SERMO 386

 

DE DILECTIONE INIMICORUM

 

Quomodo inimici sint diligendi.

1. Intendite, fratres mei, ad caritatem, quam sic laudat Scriptura divina, ut nihil ei coaequet. Cum nos moneat Deus, ut nos invicem diligamus, numquid hoc tantum monet, ut diligas diligentem te? Haec est mutua dilectio, hoc non sufficit Deo: pervenire enim voluit usque ad inimicos diligendos, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur; ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, qui pluit super iustos et iniustos 1. Quid dicis? diligis inimicum tuum? Respondebis forte: Per infirmitatem non possum. Sed profice, et age ut possis: maxime quia oraturus es iudicem, quem fallere nemo potest, qui acturus est causam tuam. Interpella ergo hunc iudicem, ubi nullus tabellarius conturbat, nullus officialis removet, nullus emitur advocatus qui possit pro te preces effundere, aut verba dicere quae non didicisti: sed ipse Filius Dei unicus aequalis Patri, sedens ad dexteram Patris, illius assessor, tuus iudex, docuit te pauca verba, quae quivis idiota potest tenere et dicere, et in eis constituit tibi causam tuam; docuit te ius caeleste quomodo preceris. Sed forsitan respondebis: Per quem peto? per me, an per alium? Qui te docuit orare, ipse pro te allegat precem, quia tu reus eras. Gaude, quia ille erit tunc iudex tuus, qui modo advocatus tuus est. Ideo ergo quia oraturus es, acturus es causam tuam paucis verbis, venturus ad illa verba: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 2. Dicit enim tibi Deus: Quid mihi das, ut ego dimittam tibi debita tua? Quale munus offers, quale sacrificium conscientiae tuae imponis altaribus meis? Continuo docuit te quid petas et quid offeras. Petis: Dimitte nobis debita nostra: et tu offers, quid? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitor es ei qui falli non potest: habes et tu debitorem. Dicit tibi Deus: Tu debitor meus es, ille debitor tuus; hoc facio ego tibi debitori meo, quod tu feceris debitori tuo. Inde offers mihi munus, unde peperceris debitori tuo. Rogas me pro misericordia, tu noli esse piger in misericordia. Attende quod Scriptura dicit: Misericordiam volo magis quam sacrificium 3. Noli offerre sacrificium sine misericordia; quia non remittuntur tibi peccata tua, nisi offeras cum misericordia. Sed forte dicis: Non habeo peccata. Quantumvis cautus sis, frater, tamen in carne vivens in saeculo, agis inter pressuras et angustias, et inter innumerabilia tentamenta versaris; non poteris esse sine peccato. Certe dicit tibi Deus: Securus esto de peccato, noli dimittere si non habes quod ego tibi dimittam, sed magis exige si nihil debes: si autem debitor es, magis gratulare te habere debitorem, in quo facias quod fiat in te. Audi me, et discute te, quia vel de paucis probis, qui possunt veraciter orare orationem dominicam, veraciter dicere: Domine, dimitte mihi, sicut et ego dimitto. Non fallaciter, non ficte, ex corde vero fac, ut et in te verum fiat. Si enim qui te laesit, qui in te peccavit, petit a te veniam, et ignoscis; iam potes securus dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nam si resistis roganti, contemneris et tu cum rogaveris. Clausisti contra pulsantem, clausum invenies, cum pulsaveris. Nam si aperueris viscera indulgentiae roganti te, aperiet et tibi Deus, cum rogaveris eum. Modo enim illos alloquor, qui petunt veniam a fratribus suis Christianis, et non accipiunt. Ecce tu si concesseris, securus orabis. Ille vero, si te rogaverit, et si non concesseris, quomodo securus eris ? Quisquis enim es qui peccasti, et veniam non meruisti, noli timere, interpella Deum ipsius et tuum: debita enim sunt: numquid poterit debita exigere servus, quae donaverit dominus? Si forte non te rogaverit qui in te peccavit, si veniam non deprecatur; si peccaverit, insuper adhuc et irascitur, tu quid facies? dimittis, an non dimittis? Ecce non dimisisti. Quare? Quia non rogavit. Si propterea non dimisisti, quia non rogavit, noli titubare in dominica oratione, securus illam dic, non tibi pectus percutias, quia non roganti non dimisisti. Ergo ille qui non rogavit, remansit: exigitur, prorsus exigitur ab illo: verumtamen in te sit perfecta caritas, roga pro non rogante: quia rogas pro multum periclitante.

Christi exemplum orantis pro insultantibus et interficientibus. Exemplum Stephani.

2. Hic iam attende Magistrum et Dominum tuum, non in cathedra sedentem, sed in ligno pendentem, circumspectis undique turbis inimicorum et dicentem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 4. Vide magistrum, audi imitatorem. Numquid tunc Dominus Christus pro rogantibus rogavit, et non potius pro insultantibus et interficientibus? Numquid deseruit medicus officium suum, quia phreneticus saeviebat? Dic enim: Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Salvatorem occidunt, quia salutem non quaerunt. E contra et tu forsitan dicturus es: Et quando ego hoc possum quod Dominus potuit? Quare hoc dicis? Attende ubi hoc facit; attende quia in cruce hoc fecit, non in caelo. Semper enim Deus in caelo cum Patre: in cruce autem pro te homo, ubi se imitandum praebuit omnibus. Pro te enim misit ipsam vocem, ut ab omnibus audiretur. Nam potuit pro illis orare in silentio, sed tu non haberes exemplum. Sed si multum est ad te Dominus, non sit ad te multum servus. Non potes imitari Dominum tuum, cum penderet in cruce? Stephanum servum eius, cum lapidaretur, attende. Primum ait tamquam servus ad Dominum: Domine Iesu, accipe spiritum meum; et post haec genu flexo ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum 5: et cum hoc dixisset, obdormivit in requie dilectionis. Pacem pinguissimam invenit, quia pacem inimicis optavit. Numquid et ipse tunc pro rogantibus rogavit, et non pro saevientibus, pro lapidantibus et interficientibus? Habes exemplum, disce, vide quomodo pro se stans oravit, et pro illis genu flexit. Putamus, fratres, quia plus eos diligit, quam se ipsum? Pro se vero stans tamquam iustus, facile exaudiebatur. Nam pro iniquis genu figendum erat. Ostendit ergo dilectionem usque ad inimicos veniam rogantes. Ergo, fratres, propter securitatem dominicae orationis, rogantibus ex corde dimittite, et ut Dominus vobis vestra peccata dimittat in hoc mortali corpore et futuro usque in saecula, etc.