SERMO 385

 

AMMONITIO ISTA SANCTI AUGUSTINI OSTENDIT MULTOS GRADUS ESSE IN CARITATE PERFECTA ET DILECTIONE UTILES ET VALDE NECESSARIOS

 

Hominum amores alii recti, alii perversi.

1. Non solum in Novo, sed etiam in Veteri Testamento admonemur, fratres dilectissimi, qualiter perfectam caritatem tenere debeamus. Sic enim ipse Dominus in Evangelio dixit: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 1. Tractemus ergo aliquantum de amore hominis in hominem: quia sunt amores hominum perversi. Ipse perverse amat alterum, qui et se perverse amat: qui autem recte se amat, et alterum recte amat. Verbi gratia, sunt amores flagitiosi, detestabiles: amores adulterorum, amores corruptorum, immundi amores. Malos amores detestantur omnes leges humanae et leges divinae. Remove ergo istos illicitos, quaeramus licitos.

Liciti amoris gradus.

2. Incipit licitus amor a coniugio; sed adhuc carnalis est. Videtis quia communis est cum pecoribus: et passeres illi, qui personant, habent coniugia, et nidos faciunt, simul ova confovent, simul pullos nutriunt. Licitus quidem amor iste in hominibus, sed videtis quia carnalis est. Secundus amor filiorum est, sed adhuc et ipse carnalis est: non enim laudandus est qui amat filios, sed detestandus qui non amat. Pro magno enim laudaturus sum in homine, quod video in tigride? Serpentes amant filios suos, leones et lupi amant filios suos. Noli ergo magnum putare, quod amas filios tuos: adhuc in hoc amore serpentibus compararis; si non amaveris, a serpentibus vinceris. Honestos amores iam dico: illos enim flagitiosos exclusi. Alius amor, qui est propinquorum, iam iste videtur proprius hominum, si non sit consuetudinis. Nam maior est amor qui extenditur ultra propinquos, quam qui tenetur inter propinquos. Qui amat propinquos suos, adhuc sanguinem suum amat. Amet alios, qui non sunt propinqui, suscipiat peregrinum: iam multum dilatatus est amor iste. Tantum autem crescit, ut a coniuge ad filios, a filiis ad propinquos, a propinquis ad extraneos, ab extraneis ad inimicos perveniat. Sed ut perveniat illuc, multos habet gradus.

Ab amicitia consuetudinis ad amicitiam rationis.

3. De amicitia ergo videte quid dicam. Sunt amici - excepta amicitia, quae nec amicitia dicenda est, quam facit mala conscientia: sunt enim homines qui pariter mala committunt, et ideo videntur sibi iuncti, quia conscientia mala ligati sunt - excepta ergo ista nefaria amicitia, est quaedam amicitia adhuc carnalis per consuetudinem cohabitandi, colloquendi, simul conversandi; ut contristetur homo, quando deseritur ab amico, cum quo solet colloqui et habere coniunctiones. Conveniunt duo homines, ambulant secum triduo, et iam nolunt a se recedere. Et ista quaedam amicitiae dulcedo est honesta quidem: sed adhuc discutiamus illam, quia gradus amoris huius quaerimus; et videamus quo usque pervenerimus usque ad amicitiam talem, qualem dixi. Est ergo ista amicitia consuetudinis, non rationis: habent illam et pecora. Duo equi manducent simul, desiderant se: si alia die praecedat unus, festinat alter, desiderans quasi amicum suum; vix regitur a sessore, et tam diu impetu suo provocat, quo usque perveniat. Cum pervenerit ad eum qui praecessit, sedatur: pondus illum ferebat, pondere amoris urgebatur; venit tamquam ad locum suum, et conquievit. Adhuc et ista amicitia consuetudinis est in pecoribus: surgamus adhuc et ab ista. Est alia superior amicitia, non consuetudinis, sed rationis, qua diligimus hominem propter fidem et mutuam benevolentiam in ista vita mortali. Hac superius quicquid invenerimus, divinum est. Incipiat homo amare Deum, et non amabit in homine nisi Deum.

Amicitiae amor gratuitus esse debet.

4. Videat enim Caritas vestra primum, amicitiae amor qualiter debeat esse gratuitus. Non enim propterea debes habere amicum vel amare, ut aliquid tibi praestet: si propterea illum amas, ut praestet tibi vel pecuniam, vel aliquod commodum temporale, non illum amas, sed illud quod praestat. Amicus gratis amandus est, propter sese, non propter aliud. Si hominem te hortatur amicitiae regula ut gratis diligas, quam gratis amandus est Deus, qui iubet ut hominem diligas? Nihil delectabilius Deo. Nam in homine sunt quae offendant: per amicitiam tamen cogis te, ut etiam illa quae offendunt in homine toleres propter amicitiam. Si ergo non debes propter quaedam toleranda dissolvere hominis amicitiam, Dei amicitia quibus rebus debet cogi, ut dissolvatur a te? Nihil invenis delectabilius Deo: Deus non est unde te offendat, si tu eum non offendas; nihil illo pulchrius, nihil illo dulcius. Sed dicturus es mihi: Non illum video: quomodo sum amaturus quem non video? Ecce quomodo discis amare quem non vides: modo ostendo unde coneris videre quod istis oculis non potes videre. Ecce amicum amas: quid in illo amas? Gratis eum amas. Sed forte amicus iste tuus, ut alia omittam, senex homo est: fieri enim potest ut habeas amicum senem. Quid amas in sene? Incurvum corpus, album caput, rugas in fronte, contractam maxillam? Si corpus quod vides, nihil deformius prae senectute: et tamen amas aliquid, et corpus quod vides non amas, quia deforme est. Unde vides quod amas? Si enim quaeram a te: Quare amas? responsurus es mihi: Homo est fidelis. Ergo fidem amas. Si fidem amas, quibus oculis videtur fides, ipsis oculis videtur Deus. Incipe ergo amare Deum, et amabis hominem propter Deum.

Deus non propter praemium diligendus.

5. Audite magnum testimonium. Diabolus certe accusator sanctorum est: et quia non apud talem iudicem cogit quem fallat, non potest in nos falsa crimina dicere. Novit apud quem dicat. Quia ergo falsa contra nos non potest dicere, quaerit vera quae dicat. Ideo temptat, ut habeat quod dicat. Hic ergo adversarius noster, qui nobis invidet regnum caelorum, qui non vult ut ibi simus unde ipse deiectus est: Numquid, inquit, gratis colit Iob Deum? 2. Ad hoc provocamur ab adversario ut gratis Deum colamus, quando ille quaerens quod obiciat, pro magno se putavit invenisse, quia dixit: Numquid gratis colit Iob Deum? Non quia viderat cor ipsius, sed quia videbat divitias eius. Cavere debemus, ne ad praemium diligamus Deum. Quid enim, propter praemium dilecturus es Deum? Quale praemium est, quod tibi daturus est Deus? Quicquid tibi aliud dederit, minus est quam ipse. Colis non gratis, ut aliquid ab ipso accipias. Gratis cole, et ipsum accipies: se enim servat tibi Deus, quo fruaris. Et si amas quae fecit, qualis est ille qui fecit? Si pulcher est mundus, qualis est artifex mundi? Evelle ergo cor tuum ab amore creaturae, ut inhaereas Creatori, et dicas quod in psalmo scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 3.

Deo soli amore est adhaerendum; amicus vero nobis amandus ut nobiscum Deum amet.

6. Si autem deseris eum qui te fecit, et amas illa quae fecit, deserto te illo qui fecit, adulter es. Sic clamat epistola Iacobi, adulteros appellans: Adulteri. Et unde adulteri? Quaeris unde? Nescitis, inquit, quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur 4. Expressit quid dixerit: Adulteri. Anima deserto Creatore amans creaturam adultera est. Illius enim amore nihil castius, nihil delectabilius: illo deserto, hoc amplectendo, efficeris immunda. O anima, ut illius amplexu digna sis, dimitte ista, et illi inhaere gratis. Nam inde dixit psalmus: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Versu priore sic dixit: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te 5. Et quasi ostenderet quae sit fornicatio, subiecit: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Nihil aliud volo, sed ipsum: adhaerere illi, hoc est bonum meum, hoc gratuitum bonum meum; ideo et gratia dicitur, quia gratis constat. Cum ergo coeperis Deum amare gratis, securitas est: quia et amicum gratis amas, et ad hoc eum amas, ut tecum amet Deum. Attendite enim ipsam amicitiam vulgarem, unde coepimus, per quam gradus fecimus, attendite illam. Amat maritus uxorem, et uxor maritum; sine dubio et ille illam, et illa illum salvum vult. Vult illum habere incolumem, vult illum habere felicem. Ad hoc amat, quia ipsa vult incolumis esse et felix: quod sibi vult, hoc et illi vult. Amat filios: quisnam vult nisi salvos habere filios suos? Amat amicum: quis nisi incolumem habere vult? Adeo, si forte contingat illi aliquid, contremescit, contristatur, conturbatur, currit, ne accidat: cum acciderit, plangit. Quid ergo vult? Salvum habere. Si ergo omnis, qui amat, salvum vult habere quod amat, si intellegat quae sit vera salus, incipit illam amare in se, et ipsam cogitur veram amare et in amico.

Salus in hoc mundo utenda, salus aeterna amanda.

7. Si oculis carneis quaeris Deum, vide tres pueros de igne liberatos 6: si fide quaeris Deum, vide Machabaeos in igne coronatos 7. Salus ergo illa amanda est, ista utenda: haec enim ad usum necessaria est, nam transitura est. Non enim vera salus est, fratres, quam dicunt medici. Paregorizamur quodammodo: nam aegritudo perpetua est in ista fragilitate carnis. Putatis enim tunc hominem aegrotare quando febrit, et sanum esse quando esurit? Sanus est, dicitur. Vis videre, quantum malum est esurire? Dimitte illum sine medicamento septem diebus, occiditur; sed quia apponis cotidie medicamentum vivit. Medicamentum autem famis, cibus est; medicamentum sitis, potus est; medicamentum lassitudinis, somnus est; medicamentum sessionis, deambulatio est; medicamentum deambulationis, sessio est; medicamentum fatigationis, dormitio est; medicamentum dormitionis, vigilatio est. Et vide quam imbecille sit corpus humanum: hoc ipsum adiutorium, quod dixi, qui adsumit, si in eo perseveraverit, deficit. Esuriendo cibi quaerebas adiutorium: ecce adiutorium cibi: manducas, reficeris; si plus refeceris, plus deficis. Adiutorium sitis quaerebas potum: multum bibendo offocaris, qui sitiendo urgebaris. Lassasti ambulando, sedere vis: sede perpetuo, vide si non lassabis. Quicquid ergo adsumpserit ut aliud pellat, in eo ipso si perseveraverit, deficit.

Vera salus vita aeterna; ad hoc quivis est amandus ut nobiscum veram teneat salutem.

8. Qualis est ergo ista salus, fratres, transitura, fragilis, peritura, vana? Vere quomodo dictum est: Quae enim est vita vestra? Vapor est ad modicum parens 8. Qui ergo in vita ista amat animam suam, perdet illam. Qui autem in hoc saeculo odio habuerit animam suam, in vitam aeternam custodit eam 9. Quae est vita aeterna? Vera salus. Et si amicum tuum videris, quem amabas in hoc saeculo ut salvus esset, quia tu iam talem salutem desideras quae aeterna est, ad ipsam salutem diligis amicum tuum; et totum quicquid vis amico tuo praestare, ad hoc vis praestare, ut illam tecum teneat salutem. Amas enim iustitiam, vis illum iustum esse: amas sub Deo esse, vis et illum esse sub Deo: amas vitam aeternam, illic eum vis tecum regnare in aeternum. Inimicum tuum illum vides persequi te: iniquitas est, quae te persequitur. In illo irasci misericordia debes: febrit in anima. Quomodo ergo amicus huius saeculi, secundum saeculum amans velut animam suam, febrem vult expellere de amico suo, quem similiter amat ut se propter praesentem salutem, sic tu, quemcumque diligis, propter vitam aeternam dilige: cum inveneris iram, indignationem, odium, iniquitatem, sic coneris expellere morbum animi, quomodo amicus saeculi morbum corporis. Ad hoc enim ama, ut facias quod et tu es, et erit in te perfecta caritas. Hoc si inveneris, ad hoc ama coniugem, ad hoc ama filium, ad hoc ama propinquum, ad hoc ama vicinum, ad hoc ama ignotum, ad hoc ama inimicum, et erit in te perfecta caritas. Quae si fuerit, vincis mundum, et pellitur foras princeps mundi. Audistis enim quod ait Dominus: Princeps huius mundi missus est foras 10; quia ipse passurus erat, et per passionem suam facturus in hominibus dilectionem. Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 11. Ut ergo amaretur, prior amavit; ut in nomine eius nemo mori timeret, prior pro omnibus mortuus est. Ad hoc ergo ut aedificaret in cordibus hominum caritatem, misit diabolum foras. Quo foras? De cordibus hominum. Cupiditas intro illum mittit, caritas eum foras mittit.

Omnibus malis evacuati, abundantibus bonis studeamus repleri.

9. Nos vero, fratres, supra scriptos caritatis gradus cum grandi diligentia cogitantes, non reddamus Domino mala pro bonis. Et quia ille veniens alligavit fortem, id est, diabolum, et nos omnes, qui vasa eius fuimus, de potestate illius abstulit, per gratiam ipsius evacuati omnibus malis, studeamus repleri abundantibus bonis, timentes illud quod ipse Dominus dixit: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit; post haec reversus inveniens domum unde exiit vacuam, adduxit secum septem spiritus nequiores se; et facta sunt hominis illius posteriora peiora prioribus 12. Ne ergo et nos tale aliquid patiamur, quantum possumus, elaboremus in locis vitiorum virtutes inducere, ut possimus ad Dei misericordiam pervenire.