SERMO 381

 

DE NATALI APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

 

Magnum concordiae signum quod uno die ambo celebrentur. In Petro apostolo infirma mundi electa sunt. Paulus, Christi testimonium factus, Dei misericordiam docet.

1. Petri et Pauli apostolorum dies, in quo triumphalem coronam, devicto diabolo, meruerunt, quantum fides Romana testatur, hodiernus est. Quibus solemnis festivitas exhibetur, solemnis etiam sermo reddatur. Laudes audiant a nobis, preces fundant pro nobis. Sicut traditione patrum cognitum memoria retinetur, non uno die passi sunt per caeli spatia decurrente. Natalitio ergo Petri passus est Paulus, non quo ex utero matris in numerum fusus est hominum, sed quo ex vinculo carnis in lucem natus est Angelorum; ac per hoc ita singuli dies dati sunt duobus, ut nunc unus celebretur ambobus. Magnum hoc mihi signum videtur esse concordiae: coapostolo suo novissimus primo, qui ad eumdem diem vocatus advenit, ad eumdem diem coronatus occurrit. Electus est ille ante Domini passionem, iste post ascensionem. Ordine temporis impares, aeternitate felicitatis aequales: ille ex piscatore, iste ex persecutore. In illo infirma mundi electa sunt, ut confundantur fortia 1; in isto abundavit peccatum, ut superabundaret gratia 2. In utroque magna Dei gratia atque eius gloria claruit, qui eorum fecit merita, non invenit. Quid enim aliud demonstrare dignatus est, qui ad regnum primo vocare voluit piscatores, postea vocaturus imperatores, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur 3? Nam utique nobilium, doctorum, potentum non salutem contempsit, quibus ignobiles, imperitos infirmosque praeposuit. Sed nisi prius eligeretur vilitas infirmorum, non sanaretur inflatio superborum. Si prius a Christo divites vocarentur, putarent et dicerent non in se electam nisi opulentiam, facundiam, eloquentiae doctrinam, scientiae splendorem, nobilitatem, generositatem, tranquillitatem, regalem potestatem; atque ita temporalibus et saecularibus felicitatibus tumidi, tamquam ipsi prius Christo conferrent quod essent, ut eis ille videretur reddere, non donare, quod futuri essent gratia Dei, nec intellegerent, nec tenerent. Quanto ergo nunc melius, quanto ordinatius, prius erexit de terra inopem, et de stercore exaltavit pauperem, ut collocaret eum cum potentibus populi sui 4; ut munus intellegentiae atque doctrinae non solum ex Deo esset, sed etiam ut ex Deo esse appareret? Cum quanta itaque laetitia et quanta Dei gloria contuemur ab animo piscatoris contemni opes imperatoris? fundi preces imperatoris ad Memoriam piscatoris? ut nec ille ex eo quod non habuit, iaceret; nec iste ex eo quod habuit, superbiret. Iamvero illud quod Paulum ex persecutore suo praedicatorem suum Christus operatus est, quid valeat ad salutem hominum, ne quisquam magnarum sibi conscius iniquitatum de misericordia Dei debeat desperare, ipse potius apostolus eloquatur. Humanus, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 5. Quis enim sub manu omnipotentis medici de salute desperet tanto informatus exemplo, considerans evangelizantem fidem quam aliquando vastabat, non solum evasisse poenam persecutoris, verum etiam coronam meruisse doctoris, et cuius sanguinem in eius membris cupiebat saeviendo fundere, pro eius nomine suum sanguinem credendo fudisse? Habet ergo Roma caput gentium, duo lumina gentium ab illo accensa, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: unum, in quo Deus abiectam exaltavit humilitatem; alterum, in quo damnandam sanavit iniquitatem. In illo discamus non superbire; in isto, non desperare. Quam breviter magna nobis exempla praemissa sunt, quam salubria; quae semper commemoremus, et in eorum laude lumen verum magnificemus. Nemo ergo se de huius saeculi celsitudine extollat: Petrus piscator fuit. Nemo iniquitatem propriam cogitando misericordiam Dei defugiat: Paulus persecutor fuit. Ille dicit: Factus est Dominus refugium pauperum 6; iste dicit: Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur 7.