SERMO 394

 

DE NATALI SS. PERPETUAE ET FELICITATIS

 

Perpetua et Felicitas una sollemnitas.

1. Duae gemmae hodie in Ecclesia refulserunt et una claritas: quia Perpetua et Felicitas una solemnitas; nec potest dubitari de felicitate, quae perpetuam possidet dignitatem. Iunxit illas carceris custodia, iunxit et gratia: quia non est in eis ulla discordia. Simul cantant in carcere, simul Christo obviam veniunt in aere; simul pugnant ad vaccam, simul intrabunt in patriam sempiternam; simul martyrium gerebant; una lactabat, altera pariebat. Perpetua dicebat, cum traderet infantem et amoveret lactentem: Quis nos separabit a caritate Christi? 1 Felicitas de partu gemitus dabat, et post comites suos intrepida festinabat; et gemendo liberata, quid Christo dicebat? Dirupisti vincula mea; tibi sacrificabo sacrificium laudis 2. Et beatus David ad eius gemitum consolandum dicebat: Det tibi Dominus secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet 3. O fragilitas! Tenebrae fugiebant, et humana conditio non transibat. Sed qui mortem vicit, et illam a partus periculo liberavit, et Perpetuam a lactis pondere sublevavit. Cum enim scalae illius gradus ascenderent, et draconis insidiosa colla calcarent, venerunt ad viridarium caelestium pratorum, et invenerunt illic Pastorem bonum animam suam ponentem pro ovibus suis 4, et lactis succum quaerentem a gregibus suis. Nam sedebat, inquit, pastor iuvenis et senex, viridis aetate, canus capite, qui non novit senectutem. Iuvenis in illo vultus micabat, quia idem ipse est, et anni eius non deficient 5. Capite canescebat, quia iustus Dominus iustitiam diligebat, aequitatem agnoscebat in Martyribus. In circuitu eius oves inclinatae cubabant, ipse eas digito pastorali mulgebat, in quibus inveniebat lactis copiam et fecundam pietatis conscientiam. Mulgebat digitis et alloquebatur paternis solatiis, promissis caelestibus praeparatis dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi 6. Et ostendit illis lactis alvea puro corde spumantia per lucidam eleemosynam, et dicit: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me 7. Accepit Perpetua a dulci pastore lac novum, antequam funderet sanguinem pretiosum. Responderunt: Amen, et coeperunt petere pietatem. Orabant in carcere, securae iam de pastore. Domine, inquiunt, non sit arida confessio nostra, ut et nos mereamur tuis pretiosis gregibus sociari, et a tuis martyribus non separari. Proponitur eis in visione palaestra, in amphitheatro arena pomposa. Adest ille Aegyptius, qui fuit in caelo Lucifer speciosus: ipse pugnaturus volutatur in pulvere, et Perpetua triumphatura Domino Salvatore, adiunxit manus in crucem, habens ante se dominicum iuvenem defensorem. Accipit triumphum de victoria, et ramum consequitur de corona. Offeramus illi et nos munera nostra: alii eis in tempore offerebant visitationes carceris; nos offeramus illis votum solemnitatis, ut regnum mereamur cum omnibus sanctis.