SERMO 379

 

SERMO SANCTI AUGUSTINI DE SANCTO IOANNE BAPTISTA

 

Quam altum Ioannis Baptistae mysterium.

1. Sanctus Ioannes Baptista, cuius nativitatis dies hodie celebratur, tam magnus exstitit inter homines ut Dominus Christus ei tale testimonium perhiberet dicens: In natis mulierum nemo surrexit maior Ioanne Baptista 1. Audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, quam mirabiliter fuerit ex desperatione conceptus, quanto Spiritus Sancti testimonio procreatus. Pater eius, quia non credidit, obmutuit. Annuntiatus ergo per angelum et non creditus, vocem patri abstulit, natus linguam solvit 2. Huius tanti viri magnum altumque mysterium non solum explicare, sed etiam digne cogitare difficile est. Verumtamen pro viribus nostris, quantum Deus donat, pro huius diei sollemnitate, quia hoc maxime debetis et exspectatis audire, accipite, inquam, huius rei sacramentum.

Ioannes testimonium Christo perhibet.

2. Ante Dominum Christum Ioannes praemissus est. Missi sunt etiam et ante prophetae per superiora saecula, qui non defuerunt praedicare Christum et praenuntiare venturum. Tantus enim iudex venturus erat, ut multi deberent praeire praecones. Ab ipso prorsus exordio generis humani non cessavit Christus prophetari et venturus praenuntiari: quas omnes prophetias memorare utique non possumus, sed qui studiosi erga Scripturas divinas sunt, et quod taceo noverunt, et quod dico cognoscunt. Novissime natus est Ioannes, homo, sed quo homine nullus omnino exstitisset maior, et cui homini nullus omnino exstiterit comparandus homo. Venturus autem erat Dominus Christus, non homo tantum sed et Deus; quia in carne Deus, utique et Deus et homo: Deus semper, ad tempus homo; Deus ante tempora, homo in tempore; Deus ante saecula, homo in fine saeculi; Deus, per quem creatus est homo, qui hominem fecit, propter hominem dignatus est fieri quod fecit. Hoc ergo Christus. Ioannes autem, tantum homo. Venturo ergo Domino Iesu Christo qui plus erat quam homo, ne putaretur tantummodo homo, Ioannes illi debuit perhibere maius testimonium.

Testimonia audiamus.

3. Dixi breviter. Si intellegentiores praevaluerunt, sed tardiores relinquendi non sunt. Hoc ipsum quod dixi, iterum, adiuvante Domino, planius explicetur. Christus, inquam, Dominus non Deus tantum, non homo tantum, sed et Deus et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos refecit. Ioannes autem tantum homo. Sed quantus homo? Audi de eo Deum et hominem. O Domine, quis est Ioannes? Quantus est Ioannes? In natis, inquit, mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 3. O Ioannes, o magne homo, quo in natis mulierum maior nemo surrexit, et tu mihi dic: Quis est iste? Dic mihi, o magne homo: Quis est iste qui putatur solus homo? Quis est, audi: Cuius non sum dignus, inquit, calciamenta portare 4. Quis est, audi; Ioannis verba dico de Domino Christo: Qui habet sponsam, inquit, sponsus est; amicus autem sponsi - de se ipso dicens - stat et audit eum et gaudio gaudet propter vocem sponsi 5. Iterum aliud testimonium ipsius Ioannis: Nos, inquit, omnes de plenitudine eius accepimus 6.

Verbum Deus.

4. Intellegite, fratres mei, recolite salutare mysterium, esurite Dei verbum, capite quod praedicamus, ut simul de veritate gaudeamus. Christus Dominus, quis et quantus propter nos factus est tantillus quaere a Ioanne evangelista. Ipse dicat de Domino Christo: In principio erat Verbum 7. Moyses quid dicit? In principio fecit Deus caelum et terram 8. Ioannes quid dicit? In principio, non: fecit Deus verbum, sed: erat Verbum. Erat Verbum antequam fieret in principio caelum et terram, erat Verbum ut hoc fieret, sed Dei Verbum, ne humani verbi consuetudine contemneretur per quod factum est. Audi Ioannem: Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Qualis Deus, quantus Deus? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in eo vita erat, et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt 9.

Lux vera.

5. Quid ergo dicitur: Tenebrae non comprehenderunt? Estote lux ut comprehendatis. Faciat vos lucem fides ut impleat species 10. Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 11; si peregrinamur a Domino, peregrinamur a luce. Quid ergo? In tenebris remanebimus? Absit. Accedite ad eum et illuminamini 12. Deinde quia dixit Ioannes evangelista: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, ne remanerent tenebrae, postea quid dicit? Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Non poterat videri Deus: lucerna accensa est: Fuit homo cui nomen erat Ioannes. Tanta erat lux in Christo, quam non caperent corda lippientia: factum est illis solatium de lucerna, ut lucerna diei testimonium perhiberet. Fuit enim homo missus a Deo cui nomen erat Ioannes. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine. Quare? Quia lux in tenebris lucet et tenebrae eam non comprehenderunt. Venit ergo Ioannes, homo tenebris contemperatus mortalitate infirmitatis suae. Veniat et dicat de Christo quod non capit homo: ut testimonium perhiberet de lumine, ideo venit. Et sequitur: Non erat ille lumen. Quis? Ioannes. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. De quo lumine? Sequitur: Erat lumen verum. Verum. Quale lumen verum? Quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ergo et Ioannem. Si illuminat omnem hominem, ergo et Ioannem, quo nemo exsurrexit maior in natis mulierum. Si illuminat omnem hominem, verum dixit Ioannes: Nos omnes de plenitudine eius accepimus 13.

Ioannes lucerna accensa fuit.

6. Ergo Ioannes non erat lumen? Quid possumus dicere contra Evangelium? Alter Ioannes, verax et ipse, testatur et dicit: Non erat ille lumen 14. Apostoli dicti sunt lumen, et non erat lumen quo nemo maior surrexit in natis mulierum? Sed unde probamus quia Apostoli dicti sunt lumen? Dominum Christum audite loquentem Apostolis: Vos estis lumen mundi 15. Et Ioannes lumen erat: non audeo derogare Ioanni quod datum est Apostolis, nec ipsi Domino Iesu derogem, qui ei tale tstimonium perhibere dignatus est, quod in natis mulierum nemo maior surrexit Ioanne Baptista 16. Solvat ergo quaestionem qui promisit illuminationem, solvat plane. Audi. Non erat lumen ita dictum est, ne ab illo te illuminari crederes. In se, quantum ad se, quia illuminatus erat, lumen erat. Ad te illuminandum, lumen non erat. Denique, ut te doceret quomodo non erat lumen, continuo subdidit in cuius comparatione non erat: Erat lumen verum. Addidit, verum. Quid est quod dicis, verum? Quod illuminat omnem hominem 17, nam lumen quod illuminatur, participatione lucis non propria potestate lumen est. Lumen verum, quod illuminat, non exstinguitur; lucerna, et accendi et exstingui potest. Quomodo dicti sunt lumen Apostoli? Quomodo lucerna. Unde hoc probatur? Ne contumeliosus videar, paulo post ipsum Dominum audi: Vos estis lumen mundi, et sequitur: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio 18; ergo vos estis lumen tamquam lucerna. Ioannes quid? Ipse Dominus audiatur, de Ioanne ipso dixit: Ille erat lucerna ardens et lucens 19. Lucerna Apostoli, lucerna Ioannes. Merito se agnovit lucerna et subdidit se diei: Non sum dignus, inquit, corrigiam calciamenti eius solvere 20. Bene non se posuit in alto, ne exstingueretur superbiae vento.

Ioannes, amicus sponsi, mittit ad Christum; hoc nos docere voluit.

7. Dicimus ergo per Ioannem, et per hominem credendum in Christum, et non esse ponendam spem in homine sed in Christo. Ecce habes magnum hominem, quo nemo maior surrexit. Ioannes est, sed vide quo te mittat. Ioannes, amicus sponsi, sponso zelat non sibi, sicut apostolus beatus Paulus. Et ipse amicus sponsi, quomodo nolebat in se spem poni? Carnales homines dividebant se illo in tempore, et alii dicebant: Ego sum Pauli, alii: Ego Apollo, alii: Ego Cephae, alii: Ego Christi. Tripla vox paleae vox est: Ego Cephae, hoc est Petri, adhuc paleae vox est. Ego Christi: iam triticum est, ibi est massa quae, ventilata area, in fine apparebit et vitae aeternae horreum implebit. Ergo tunc Paulus apostolus, quia sponso zelabat non sibi, arguit eos et repellit a se. Facit secum? Quid enim sibi? Ait: Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? 21. Certe me honorastis, certe mei esse voluistis. Nolite mei esse ne simul pereamus, sed illius omnes simus ut in ventilabro maneamus: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Amicus, inquit, sum sponsi: sponso zelo, non mihi. Considerate, fratres mei, et videte quod dico. Si quis peregrinetur et sponsam suam amico commendet, et illo peregrinante lasciva femina in amico custode oculum infigat, nonne exhorrescet ille alienam libidinem, ne suam perdat fidem? Sic et Ioannes quo mittebat, videte: Ego quidem, inquit, baptizo vos in aqua. Qui autem post me venit maior me est, cuius non sum dignus corrigiam calciamenti solvere 22. Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto 23. Venite per me, sed nolite remanere in me. Transite ad illum qui creavit et vos et me, quia ipse vivificat: Nos omnes, inquit, de plenitudine eius accepimus 24. Unde nos, inde et vos; simul bibamus, ne superbia pereamus. Misit ergo ad Christum Ioannes. Quantumlibet sint iusti, quantalibet gratia praemineant, quantalibet sapientia fulgeant, quantislibet meritis sublimentur, montes sunt. Psalmum attendite: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi 25. Quia erat homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes, hic venit ut testimonium perhiberet de lumine 26. Levasti oculos tuos in montem Ioannem, unde tibi veniat auxilium, quia perhibet testimonium de lumine. Sequere psalmum, noli in monte remanere: Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram 27. Ipse est Christus: Omnia per ipsum facta sunt 28. Fabricator mundi ipse est: Verbum enim Patris ipse est, omnia per Verbum Pater fecit. Noli contemnere humile vestimentum, quia aegroti est medicamentum. An viluit quia latuit? Ferres enim si pateret? Gratias ei, quia indutus homine, contemperavit se infirmitati nostrae, ut participes nos faceret divinitatis suae. Cane fidem ut venias ad speciem. Ambula viam, ut perducaris ad patriam. Manet illic quo ibimus, venit qua redimus, sed ita venit ut inde non recederet, ita ascendit in caelum ut nos non desereret.