omnis homo mendax. Deo autem dicitur: Apud te fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 12. Et quia solus Deus verax 13, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae 14, homines sunt tenebrae, Deus lux; homo mendax, Deus verax. Quando erit homo verax? Accedite ad eum et illuminamini 15. Hoc ergo voluit Scriptura monstrare, quia homo omnis, prorsus omnis, quantum ad ipsum hominem pertinet, mendax est. Nam non est mendax, nisi de suo‚ id est de corpore, quod de terrena constat materia. Nam anima divina est; et de ea verus, non mendax est. Nec habet aliquid de suo, nisi ut sit mendax, non quia non potest esse verax, sed quia non de suo erit verax. Ideo ut sit verax: Credidi propter quod locutus sum. Tolle credere: Omnis homo mendax 16. Cum enim recesserit a veritate Dei, remanebit in mendacio suo, quoniam qui loquitur mendacium, de suo loquitur 17. Ergo si iam factus es verax, disce unde factus es, ne et in eo ipso sis mendax. Homo enim verax, quando dixeris: " De meo sum verax ", in eo eris mendax. Si ergo verax es, impletus es, particeps <veritatis> factus es. Inanis fuisti, sed impletus es veritate de fonte caelesti; ideo dices: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? In pavore meo dixi, et verum dixi: Omnis homo mendax 18. Sed retribuit mihi non poenam pro mendacio, sed bonum pro malo, et iustificando impium 19 fecit de mendace veracem.

A Deo omnia bona nobis data sunt.

3. Quid ergo retribuam Domino? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 20. Calicem salutaris accipiam: calicem Christi accipiam. Ipse est enim salutare Dei. De ipso namque Simeon ille dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 21. Tu ergo, si [quis] quaeris: " Quid retribuam Domino? ", pro omnibus quae retribuit tibi, calicem salutaris accipe. Quem calicem? Salutaris. Cuius salutaris? Christi. Quem calicem salutaris Christi, nisi de quo respondit quibusdam sublimia requirentibus et humilia contemnentibus: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? 22 Hunc calicem accipe, si vis retribuere Domino pro omnibus quae retribuit tibi. Sicut enim Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animam pro fratribus ponere 23. Hoc est retribuere illi, accipiendo calicem salutaris. Sed quid times, quid in tali calice trepidas? Ipse erit adiumentum, qui praecessit exemplum. Vide enim et illum inquisitorem quid retribuat, et tamquam in ipsa retributione calicis inventorem, tamquam diceret: " Inveni quid retribuam: Calicem salutaris accipiam "; et idoneus bibere ausus est dicere: Et nomen Domini invocabo. Proinde cum quaeris retribuere quod accepisti, non retribuisti, sed aliud insuper accepisti. Accepisti semel quod credidisti, iterum quod calicem salutaris bibisti. Ab ipso ergo omnia nobis data sunt; per ipsum habemus quod sumus, si quid boni sumus.

Accedamus humiles ad mensam Christi.

4. Unde et illa lectio, quae psalmum praecessit, aliquid tale nobis videtur innuere, si tamen innuentis voluntatem assequi valeamus. Ait enim: Si sederis cenare ad mensam potentis, sensate intellege quae apponantur tibi, et mitte manum tuam, sciens quoniam talia te oportet praeparare 24. Quid est hoc? Si sederis ad mensam potentis, iuberis sensate intellegere quae apponantur tibi; tunc deinde mittere iuberis manum tuam, sciens quoniam talia te oportet praeparare. Quis Christo potentior? Sede cenare ad mensam eius: humilis accede ad altare eius, sessio enim signum est humilitatis. Sensate ergo intellege quae apponantur tibi. Quod accipis, ipse invitator est. Ad mensam pastoris tui sedisti: mortem enim invenis invitatoris tui. Qui sedent ad hanc mensam, norunt quid loquor. Non est leve: se tibi exponit qui te vocavit. Sensate ergo intellege quae apponantur tibi, et mitte manum tuam, sciens quoniam talia oportet te praeparare. Hoc quid sit, paulo ante iam dixi: Sicut enim Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animam pro fratribus ponere 25. Haec est mensa illius potentis: ad hanc cenam venisti, si humilis sedisti; immo ad hanc cenam sedisti, si humilis venisti. Vide quid tibi praeparatum est: Christus animam suam pro nobis posuit. Hoc accipis, ecce quo manum mittis, sciens quoniam talia te oportet praeparare. Dic ergo quod sequitur: Sic et nos debemus animas pro fratribus ponere. Accipis ergo calicem salutaris et invocas nomen Domini 26: pretiosam enim mortem accepisti, ideo calicem ebibisti. Quid sequitur? Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 27. Ecce quomodo manducas talia, praeparas talia.

Accedentem te ad Christi mensam fides et opera comitentur.

5. Sed quid est quod sequitur in eadem lectione? Advertamus, videamus; si possumus, discutiamus. Quod si avidior es, inquit, noli concupiscere epulas eius: haec enim habent vitam mendacem 28. Video: clausum est. Et ubi pulsatio? Pulsate mecum, ut aperiatur nobis 29. Potens est, potentis mensa est; sedes ad eam, humiliaris ante eam, porrigens manum, sciens qualia te oportet praeparare 30: pati pro nomine Domini 31 qui passus est pro te. Sed si avidior es, inquit, noli concupiscere epulas eius. Quid est: Si avidior es? Si avidior es, vis nosse quid est? Si plus tibi das quam es. In tanta altitudine secreti huius, pulsanti mihi pro viribus, quod donare dignatur, hoc interim occurrit; ad hoc interim aperuit. Ecce potentis mensa, Christi mensa, plena gratia passionis dominicae. Sede ad illam: noli superbus accedere. Mitte manum: non lingua sonet, et opus taceat. Hoc est enim mittere manum: non sit vox nisi cum soliditate, non fides sine opere 32. Mitte manum, sciens quoniam talia necesse est praeparare 33. Unde mittes pauper? Itane de tuo? Vae tibi, si hoc putas! Nihil exhibebis, nihil habebis. Si ergo avidior es - plus tibi das quam es -, noli concupiscere cibos eius. Si enim plus tibi das quam es et concupiscis cibos eius, vide quod sequitur: Haec enim habent vitam fallacem 34.

Homo, cum sit pauper, ne glorietur coram Deo.

6. Haec, inquit, habent vitam fallacem. Quae habent vitam fallacem? Avidiorem te esse, plus tibi dare, plus tibi assignare quam te scias esse, fallax vita est, hypocrisis est, iactantia, non oboedientia. Fallax omnino vita est. Qui enim se putat aliquid esse, cum nihil sit, seipsum seducit 35. Tantone potenti retribues de tuo, tantone potenti talia sumens talia praeparabis de tuo? O detestanda aviditas, o vita fallax! Denique cum dixisset: Haec enim habent vitam fallacem, si plus tibi das quam es, et in hoc avidior es et non intellegis gratiam, accedens ad mensam gratiae, vide quid adiungat et unde te admoneat. Quid enim dicebas? " De meo retribuam, de meo rependam, de meo praeparabo et talia praeparabo qualia iste dives exhibuit ". Vide quid sequitur: Noli te extendere contra divitem, cum sis pauper 36. Admonitio saluberrima, si sit qui audiat, si pauper audiat, si se de suo divitem non existimet, si non se contra divitem extendat. Extendendo enim se inflatur facilius quam impletur. Dicis: " De meo, de meo "; contra quem dicis? Quid enim habes quod non accepisti? 37 Ille est plenus, tu inflatus. Noli extendere te contra divitem, cum sis pauper. Haec est vita fallax, remanes in eo quod in pavore dixisti: Omnis homo mendax 38. Noli te extendere contra divitem, cum sis pauper: noli contra Deum, cum sis homo; noli contra iustum, cum sis peccator; noli contra eum qui nullum habuit peccatum 39, homo qui non vivis sine peccato. Noli extendere te contra divitem, cum sis pauper; sensu autem tuo abstine te 40: metire te, noli exiens foras irridere me, sed intra in te et vide te.

Christum spiritali oculo intueamur.

7. Si enim statueris oculum, inquit, tuum ad illum, nusquam parebit. Paravit enim sibi pennas sicut aquilae, et vadit in domum praepositi sui 41. Quis potens ille, ad cuius mensam accedebas, a quo sumebas et talia tamquam de tuo retribuere disponebas? Extendis enim te, pauper, contra divitem, et non potius sensu tuo contines te 42, ut adiuvandum cognoscat te, ne damnandum inveniat te. Quis est autem potens iste, quem quasi de tuo quaeris pascere, et sic pascere quomodo te ipse pavit? Quis est iste, vis nosse? Si statueris oculum tuum ad illum, nusquam parebit. Quid est hoc? Terruit, cum dixit: nusquam parebit. Sed quando nusquam parebit? Si statueris oculum tuum ad illum, istum oculum tuum distortum, quo male vides, quo non recte intellegis, istum oculum si in illum statueris, nusquam parebit. Latebit enim, non se demonstrabit; non eum capies, non eum intelleges; agnosce te minorem, ut possis eum intellegere maiorem. Potest et sic intellegi: Si statueris oculum tuum in illum, oculum humanum, quaerere illum quasi hominem, nusquam parebit, quia non est homo. Nusquam parebit: quaere in oriente, quaere in occidente, quaere in patriarchis, quaere in prophetis, quaere in apostolis, nusquam tibi parebit: non enim tantum homo, sed Deus homo. Proinde si oculum tuum in illum statueris, id est oculum humanum, non Spiritum divinum, nusquam parebit: si tamquam hominem quaeris, non invenis; si tamquam hominem quaeris qui te pavit, non invenis: nusquam parebit.

Filius aequalis Patri, propter te minor factus.

8. Paravit enim sibi pennas velut aquilae. Fecit hoc: Paravit sibi pennas velut aquilae: assumptus est, volavit, quoniam de illo dictum erat: Tolletur de terra vita eius 43. Et vadet in domum praepositi sui 44. Ille ad Patrem redit, tu inter homines permansisti. Excedit te, qui fecit te. Contemnitur enim a te, quia factus est propter te. Si quid vis ei rependere, ab illo accipe. Faciunt hoc homines pauperes, quando invitantur a patronis suis divitibus et volunt etiam ipsi eos invitare: ab ipsis petunt quod eis possint exhibere. Pater eius aequalem sibi genuit, coaeternum sibi genuit, unius substantiae sibi genuit; sed propter te fecit minorem, et eius praepositus factus est, ut dicat de eo Filius eius, unicus eius, coaeternus illi, aequalis illi: Pater maior me est 45. Quid genuit, tu vis nosse? Interroga et audi: Ego et Pater unum sumus 46. Quid pro te factus, si tu vis nosse, interroga et audi: Quoniam Pater maior me est 47. Agnosce iustitiam, dilige oboedientiam, cave superbiam, lauda potentiam, mirare patientiam, impetra gratiam.