SERMO 359/B

Sermo eiusdem de oboedientia

« Nos ad istam urbem non maxime adducit nisi caritas episcopi vestri ».

1. Conturbatio hesterni diei tam nostra quam vestra - et propter vos magis nostra quam vestra - silentium, fateor, imperabat; sed, quia de domino fratre caritas iubet, cui servire necesse est - est autem et in vobis audiendi cupiditas, cui optamus Deus fructum tribuere dignetur in moribus et oboedientia vestra -, servimus vobis in nomine Christi, quoniam Christo servimus cui membra estis 1. Hoc tamen in conspectu Dei confiteor coram ipso et coram vobis, ad cuius aures vox est cogitatio mea; ipsum testem invoco in animam meam 2, quia nos ad istam urbem, ut aliquid quod donat Dominus loquamur vobis, non maxime adducit nisi caritas episcopi vestri, non caritatem dico qua eum diligimus, sed illam potius qua nos ab eo diligi sine ullo fuco sentimus. Quamvis enim noveritis nos, nullo pacto nos sic nosse poteritis, quomodo ipsi nos invicem novimus, qui vobis in Christi dilectione servimus. Nam et vos utique diligimus, et videtis, novit Deus. Verumtamen, carissimi, sciatis - hoc coram Christo loquor - quia, si nos desideraretis plus quam omnia quae desideratis et in animo episcopi vestri vel modicam sentiretis adversam voluntatem contra nos, non hic nos videretis.

« Relicto concilio Numidiarum, ubi adesse me ipsius ordinis ratio postulabat, huc potius ire delegi ».

2. Nam modo ad nos tales litteras dare dignatus est, ut diceret quia, si adventum nostrum vel differendum putaremus vel de veniendo aut non veniendo deliberandum, ipsam caritatem offenderemus quae dictus est Deus 3. Considerate infirmitatem nostram, media hieme per tam longa itinera commissam. Aliud accipiat caritas vestra. Concilium beatus et venerabilis senex Xanthippus primatus Numidiae indixit ad Constantinam quinto kalendas februarias. Indictum concilium est a primate Numidiae episcopis Numidiae, ubi et nos sumus. In illa autem civitate Constantiniensi novit, quantum arbitror, caritas vestra episcopum esse de latere nostro. Namque nutritus est in sermone Dei et presbyterium gessit in Thagastensi municipio, inde illuc ad Constantinam episcopus datus est. Non vobis possumus dicere quibus me litteris attrahere voluit, ut ad Constantinam venirem: indicto etiam concilio, omnes moras meas et dubitationes abstulit. Et tamen, carissimi, tales litterae venerunt a domino fratre Aurelio episcopo vestro ad humilitatem meam, quae gravitate sententiarum et pondere vincerent quidquid antea disposueram, et me praetermissis omnibus non adducerent, sed arriperent. Hoc enim cogitavi, quoniam non solum tanta fiducia, sed etiam tanta comminatione, iubere dignatus est, non de se, sed de Deo, ut hoc mihi dicerem, quia, si huc venirem et illius voluntati - immo Dei per ipsum - cederem, possem litteris suis satisfacere pro discessu inde meo apud dominum senem Xanthippum, ne mihi forte succenseat, quia, relicto concilio Numidiarum, ubi adesse me ipsius ordinis ratio postulabat, huc potius ire delegi.

« Et facta est perturbatio, et magna nobis tristitia ».

3. Quo autem pertinet hoc totum quod dixi? Hesterno die oculi mei videbant esse spatium quod non implebatur a fratribus, vicinum et auribus et linguae nostrae; non fuimus auctores ut inde potius disputaretur, quia videbamus illis potius obtemperandum esse, ut venirent ad episcopos, quam episcopis, ut venirent ad illa loca cum magna perturbatione maioris multitudinis quae iam circa absidam se quodammodo audiendi securitate fundaverat: commovenda erat multo maior multitudo ab his locis ad illa loca. Sed contemnendi erant forte viri, quid sexus infirmior? Sine dubio feminae, cum se premere coepissent propinquandi studio, nonne et maiorem strepitum facerent et voces quas maxime in ecclesia non deceret audirem ? Hoc solum ergo erat ut illi pauci, qui cancellis incumbebant, dignarentur accedere ad spatia proxima ei loco ubi loquebamur. Quid magnum erat hoc quod petebamus? Hoc autem nec audire voluerunt, et facta est perturbatio, et magna nobis tristitia, quam Deus modo per sermonem sane venerabilis episcopi vestri delere dignatus est. Sed de cetero, fratres, admonemus ne putetis mihi ab illo non esse locum concessum ibi sermonem faciendi, ubi a quibusdam tam pertinaciter petebatur et tumultuose flagitabatur. Ecce quare omnia illa dixi, quia, si vel modicam contractiunculam in corde sentiremus beatissimi fratris nostri, ad istam civitatem - maxime aliis necessitatibus urgentibus - non accederemus.

Cur Augustinus sine licentia Episcopi discessit?

4. Quid enim? Non recordatur caritas vestra, quia contra partem Donati ex illo loco de medio cancelli quattuor diebus continuis disputavi? Numquid exspectatum est ut peteretis? Numquid vel a nobis suggestum est? Ipse ultro vidit faciendum et fecit; non vidit faciendum, non fecit. Sed forte dicitis: " Quid magnum aut difficile petebamus? ". Etsi parum est quod petebatis, non est parva res oboedientia quam de vobis exigimus. Hinc enim potius loquar. Nam audivi quosdam fratres dicere: " Ecce ipse disputavit infirmis esse serviendum. Pridie hoc disputavit, alio die non fecit. Serviretur ergo nobis. Quare descendit? ". Quare descenderim, dico sanctitati vestrae. Ipse enim magis mihi debet ignoscere, quo non iubente descendi. Ita autem mihi fuit consilium descendendi, ut nec saltem eum consulerem ne prohiberet. Et utique si consulerem et prohiberet, iam non possem nisi oboedire: necesse erat ut non descenderem. Malui ergo veniam petere, quia ipso non consulto nec iubente descendi, quam non facere quod faciendum putavi.

Ecclesiae Carthaginiensis exempla per totam Africam innotescunt.

5. Iam modo audite quare hoc faciendum putaverim. Quomodo semper obaudierit haec plebs episcopo suo praesenti, non solum nos scimus, sed et tota Africa et forte totus orbis terrarum, quacumque nota est Ecclesia civitatis huius. Quae hic enim antea fuerit dissolutio et confusio feminarum et masculorum, omnes novimus, quia et nos in praeterita aetate huius labis pars fuimus. Factum est a Domino per servum suum ut permixtus sexus non vigilaret. Ego puer vigilans cum studerem in hac civitate, sic vigilavi feminis permixtis improbitatibus masculorum, ubi forte et castitatem temptabat occasio. Quam nunc honeste vigilatur, quam caste, quam sancte! Haec diligentia nec ipsis contra quos instituta est poterit displicere. Ipsi improbi, ipsi petulantes, ipsi insidiatores castitatis alienae hanc diligentiam dolere possunt, culpare non possunt. Sed hoc solum factum est, ut hinc solum forte gauderemus? Quid de diversis aditibus et ingressibus? Quomodo curatum est, quanta prudentia inventum, quanta instantia perfectum, ut illi qui, cum ingressi essent, discretis locis futuri erant, etiam per discreta ingrederentur, ne in angusto intrantes inciperent quod postea perficere molirentur, servi improbi et impudentes, quae solent dicere in frontem transeuntium matronarum? Quam vigilanter ista visa sunt, quo vigore sublata! In ecclesia Mappaliensi apud memoriam beati episcopi et martyris Cypriani, quanta fieri solebant, si meminerimus, fortasse adhuc dolebimus; si obliviscamur, minus Deo gratias agimus. Recolat nobiscum caritas vestra, fratres: beneficia Dei commemoro in vos per episcopum vestrum. Ubi tunc impudicae cantiunculae perstrepebant, nunc hymni personant; ubi vigilabatur ad luxuriam, vigilatur ad sanctitatem; postremo ubi offendebatur Deus, propitiatur Deus. Peto caritatem vestram ne ista obliviscamini: vicina sunt, possunt comparari; heri fuerunt, hodie non sunt. Quando autem ista posset efficere episcopus vester, nisi haberet plebem oboedientem? Ut aliquid, et non parvum ipsum aliquid, etiam de bono oboedientiae vestrae loquar, si talia conanti episcopo vestro studium vestrum non consentiret, hoc ullo modo implere potuisset? Affuit ergo misericordia Dei et in eius diligentia et in vestra oboedientia. Cum ergo haec sciremus quomodo soleatis esse subiecti, cum vos ceteris imitandos ad exemplum proponeremus, ut diceremus minutis plebibus in agro obstrepentibus et episcopis suis resistentibus: " Ite, videte Carthaginis plebem ", cum ergo de vestro bono exemplo abundantius gauderemus, quomodo potuimus hesterno die contristari, fratres, de vestra inoboedientia, quasi assiduus adventus noster inoboedientiam vos docuerit?

« Non vobis leve peccatum inoboedientia videatur ».

6. Intendat ergo caritas vestra. Ego ut descenderem, ministerii mei miseriam dolui. Rogabatis ut audiretis. Quid aedificaret locutor, quando ruinam minabatur auditor? " Quare, inquitis, ruinam? Quid enim magnum petebamus? Quid mali quaerebamus? ". Dicam quam ruinam, dicam ut timeatis, non ut cadatis. Nescitis quia de scintilla surgit incendium? Nescitis quia guttae minutissimae flumina implent et fundos trahunt? Non vobis leve peccatum inoboedientia videatur. Prorsus sic dicamus: nihil intererat utrum hic audiretis, utrum ibi; spatia quia fuerant circa nos quae possent multitudine impleri, et nos novimus et vos. Quid iam restitit quod huc transire noluistis, nisi sola contumacia: " Hoc solum aut fit quod volumus, aut non fiat quod vultis "? Nos enim volebamus ut audiretis, et nos quod volebamus omnibus utile erat. Quidam vero, quod cancellis inhaerebant, cum eorum voluntati irrationabili non consentiretur, clamaverunt etiam: " Missa fiant ". Certe quam longe estis et quam lente dixi: " Missa fiant ", et ecce omnes audistis, quia patienter tacuistis. Quid si ipsam oboedientiam vestram probare volebamus? " Sed in re modica, ait aliquis, quomodo probaretis? ". Si in re modica non oboedistis, in re maiore obaudituri estis? Non legistis Domino dicente: Qui in modico fidelis est, et in magno fidelis est, et qui in modico infidelis est, et in magno infidelis est 4?

De malo inoboedientiae.

7. Vultis nosse quid mali sit inoboedientia, quia dixi: " Ruinam minabatur auditor "? Deus omnia in paradiso suo plantavit bona. Si in toto mundo omnia bona fecit, dicente Scriptura: Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde 5, si omnia, quanto magis et quae in paradiso laetiora constituit. Ubi ergo omnia bona plantaverat, quid sibi vult: Noli tangere arborem istam? Nescitis solere hinc homines facere quaestionem, qui non possunt videre vel quantum bonum sit oboedientiae vel quantum inoboedientiae malum? Ecce omnia bona plantata erant. Noli tangere 6, ait Deus. " Quid non tango? Aliquid mali hic posuisti? Si aliquid mali hic posuisti, tolle, et noli me tangere prohibere ". " Noli, inquit, tangere arborem hanc ", quae utique, nisi bona esset, in paradiso non esset. An forte hoc putatis, quia extra paradisum Deus omnibus bonis terram impleverat et in paradiso malum plantaverat? Et in cetera utique terra bona erant, sed in paradiso certe meliora. Tamen quia inter omnia bona quae posita erant in paradiso melior erat oboedientia, prohibuit Deus alicunde, ne nihil prohibendo non dominaretur. Et quid? Forte aliquis putat quia Deus pro suo fastu voluit dominari. Dominatio Dei non Deo, sed cui dominatur, est utilis. Ille nec nobis contemnentibus minor est, nec nobis servientibus maior est. Sub tali Domino esse nobis expedit, non illi. Qui dominari nobis vult, ad utilitatem nostram vult, non ad suam. Ille nullo bono nostro eget, nos omnium bonorum eius indigemus, et ipso Deo nostro summo bono. Summum enim bonum nostrum et optimum, quo nihil melius sit, ipse Deus est. Vide servum confitentem, audi illum de psalmo: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 7. Ergo prohibuit aliquid Deus, ut imponeret praeceptum, ut dominanti serviretur, ut oboedientia ab inoboedientia tamquam virtus a vitio discerneretur; et appellata est illa arbor scientiae boni et mali 8, non quia ibi tamquam boni et mali poma pendebant, sed ideo appellata est scientiae boni et mali arbor, quia, si eam homo tangeret contra praeceptum, in illa arbore experiretur quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. Ex illa enim arbore, contempto praecepto, mors consecuta est; servato praecepto, immortalitas sequeretur. Videtis ergo quantum malum sit inoboedientia, fratres mei: prima ruina hominis ipsa fuit.

In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur.

8. Certe de isto lapsu surgere volumus: quare repetimus unde cecidimus? Sufficiat Adam, Christus venit. In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur 9. Ab Adam in genus humanum radix mali inoboedientia, in Christo radix immortalitatis oboedientia. Ideo nobis Adam ad inoboedientiam auctor et exemplum fuit, Christus autem ad oboedientiam. Et quomodo Christus ad oboedientiam? Cum sit aequalis Patri, servire se dicit Patri. Certe agnoscitis mecum, catholici, catholicam fidem; agnoscitis: Ego et Pater unum sumus 10, agnoscitis: Qui me videt, Patrem videt 11, agnoscitis: Et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum 12, agnoscitis: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 13. Christo enim aequalitas non rapina est, sed natura: cui fuit rapina, stans cecidit; cui fuit natura, et descendens mansit. Explicet vero idem Paulus apostolus commendationem oboedientiae Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi. Operae pretium est totum ipsum capitulum commemorare et audire. Ecce vide aequalem filium patri in forma Dei, sed lege quae sequuntur: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. " Sed quid fecit? ". Sed semetipsum exinanivit 14. " Quomodo exinanivit? Timeo ne aequalitatem perdiderit ". Noli suspicari: audi quod sequitur, audi unde exinanivit, audi quia non exinanivit amittendo quod erat, sed accipiendo quod non erat. Semetipsum, inquit, exinanivit. " Quomodo? Rogo te, iam dic ". Formam servi accipiens. " Quis accepit formam servi? ". Qui cum in forma Dei esset - ibi esset, hic accipiens -, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus - factus utique in matre quam fecerat - in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. " Sed de oboedientia loquebamur. Multa iam diximus, et oboedientiam non audivimus. Semetipsum exinanivit audivi, formam servi accipiens audivi, in similitudinem hominum factus audivi, sed proba quia hoc oboediendo fecit ". Extremo audi: in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, humiliavit se factus oboediens usque ad mortem 15.

Christus Dominus se fecit hominis servum.

9. Intueamur dominum servi: dominus subaudit, servus contemnit? Nemo in corde suo dicat: " Sed ille fecit hoc, quia dominus est ". Quid fecit, quia Dominus est? Ego hoc tibi dixi: " Accende solem, currat luna detrimentis augmentisque menstruis; fac ut fulgeant de caelo sidera, ut fontes de terra scateant, ut animalia ambulent, aves volent, pisces natent "? Postremo numquid vel hoc dixi: " Aperi oculos caeci, rumpe aures surdi, pelle febrem aegroti, suscita carnem mortui "? Nihil horum dico: haec ille fecit ut Deus, oboedientiam abs te flagito quam praerogavit ut servus. Oboedientiam, inquam, flagito. Per immortalitatem similis eris illi, per oboedientiam ipse factus est similis tui. Ille tibi dabit vitam suam, nam mortem accepit tuam. Sed dicis: " Ille Deo Patri oboedivit ". Cui enim tu oboedire praeciperis? Ille enim Deo Patri, tamquam aequali. An interesse arbitraris quia ille Deo Patri servivit et tibi dicitur: " Oboedi episcopo tuo "? Quis enim tibi praeposuit episcopum, cui oboedias? An excidit tibi Evangelium: Qui vos audit me audit 16; qui vos recipit me recipit, et qui me recipit recipit eum qui me misit 17? Postremo dicis: " Ille Patri servivit ". Quid si servivit et tibi? Numquid et tu pater eius et mater es? Quia ille hic dignatus est matrem habere, non patrem, ut ambas generationes suas mirabiles ostenderet, divinam et humanam: divinam sine matre, humanam sine patre - et tamen fuit puer subditus parentibus (Evangelium legite), in aetate puerili parentibus subditus 18, in maiestate divina parentum Dominus -, non tamen tu mater eius es, cum et tibi servierit. Nam servire nos non verbo tantum docuit, sed exemplo. Parum fuit Domino dicere discipulis suis: Servite vobis invicem 19. Dominus enim iubet fieri: utique sufficere debuit, quia Dominus iussit. An exspectandum fuit, ut ostenderet quod iubebat? Revera auderet quisquam nostrum exigere, ut Dominus noster prior quod imperabat impleret? Et tamen nullo nostrum audente exigere, de se ipso exemplum ad serviendum invicem discipulis praebuit: Quicumque, inquit, vult in vobis maior esse, erit vester servus 20. Et continuo ne nomine servili contristarentur discipuli et dicerent ei: " Ergo, Domine, servi erimus, quos redemisti? Servi erimus, pro quibus sanguinem fundis? Nonne meritum libertatis nostrae in pretio nostro cognoscimus sanguine tuo? ", consolatus est forte contristatam superbiam nondum sanatam: Erit, inquit, servus vester, sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare 21. Ecce factus est et noster minister, et non sumus mater eius. Aut forte sumus et mater eius? Hi sunt fratres mei et mater mea, qui faciunt voluntatem meam 22.

Episcopus, dum quod utile est iubet, servit.

10. " Sed ecce, inquit aliquis, episcopus meus accipiat exemplum de Domino meo, et serviat mihi ". Dico caritati vestrae - qui potest, intellegat -: Nisi serviret, non iuberet. Servit enim qui quod utile est iubet, servit vigilantia, servit cura, servit sollicitudine, servit postremo caritate. Nam et ipse qui minister hic factus est, utique iubebat discipulis suis. Audi illum iubentem et illos servientes: Ubi vis paramus tibi pascha? 23 Et mittit quos vult quo vult, praeparari sibi praecepit ubi vult. Agebatur quod iubebat, et tamen magis ipse serviebat; non enim mentitus est dicens: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare 24. Quomodo non venit ministrari, sed ministrare? Ecce discipulos video currere, pasch<a para>re, cenam disponere. Quomodo ille non v<enit> ministrari, sed ministrare? Sed quid ministrare? Sequitur: Et animam suam ponere pro amicis suis 25. Vultis nosse quid nobis ministraverit? Hinc hodie vivimus et de mensa eius hodie pascimur, quam tunc ministravit.

Discipulorum aliorumque oboedientia in parando ingressu Domini in Ierusalem.

11. Ite, inquit, in castellum quod est contra vos, invenietis ibi pullum asinae alligatum in quo nemo sedit, adducite, et si dixerint vobis: " Quid facitis? quo ducitis pullum? ", respondete: " Dominus opus illo habet ", et dimittent eum vobis 26. Audierunt, ierunt, fecerunt. Numquid restitit aliquis, numquid dixit: " Quare vult sibi pullum adduci? Neque enim ille qui mortuos [est] suscitavit forte ambulando defecit ". Audi, serve; fac quod iubetur ab eo certe qui te sanum vult, ab eo qui tibi curam gerit ad salutem. Quaerere quare iusserit disputare est, non obtemperare. Prius esto gnavus obtemperator, ut sis congruus disputator. Lavamini, mundi estote, imperantis verba sunt. Auferte nequitias ab animis vestris et a conspectu oculorum meorum, imperantis verba sunt. Discite bonum facere, iudicate pupillo, iustificate viduam - fecisti quae iussit? - et venite, disputemus, dicit Dominus 27. Solutus est pullus de castello, quod erat contra illos. Quid castellum contra discipulos, nisi mundus iste? Ite ad castellum, quod est contra vos. Mundus iste contra discipulos, mendacium contra veritatem, libido contra castitatem, inoboedientia contra oboedientiam. In hoc castello qui mundus est, pullus ligatus erat, in quo nemo sederat. Quis est iste pullus ligatus in castello contrario, in quo nemo sederat, quis est nisi populus gentium alligatus vinculo diaboli, in quo nemo sederat, quia nullum prophetam portaverat? Solvitur, adducitur, Deum portat, a Domino regitur, a Domino per viam ducitur, a Domino flagello admonetur; et in eis qui obtemperaverunt, ut pullum adducerent, oboedientia fuit, et in illis qui continuo pullum dimiserunt, audientes quia Domino opus est, oboedientia fuit. Quod libet intellegas illos homines. Forte enim sunt contrariae potestates quae ligaverant pullum; forte illi homines qui ligaverant pullum significent diabolum et angelos eius 28, per quos populus gentium superstitione perniciosa fuerat illigatus: tanta est tamen potestas iubentis, ut et illi tenere non audeant quem dicit Dominus sibi opus esse. Quid estis, fratres mei? Quid vultis esse? Solutores pulli, an pullus? Absit enim ut illi sitis qui ligaverant pullum, et tamen nec illi restiterunt. Quid ergo esse vultis, fratres mei: qui solverunt pullum, an ipse pullus? Non audetis arrogare vobis eorum personam per quos solutus est pullus: apostoli hoc fecerunt. Ista praepositorum persona est: ipsam nos, pro viribus quas Dominus tribuere dignatur, cum tota sollicitudine sustinemus; ex hac vobis loquimur. Vos pullus estis, oboedite eis qui vos ducunt ad portandum Dominum. Utique, carissimi, cogitate quomodo discipuli pullum solverunt et ad Dominum perduxerunt. Ducebant illi, sequebatur ille; non enim trahebant illi, et recalcitrabat ille. Et tamen, quia de nostra servitute loquimur, quando discipuli pullum ad Dominum ducebant, ipsi potius pullo serviebant; ita et nos servimus vobis, cum vos ad Dominum ducimus, cum oboedientiam docemus et monemus: si vestrae infirmitati non serviretur, hodie nos non audiretis.

Oboedientiae mater caritas est

12. Utique, carissimi, et nos homines sumus 29, infirmi nos quoque portamus. Conturbastis nos hesterno die, et in ipsa conturbatione nostra vobis plus timuimus, ne contristaretis in nobis spiritum Dei 30, per quem vobis servimus. Quomodo putatis me, fratres, iam stantem et vobis locuturum, quomodo putatis me conturbari potuisse, attendentem - quod iam commemoravi - quam oboedientes esse soleatis et nobis praesentibus inoboedientes exstiteritis, quasi nos inoboedientiam doceamus, quasi nos pro nostro modulo lorulum vestrum non teneamus, ut vos ad Dominum perducamus? Et tamen, carissimi - quod ab ipso audistis, et verum est -, quantacumque sit cura nostra de vobis aut pro vobis, numquid maior potest esse quam illius qui vobis specialiter servit, qui sic praeest ut subsit? Videmur praeesse de loco superiore: tanta tamen est sarcina sollicitudinis et curae, ut nos faciat sub vestigiis vestris. Postremo calcate et vivite. Quid est, fratres mei, quid est quaelibet virtus in servo Dei sine oboedientia? Quid est enim oboedientia? Amatis caritatem: filia eius est, filia caritatis oboedientia est. Non potest autem esse sterilis caritas. Prorsus nemo vos fallat, nemo dicat: " Oboedientiam non habeo, sed habeo caritatem ". Prorsus non habes caritatem. Ubicumque fuerit haec mater, parit. Si ibi est, peperit; si non peperit, non est ibi. Radix in occulto est, fratres, fructus in aperto. Non credo quod haereat in solo, nisi videam quid pendeat in ramo. Caritatem habes? Fructum mihi eius ostende: oboedientiam videam, de oboedientia gaudeam, prolem amplectar, ut matrem agnoscam.

Non eris oboediens si credens homini contemnis Deum.

13. Ecce quam magna bona habere videntur et ficti. Hesterna die martyris veri laudes audivimus: quae tormenta pertulit, quam ingentia, quam multa, quam densa! Caritas desit, insania est. Unde laudamus, unde praedicamus, unde congaudemus, nisi quia videmus in qua Ecclesia, pro qua fide, quid iubenti regi restiterit? Non enim quia iubenti restitit, sed quia hoc iubenti ubi obtemperare peccatum est, quia illa nec oboedientia vocanda est, ubi perniciosum aliquid et sacrilegum imperatur. Quomodo enim non est fides, quando falsum aliquid creditur, sic non est oboedientia, ubi inutile aliquid imperatur. Quomodo enim oboedientem dixerim qui credit homini, contemnit Deum? Ordinatae sunt potestates in hoc mundo, et supra omnes potestates divina potestas est 31. Oboediens non esses, si obtemperando forte servus patri tuo contemneres dominum tuum. Hoc dico: si forte servus esses, et aliud tibi pater tuus et conservus tuus imperaret, contra illud quod tibi dominus imperaverat, et oboedires potius patri tuo quam domino tuo, nonne te inoboedientem dicerem et ordinis perversorem? Ille enim magis audiendus, qui maiorem habet potestatem, ille qui legitimam. Non ergo dicerem oboedientem, si obtemperares curatori contra proconsulem, proconsuli contra imperatorem; sic non dico oboedientem obtemperantem imperatori contra Deum.

Martyr Vincentius Deo oboediendo victor evasit.

14. Unde ergo oboediens, unde sanctus, unde adeptor verae coronae Vincentius, unde victor tot passionum et suo nomini congruus? Unde? Videte quis iubebat, cui iubebat, quid iubebat. Iubebat imperator, iubebat christiano, iubebat ut turificaret idolis. Si gradus iubentis attendas, imperator provinciali iussit. " Datur quasi oboedientiae quidam locus, cum audio quis iussit, cui iussit ". Sed exspecta, attende quid iussit: turificare idolis. " Qui non turificat idolis, puniatur ". Obtemperat iam provincialis, si maior potestas nihil contra iubet. Verum erige aurem, audi duas voces: audi unam ex tribunali, alteram audi de caelo. Quam de tribunali audisti? " Qui diis non sacrificaverit, punietur ". Quam de caelis? Sacrificans diis eradicabitur 32. Hic oboedientia tua probetur, martyr. Discerne voces, distermina potestates. Vides eum qui iubet, eum potius time qui prohibet. Haec corona martyrii, hic triumphus, devicto diabolo et sub pedibus conculcato, quem timuit martyr blandientem, quem contempserat irascentem. Expressit hoc ipse, sicut illa audiebantur quae legebantur, expressit vocibus suis: quando ille qui saeviebat quasi voluit misereri, tunc maxime cavendus visus est. Plus enim nocebat fallax misericordia quam aperta saevitia. In fremitu irascentis, leonem non expavit; in blandimento miserantis, draconem se timuisse non tacuit. Ipse est enim leo et draco de quo dictum est: Conculcabis leonem et draconem 33.

Diabolus, leo et draco, credenti populo non parcit.

15. Nemo ergo dicat, fratres carissimi, nemo dicat - quia fallit se omnis qui dicit - quod modo Ecclesia non patiatur persecutionem, quia imperatores catholici sunt, quia Deo de imperio suo reddituri rationem omnia pro Ecclesia iubent, pro augmentis eius invigilant; nemo deinde dicat Ecclesiam non pati persecutionem: leonem non patitur, sed draco non dormit. Audi illum leonem, in passione aperta sanctorum Petro commemorante et ad triumphum victoriae martyres exhortante: Adversarius, inquit, vester diabolus, tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret 34. Tunc enim horribiles minae et saevitia magna gentilium in sanctos Dei, tunc iussionum adversarum impetus et magnus fremitus potestatum: leo rugiebat, sed nec draco cessabat. Audistis Petrum exhortantem contra leonem, audite et Paulum cautos facientem contra draconem: Desponsavi, inquit, vos uni viro. Multi enim volebant fieri viri unius feminae. Cogitate autem, fratres, cogitate quid faciant multi viri unam feminam. Hoc eam faciunt quod cogitandum est ut detestetur, non dicendum ut exhorreatur. Erant ergo multi viri volentes esse uni feminae. At ille amicus sponsi et zelans sponso, non sibi: Desponsavi, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne, sicut serpens Evam seduxit, sic et sensus vestri corrumpantur a castitate Dei, quae est in Christo 35. Timebat eam corrumpi non leonis saevitia, sed blandimento draconis. Admonuit te Petrus ut propter Deum non cures leonem, admonet te Paulus ut propter Deum vigiles contra draconem et in Deo conculces leonem et draconem 36.

Vera fides docet moriendum esse sanctis pro doctrina christiana.

16. Nam vultis scire qualis sit draco iste, quam vitandae insidiae eius, quam magna astutia sit inimici? Ecce iam prope sex milibus annorum, in sanctorum temptationibus exercitatus, contra Deum unum et verum fecit multos deos falsos. Sed venit unus Filius Dei, praedictus a praemissis praeconibus suis; venit Filius Dei, solvit opera diaboli tamquam ligamentum pulli illius 37, docuit verbo, firmavit exemplo; ostendit unum Deum verum colendum, ipsum adorandum nec angelos pro illo 38, quandoquidem et angeli, quia Deum amant, quia praecipue in illis caritas regnat, amari secum volunt Deum, non se pro Deo. Cum haec ergo [christiana doctrina] docuisset, docuit hoc: moriendum esse sanctis, si opus fuerit, pro ista doctrina. Pro qua doctrina? Quae habet caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 39. Pro hac docuit mori sanctos Dei et commendavit Ecclesiae venerandos. Quomodo venerandos? Pretiosa in conspectu Domini mors iustorum eius 40. Inde pretiosa mors Petri, inde pretiosa mors Pauli, inde pretiosa mors Vincentii, inde pretiosa mors Cypriani. Unde pretiosa? Ex caritate pura et conscientia bona et fide non ficta 41. Vidit autem hoc anguis ille, vidit hoc antiquus serpens 42 ille honorari martyres, templa deseri: astuta illa et venenosa contra nos vigilantia sua, quia non potuit christianis deos falsos, fecit martyres falsos. Sed o vos, catholica germina, comparate nobiscum paululum istos martyres falsos martyribus veris, et pia fide distinguite quod conatur diabolus fallacia venenosa confundere.

« Non coronat martyres poena, sed causa ».

17. Distinctionem verorum martyrum atque falsorum vult nobis ille offuscare, vult oculum cordis, ne ista discernamus, exstinguere; voluit contra eos simili specie, sed nos contra diabolum attendamus apostolum dicentem de quibusdam: Habentes speciem pietatis, sed virtutem eius abnegantes 43. Quae est virtus pietatis? Caritas. Ipsa est mater illa oboedientiae. Proinde attendite speciem qua conatur diabolus martyres falsos coniungere martyribus veris. " Ecce, inquit, et ipsi persecutionem patiuntur ". Adhuc, o inimice, adhuc confundis. Persecutionem, inquis, patiuntur. Adhuc oppone latrones, homicidas, parricidas, adulteros, veneficos: nonne et isti omnes persecutionem patiuntur? Nonne te praevidit et praevidendo admonuit Dominus meus quem volo - et tuus, velis nolis, quia etiam meus, etsi noluissem, sed bono meo Dominus meus, quia volo, malo meo, si noluissem -, nonne te, antique inimice, praevidit ille qui cum suos discipulos ad passionis gloriam cohortaretur: Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 44? Contra omnia venena tua, contra bilingues vel trilingues vel multilingues ausus tuos vigilavit unum verbum: propter iustitiam. Propter hoc verbum, patiuntur homicidae persecutionem et non sunt martyres, patiuntur adulteri et non sunt martyres. Tu iam ostende martyres tuos: iactas quod patiuntur, quaero quare patiuntur. Tu laudas poenam, ego examino causam. Causam, inquam, examino, cau<sam> quaero. Dic mihi quare patiatur, quem ventilas pati. Pro iustitia? Hoc doce: ipsa est enim martyrum causa. Non enim coronat martyres poena, sed causa.

Vera doctrina in Ps 42, 1 commendatur.

18. O inimice et astute seductor, contra tuos martyres falsos clamaverunt in psalmo martyres veri: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 45. Iudica me, inquit, et discerne causam meam. Videte, carissimi, quanta praetermiserit: causam suam discerni voluit. Causa enim discernitur. Verus martyr non dixit: " Discerne ieiunia mea ", sic enim et illi ieiunant; non dixit: " Discerne opera mea quae faciunt circa pauperes ", faciunt enim et illi; non dixit: " Discerne baptismum meum ", eundem habent et illi; non dixit: " Discerne symbolum meum ", ipsum confitentur et illi; in omnibus se similem invenit, causam suam solam ut discerneretur oravit. Discerne causam meam. Ieiuno, et ieiunat. Sed quare ego, quare ille? Ego pro Christo. " Sed etiam ego, inquit, pro Christo ". Itane pro Christo? Si pro Christo, credo, utique et pro verbis Christi; si contra verba Christi, profecto contra Christum. " Et quae sunt, inquit, Christi, contra quae patior? ". Itane sic furis in falsa passione, ut cor tuum deciderit a veraci praedicatione? Dominum ipsum communem intuere, quem mecum confiteris, et cum non credis.

In Evangeliis Christus et Ecclesia, eius sponsa, simul ostenduntur.

19. Vide si non et se ostendere voluit Christus et Ecclesiam suam, ut ad nuptias invitati et nuptialem vestem 46 induti in neutro errarent, nec in sponso nec in sponsa. Quomodo se ostendit sponsus? Oportebat Christum pati et resurgere tertia die 47. Agnosco sponsum: hoc et prophetae dixerunt, hoc dixerunt servi illi qui missi sunt ante, ut ad nuptias invitarent. Oportebat Christum pati et resurgere tertia die. Talem se illis ostendebat, hoc in se impletum secundum prophetas dubitantibus demonstrabat. Quid de sponsa? Numquidnam tacuit? Continuo et ipsam ostendit. Videbat enim eum iam consequenter desiderari. Oportebat, inquit, pati Christum et resurgere a mortuis tertia die. Ecce video sponsum, ecce agnosco. Quid de sponsa? Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem 48. Hanc Ecclesiam ore Christi expressam, prophetarum praeconio praenuntiatam, hanc agnosce, si martyr es, hanc tene; in hac et pro hac sanguinem funde, redde quod tibi praerogatum est. Audi apostolum Iohannem: Ideo, inquit, pro nobis Christus animam suam posuit, quia et nos debemus pro fratribus animam ponere 49. Expergiscere: pro fratribus, non contra fratres. Quid prodest quia sponsum confiteris, quia patrem familias honoras, et coniugem ipsius, non dico neglegis, sed falsis criminibus insectaris? Tu, homo, habens coniugem quam non tuo sanguine redemisti 50, sic tamen eam diligis ut, si tibi aliquis obsequeretur, ad domum tuam cottidie vigilaret, ad pedes procumberet, omni praeconio prosequeretur, numquam et nusquam laudes tuas taceret, unum crimen de uxore tua diceret, totum quod servierat effudisset.

Confessiones martyrum verorum et falsorum conferuntur.

20. Proinde proferantur et conferantur confessiones martyrum verorum atque falsorum, constituamus ante oculos nostros quod hesterno die spectavimus. Vidimus enim quoddam spectaculum suavissimum: certantem martyrem contra impium cogentem, in nulla poena fidem veram succumbentem, Vincentium ubique vincentem. Vidimus, interfuimus. Lectio illa cum corde nostro locuta est: delectati sumus. Serpens ille invidens martyribus, coluber ille quem cavebat Vincentius blandientem, quia non poterat illam culpare passionem, nobis excitavit seditionem. Agnoscant et doleant qui ei suas linguas ad ministerium praebuerunt. Quid enim sibi volebant voces illae: " Missa fac ", " missa, missa fac ", nisi ne martyr ille aliquanto diutius laudaretur? Comparentur ergo, comparentur confessiones verorum martyrum atque falsorum. Martyrem te ideo dicis, quia potestati resistis. Quid iubenti potestati? Ecce audio quid veris martyribus iubebatur, audiam et quid tibi iubeatur. Video quam gloriose illi noluerunt, quia video quid noluerunt; tu quid nolis ostende: comparem voces vestras, videam quid imitari, quid sequi debeam. " Turifica diis ". " Nolo ". Audivimus vocem gloriosam martyris veri, audiamus et ex illa parte: " Concorda cum fratre tuo ". O abominabilem et non solum a summo Deo, verum etiam a potestatibus humanis, digne damnabilem vocem! " Concorda cum fratre tuo ". " Nolo ". Certe contra Christum pateris.

Discordiarum seminator, diabolus.

21. Aperi Evangelium, lege: Si obtuleris munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te, relinque ibi munus tuum et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veni et offer munus tuum 51. Si, inquit, recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te. Quid est habet aliquid adversus te? Offendisti illum, aliquid inique adversus illum gessisti. Vade reconciliari fratri tuo: a concordibus munus accipio. Quid offers munus ad altare Dei, cum in corde tuo sedes sit diaboli? Quis ibi discordiam seminavit? Quis plantavit? Quis postremo habitat? Nonne ille semper discordiarum seminator, dissensionum auctor, origo rixarum? Si de duobus hominibus hoc dixit Christus, tantam curam incussit, tantum timorem, sic exigit concordiam, tamquam diceret: " Tu aliud offers, ego aliud indico. Sumo et quod obtulisti, si affers quod indixi ", si hoc in duobus hominibus, quanto magis in duobus populis? Si contra unum hominem habere talem causam periculosum et exitiosum est, quanto magis contra orbem terrarum, quanto magis contra totam illam sponsam Christi, diffusam per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem 52?

Cecilianum ad imperatorem Donati asseclae detulerunt.

22. An forte tu habes causam contra me? Dominus enim hoc ait: Si recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te 53. Dices ergo mihi: " Frater tuus, inquit, habet aliquid adversum te, ego habeo adversus te, nam tu adversus me nihil habes ". Quaeramus ergo: si in me inventum fuerit, ego corrigo; si in te inventum fuerit, tu corrige. Expone mihi causam quam habes contra me, ego cito dico quam habeam contra te. Hanc habeo contra te, quam contra te habet Dominus meus. Crimina dicis in eius matronam, et eius matrona est orbis terrarum in sanctis et fidelibus eius, huic tu crimen intendis. An cognovisti aliquid, an iudicasti? In quo tribunali sedebas, quando ante stetit audiendus orbis terrarum? Vicini tui causam non nosti: certe de orbe terrarum quomodo iudicasti? Ego acta recito, qui fuerint traditores ostendo, ipsos sedisse contra Caecilianum innocentem qui de suis criminibus confessi sunt lego, maiores vestros priores causam Caeciliani episcopi huius urbis ad imperatorem Constantinum detulisse publica archiva proclamant: tamen non tibi imputo scelus maiorum tuorum. Pro me sunt gesta omnia, et aliena tibi crimina non obicio. Tu autem nihil profers unde saltem meos maiores convincas, et me qui tanto postea sum natus accusas. " Si ergo, inquit, non mihi imputas facta meorum maiorum, quid mihi imputas facta tua? ". Quae facta mea? " Quia non es mecum ". Et quid tibi mali quia non sum tecum? Nonne dixi quia causam tecum habeo, quam habet tecum Dominus meus? Audi illum loquentem: Qui mecum non est, contra me est 54.

Sermonis conclusio.

23. Itaque, carissimi, quantum potuimus, et ultra quam forte potuimus, cogente studio vestro ut recuraremus diei hesterni tristitiam, loquaciores forte fuimus quam requirebat standi infirmitas vel nostra vel vestra. Sed hoc praecipue admoneo et ad hoc potius sermonem concludo, ut, quoniam commemoravi dictum Domini non neglegenter audiendum: Si offers munus tuum ad altare, vade prius reconciliari fratri tuo 55, reconcilientur nobis invicem corda nostra. Primo ac praecipue, ne putetis vel hesterno die vel omnino aliquando episcopum vestrum succensere de odio sed de dilectione: numquam de pectore eius excutitur quod vobis propter Christum debetur. Serenentur nubila hesterna; non solum autem caritas quae numquam recessit, sed etiam gaudium pristinum revocetur, ut sit nobis curae pariter, sicut in Christo vos exhortati sumus, servire infirmis ad utilitatem, non ad noxiam voluntatem. Neque enim, carissimi, quia serviendum est infirmo, quando forte petit cibum vel quando recusat cibum, ut a te cum molestia et cum sollicitudine aut cum aliqua importunitate cogatur sumere ne moriatur, quia sic servitur infirmo, propterea dandum est ei, etiam si venenum petierit. Nolite ergo assuescere in magno malo inoboedientiae. Nec quisquam iterum dicat: " Quid enim? Nos venenum petivimus, quia pulpitum de loco ad locum transferre voluimus? ". Inoboedientia est venenum, ipsa primum hominem occidit. Numquid, fratres, hoc culpamus, quia petistis? Vere dicimus caritati vestrae quia, si aliquanto etiam diutius peteretis, tamen petentes non nobis possetis displicere, quomodo displicuistis succensentes et dicentes: " Missa fiant ". Hoc est quod volumus doleatis. Quando petitis, si videtur, conceditur vobis; si non videtur, a petitione convertite vos ad obtemperationem; in iram tamen, in convicium, in lacessionem eorum qui vobis in Christo cum tanta sollicitudine serviunt, si erumpere volueritis, iam hoc venenum est, si tamen non ipsa mors est. Nolite, fratres, rogamus vos, obsecramus vos; discernatis ecclesiam Dei a theatris. Hic illa omnia quae fiunt male in theatris puniri solent, sanari solent, ad confessionem et ad paenitentiam deduci solent, non huc introduci. Hic surgere, hic reboare, hic dominari avertat Deus et a cordibus vestris et a dolore nostro, et semper de vestra oboedientia gaudeamus.