SERMO 390

 

DE FACIENDIS ELEEMOSYNIS

 

Consilium Domini sequendum ut divitiae in caelo thesaurizentur.

1. Ad eleemosynas faciendas, volumus, quantum Dominus donat, exhortari Caritatem vestram, quae solent in sanctis fidelibus viris esse comites ieiuniorum, ut non habenti addatur, quod habenti detrahitur: ut, cum lucro tuo fraudas animam tuam, hoc subducas carni, quod in caelo constituas. Habes enim illic horreum tuum, habes custodem tuum. Namque ubi ponant homines tutissime quod amant in terra, conducunt sibi loca munitissima, et quantum possunt satagunt sibi servare, quo fures non possunt accedere. Et eis hoc volentibus, hoc servantibus quando potest contingere in terra? Forte custos ipse fur erit. Hoc Dominus Iesus Christus attendens, quid velint homines, quid conentur, cum res suas servant in terra, dedit consilium. In caelo servate, mihi commendate. Qui ergo iussit te dare, non te voluit perdere, sed migrare. Praecedat te secuturum res tua. Quod illuc non praemittis, ubi diu non eris, ubi post te quis possidere quod servasti possit, ignoras. Leva hinc ergo quod diligis, ne hic diligendo haereas, et haerendo perdas et pereas. Dominus tuus ipse est custos tuus et tuorum. Si amicus tuus familiaris de frumento forsitan conservando ignoranti consilium daret, ut de inferioribus ad superiora levares, ubi melius servares; nonne consilium eius acciperes? Dat ergo illud tibi Dominus tuus: nec te vult corrumpi, nec tua. Pone hic, si non vis perdere. Vis scire quid agatur? Ego scio quod nemo melius de fabrica ista consilium dare potest, nisi qui fecit eam. Tu dicis: Ubi reponam? Respondet: In caelo: sic enim ait: Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi fur non effodit, neque tinea corrumpit: ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum 1. Accipe consilium, oblata tibi tanti horrei optione, unde tibi non tabula suspensa est ut perpetuo possideres.

Domino datur quod pauperibus datur; ipse vero cum usuris restituet.

2. Quaeres fortasse quomodo illuc rem tuam leves? Noli aestuare, et cogitando scalas aut aliqua machinamenta quaerere. Sed quomodo solet fieri civibus peregre constitutis, fac traiectitium. Multi sane hoc faciunt, cum idoneos inveniunt, dant impigre. Fecit Dominus tuus Christus, sursum dives, hic pauper. Esurit hic: traiectitium a te petit, aequum restituet. Quid ergo dubitas, quare differs dare? aut non est idoneus reddere? Da pauperibus, non perdes, noli timere: ipsi das, cum uni ex minimis eius das. Audi Evangelium. Cum illi ad dexteram positi expavescerent, enumeratis quibusdam necessitatibus, dicentes: Quando te vidimus in his? respondet Dominus: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 2. Ego, inquam, accepi, quando pauper accepit: in illo esuriebam, in illo satiabar. Da securus: Dominus accipit, Dominus petit. Non haberes quod ei dares, nisi prius ab illo acciperes. Si homines fenerares, gravares: non est hic talis qui fenore gravetur. Si vis fenerator esse, apud me esto, dicit tibi Deus, mihi da: ego cum usuris restituo. Iam nunc erige te; dilata avaritiam tuam. Pro uno forte solido, non decem, non centum, non mille, non terram, sed caelum accepturus es. Si dares libram aeramenti et acciperes argenti, aut libram argenti et acciperes auri, felicem te gauderes. Mutabitur revera quod das; non aurum, non argentum, sed vita aeterna tibi fiet. Mutabitur, quia tu mutaberis. Qui dedit, fiet angelus. Quod dedit, fiet sedes angelica. Remedium non est quod liberet a morte, nisi eleemosyna. Difficile est vitam istam ducere sine peccatis cuilibet hominum. Erogate ergo, fratres mei, distribuite res vestras: facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum manentem in caelo. Audite Psalmum: Quamquam in imagine ambulat homo, vane autem conturbatur; thesaurizat, et nescit cui colligat 3. Date et dabitur vobis 4.