SERMO 359/A

 

SERMO HABITUS TUNEBA DE PATIENTIA
ET DE LECTIONE EVANGELII DE VILLICO

 

Spes veluti anchora in solido.

1. Quamdiu sumus in hoc saeculo, si cor sursum habere curemus, non nobis oberit quod deorsum ambulamus. Ambulamus enim deorsum in hac carne. Sursum autem figentes spem nostram, tamquam anchoram in solido posuimus 1: utcumque mundi huius fluctibus resistere, non per nos ipsos sed per illum in quo ipsa anchora fixa est, spes nostra, quoniam qui nos sperare fecit, non decipiet, ut pro spe reddat rem. Spes enim, sicut ait Apostolus, quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem, inquit, quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 2.

Aliud est desiderare aliud videre.

2. De hac patientia quod Dominus donat loqui volo Caritati vestrae. Dicit enim et Dominus Iesus Christus in Evangelio quodam loco: In vestra patientia possidebitis animas vestras 3. Dicitur et alio loco: Vae his qui perdiderunt patientiam 4. Sive patientia, sive sustinentia, sive tolerantia nominetur, pluribus vocabulis eamdem rem significat. Nos vero non diversitatem sonorum, sed rei ipsius unitatem in corde figamus et quod foris vocamus intus habeamus. Qui novit se peregrinam agere in hoc mundo vitam ubicumque terrarum secundum corpus fuerit constitutus, qui scit se habere patriam aeternam in caelis, qui fidit ibi esse regionem beatae vitae, quam hic concupiscere licet, habere non licet, tam bono, tam sancto, tam casto flagrans desiderio, patienter hic vivit. Patientia non videtur necessaria esse in rebus prosperis, sed in rebus adversis. Nemo patienter tolerat quod delectat. Sed quidquid toleramus, quidquid patienter ferimus, durum et amarum est, ac per hoc, non est necessaria patientia felicitati, sed infelicitati. Verumtamen, ut dicere coeperam, quisquis desiderio fraglat vitae aeternae, in quacumque terra fuerit in felicitate, necesse est patienter vivat, quia ipsam peregrinationem suam aegre tolerat, donec ad desideratam patriam post amorem perveniat. Alius est amor desiderii, alius visionis. Nam et qui desiderat, amat; et qui videt, amat; et qui desiderat, amat ut perveniat; et qui videt, amat ut maneat. Si autem desiderium sanctorum sic flagrat ex fide, quid erit in specie? Si sic amamus, cum credimus, quod nondum videmus, quomodo amamus, cum videbimus?

Fides et spes.

3. Ideo tria ista dicit Apostolus quae praecipue commendat in interiore homine construenda: fidem, spem, caritatem, et cum tria ipsa laudaret, ad extremum ait: Maior autem horum caritas 5. Sectamini caritatem 6. Quid ergo fides? Quid spes? Quid caritas? Et quare maior caritas? Fides est, sicut quodam Scripturarum loco definitum est, sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur 7. Qui sperat, quod sperat nondum habet, sed credendo similis est possidenti. Est enim fides, ait, sperantium substantia, nondum est res ipsa quam tenebimus, sed ipsa fides pro ipsa re est. Non enim nihil tenet qui fidem tenet, aut inanis est qui fide plenus est. Ideo magna est merces fidei quia non videt et credit. Nam si videret, quae merces esset? Ideo Dominus, cum resurrexisset a mortuis et ostendisset se discipulis suis, non solum oculis videndum sed etiam manibus contrectandum 8, at ubi convicit sensus humanos se esse qui resurrexit qui paulo ante pendebat in ligno, conversaturus cum eis aliquot diebus quantum ei sufficere visum est ad confirmandum evangelium et fidem resurrectionis adstruendam, ascendit in caelum, ut nec ipse videretur, sed credendo teneretur. Nam si semper hic esset, et conspicuus istis oculis esset, laus fidei nulla esset. Nunc vero dicitur homini: Crede. Et vult videre. Respondetur ei: Ut aliquando videas, interim crede. Fides meritum est: visio praemium est. Si videre vis antequam credas, mercedem ante opus postulas. Quod vis habere habet pretium. Videre vis Deum. Cuius tanti boni fides est pretium. Pervenire vis, et ambulare non vis? Visio possessio est, fides via est. Qui recusat laborem itineris, quomodo quaerit gaudium possessionis?

De caritate.

4. Sed non deficit fides, quoniam subest spes. Tolle spem, et deficit fides. Quomodo enim ambulando vel pedes movet, qui se non sperat posse pervenire? Si autem utrumque, id est: et fidei et spei amorem detraxeris, quid prodest quia credit, quid prodest quia sperat, si non amat? Immo vero nec sperare potest quod non amat. Amor enim accendit spem, spes fulgit amore. Sed cum pervenerimus ad ea quae credentes non visa speravimus, quae ibi fides laudabitur? Siquidem fides est convictio rerum quae non videntur 9. Cum viderimus, non dicetur iam fides. Videbis enim, non credes. Item ipsa spes. Cum fuerit res, iam non speras. Quod enim videt quis, quid sperat? 10. Ecce cum pervenerimus, finitur fides, finitur spes. Caritas quid? Fides vertitur in speciem, spes vertitur in rem. Iam species erit et res, non fides et spes. Caritas quid? Numquid potest ipsa finiri? Si enim iam inflammabatur in id quod non videbatur, utique cum viderit, amplius inflammabitur. Bene ergo dictum est: Maior autem horum caritas 11, quoniam fidei species succedit, spei res succedit, caritati nulla res succedit; ipsa crescit, ipsa augetur, ipsa illa contemplatione perficitur.

Omnes liberari cupiunt.

5. Hinc desiderantes faciem Dei, suspirantes ad patriam sempiternae felicitatis, nonne quantacumque saeculi felicitate circumfluamus, quantacumque rerum copia et redundantia repleamur, in illo desiderio constituti, peregrinationem terrenam miseram habebimus, et miseratione ipsa ad Deum deprecamur, dicentes semper: Domine, libera me 12? Dicit pauper: Libera me; et putas eum dicere ut liberetur a paupertate. Dicit dives: Libera me; forte aegrotat. Immo sanus est, et dives est, et clamat: Libera me. Unde, nisi quod dicit ipsa oratio: Libera nos a malo 13? In quibuscumque bonis versetur, necesse est Christianus conclamet: Libera nos a malo. Si clamat: Libera nos a malo, est unde liberetur; si est unde liberetur, in malo est; si in malo est, quantacumque habeat bona quibus delectetur, habet quod toleret donec Deo perfruatur. Tolerantia ergo necessaria est in hoc saeculo pauperibus, divitibus, sanis, aegrotantibus, captivis, liberis, peregrinantibus, in sua patria constitutis; necessaria est tolerantia, quia omnes peregrinantur in mundo. Et donec ab ista peregrinatine liberentur et inhaereant illi veritati et incommutabili substantiae, cui peregrinantes suspiraverunt, versantur in temptationibus et vero corde ad Deum clamant: Libera nos a malo.

Quis vere sit felix. Iob.

6. Vident autem homines miseri eos qui in hoc saeculo appellantur beati, et volunt tales esse, et putant quoniam, cum tales fuerint, iam in malo non erunt. Perversa ista mens est, et non christiana, cupiditate plena, non fide: nihil sibi putant esse post hanc vitam. Non dico: Felix est in ista vita qui abundaverit rebus omnibus. Absit ut dicam, sed si nihil putat esse post hanc vitam, felix numquam est. Convincit enim ratio, convincit veritas, neminem hic esse posse felicem, felicem dico sicut iudicat sapientia, non sicut iudicat avaritia. Et ecce, cum proposuero, iudicavit omnis homo eum esse posse felicem. Et incipio illum quaerere utrum inveniatur in hac terra. Numquid dico: Felix est qui sanus est, qui dives est, qui honoratus est, qui cum omnibus suis salvus vivit? Non hoc dico, sed: Felix est qui non eget. Respondetur continuo: Ergo dives felix est, quia non eget. Si non eget, non cupit, si cupit eget. Tu attendis facultatem, ego interrogo cupiditatem. Quomodo non eget, cui parum est quod habet et habere plura desiderat? Vides quia omnia quae congessit ut habeat, ligna sunt ad flammam unde crescat, non unde satietur. Ergo si ardentius cupit quanto plus habet, non dico tibi: Egens est, sed mendico illo egentior est. Mendici enim cupiditatem satiant pauci nummi, avari hominis cupiditatem nec totus mundus. Iam hic forte a te respondetur: quid, si non quaerit aliquid quam id quod habet? Laudo si invenero, multum gratulor, fixit modum rei infinitae, potuit dicere aviditati: Hucusque. Magnae vires, magna dominatio mentis est adhibere modum, frangere avidum appetitum, refrenare cupiditatem, imponere metas ardenti libidini. Magna virtus, fateor, magna virtus. Verumtamen secundum id quod definiebam nondum dico felicem. Quid enim dixi? Quis est felix? Qui non eget. Ecce iste non eget: et abundat rebus omnibus, et amplius nihil quaerit. Adhuc interrogo: Non vult plus habere? Respondetur: Non vult habere. Quod habet, non timet perdere? Respondetur: Timet. Quomodo ergo non eget, et si iam non eget facultate, eget vel securitate. Et quis est qui eum faciat securum in hoc mundo quia non potest perire quod possidet, a quo accipiat securitatem de rebus nuta nutantibus et labentibus? Multi divites dormierunt, pauperes surrexerunt. Nemo ergo illi securitatem hanc dat. Et scit et ipse, et ideo timet. Augeatur ergo oportet animus huius, accipiat ampliores vires, veniat illi maius robur, ut quomodo imposuit metas cupiditati, sic etiam non timeat perdere quod habet, firmetque sic cor suum ut possit, amissis omnibus, dicere: Nudus exii de utero matris meae, nudus revertar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum 14. Magnus iste athleta Dei, quia et cum magno adversario luctabatur! Faciamus ergo hominem tam magnanimem ut nec de his rebus quas habet infletur, nec his amissis et perditis aliquando frangatur, sed talis sit habens quasi non habens, utatur hoc mundo tamquam non utens 15, habeat magnam facultatem, ipsam sui Domini voluntatem, sicut ille quem commemoravimus: Sicut Domino, inquit, placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum; divitem esse: voluntas Dei mei; pauperem esse: voluntas Dei mei. Videte quomodo impleverit quod omnes cantant sed pauci faciunt: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo 16. Quid est: in omni tempore? Et quando bene est, et quando male est: hoc est omni tempore, hoc est semper. Ille vere dives est qui intus dives est, non intra parietes, sed intra cogitationes, in conscientia non in arca. Tales divitias nec naufragus potest amittere; potest enim de fluctibus et nudus et plenus exire. Puto nos invenisse felicem? Si felix est qui non eget, talis quisquis in terra fuerit, cur non felix? Puto quia invenimus et talem egentem; si adhuc eget, nondum est felix. Ecce nihil cupit, ecce securus amittit, non inflatur prosperis, non debilitatur adversis. Quomodo nondum est felix? Si invenero egentem, non audeo pronuntiare felicem. Et unde, ait quisquam, etiam istum egentem inventurus es? Invenio plane. Si credit in Deum, adhuc eget, adhuc mendicus Dei est. Potest enim fieri ut talis homo non dicat in oratione: Libera nos a malo 17, sed dicit: Egeo. Quo eget? Vita aeterna. Hanc nondum habet. Inter temptationes versatur. Ecce ipse Iob, provocatus ut gratis diligeret Deum, nam ad hoc eum diabolus provocavit, perditis omnibus rebus, amisso solacio filiorum, remanente sola uxore temptatrice non consolatrice, etiam gravi vulnere percussus est a capite usque ad pedes ut tolleretur illi etiam pauperis patrimonium 18. Pauperis enim patrimonium sanitas est, quam dives quando non habet, amarum est quidquid habet. Forte invenis pauperem cui non sit necessarium patrimonium divitis; non invenis divitem cui non patrimonium pauperis etiam ipsum sit necessarium. Patrimonium pauperum, hoc est sanitatem, amisit Iob, percussus gravi vulnere a capite usque ad pedes. Non est tamen ductus ut Deo daret insipientiam et in malis suis displiceret ei Deus: semper Deus placuit. Eva nova suggessit blasphemiam instinctu serpentis cum quo ille invisibiliter luctabatur: Dic aliquid, inquit, in Deum, et morere. Et ille: Locuta es tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinemus? 19. Illa Eva erat, sed Adam ille non erat. Victus est ille in paradiso, vicit iste in stercore. Sed tamen, inter illa ipsa quae patiebatur, ait quodam loco: Numquid non temptatio est vita humana super terram? 20. In hac ergo vita humana constitutus, procul dubio in temptatione fuerat constitutus. Volebat liberari ab hac temptatione. Adhuc et ipse egebat vita ubi non est temptatio. Si egebat, felix nondum erat. Ac per hoc, qualemcumque hominem hic constitueris, descripseris, depinxeris, optaveris quod non invenis. Felix nemo esse potest in hac terra.

Patientia et mors.

7. Quid proposueram? De patientia loqui. Si non excidit caritati vestrae, hoc proposui. Iam ergo quantum sit bonum patientia... in hac terrena felicitate propter illam duramus. Quisquis eam non habuerit, deficit. Quisquis in itinere deficit, ad patriam desideratam non perveniet. Videtis quam verum est quia in nostra patientia possidemus animas nostras 21.

8. Cum ergo hic vivimus, in quantacumque felicitate vivamus, patienter vivamus. Mori autem omnes, aut paene omnes, timemus. Aegritudo potest esse, potest non esse. Timetur amissio carorum: possunt amitti, possunt et non amitti. Quidquid mali timueris in hac terra, et esse potest et non esse. Mors non potest non esse. Differri potest, auferri non potest, et tamen pro eius dilatione omnes laborant, vigilant, muniunt se, ianuas obserant, navigant, arant. In terra, in domo, ubicumque laborent, ideo laborant, non ut non moriantur, sed ut paulo serius moriantur. Considerate, carissimi, quantus labor impendatur ab omnibus hominibus ut tardius moriantur. Si tantum laboris impendimus ut tardius moriamur, quid impendendum est ut numquam moriamur? Etiam hoc inter ferenda numeratur et inter toleranda et habenda patienter: ipse mortis timor cum quo luctatur omnis anima. Etenim videte quid ait Apostolus: Ingemiscimus gravati in hac terra sub hoc onere corruptibilis carnis in quo nolumus, inquit, spoliari, sed supervestiri ut absorbeatur mortale a vita 22. Gravamur quidem, inquit, onere corruptibilis corporis, et sub isto corpore gemimus, et nos spoliari nolumus. Quid est, nolumus spoliari? Nolumus ponere ipsum cadaver sub quo gemimus. Ponere nolumus. O sarcina infeliciter dulcis! Ingemiscimus, inquit, gravati. Ergo libenter pone, si gemis sub onere. In quo nolumus, inquit, spoliari. Sed quid? Supervestiri. Ut onera duo portes? Non, inquit. Sed quare? Ut absorbeatur mortale a vita. Ad vitam enim aeternam volumus pervenire. Ubi nemo moriatur volumus pervenire, sed per mortem nolumus, si posset fieri, ut cum vivimus illo raperemur, et converteretur corpus nostrum cum vivimus in illam speciem spiritalem, in quam convertendum est cum resurgimus. Quis non optaret hoc? Non vult omnis homo? Sed aliud volenti dicitur: Migra. Memento quid in Psalmo cantaveris: Inquilinus ego sum in terra 23. Si inquilinus es, in alieno manes. Si in alieno manes, quando domnedius iusserit migras. Et necesse est iubeat domnedius ut aliquando migres, nec diem mansionis constituit. Non enim chirographum tecum fecit. Quando gratis manes, migratio tua est iussio ipsius. Et haec tolerantur et propter hoc patientia necessaria est.

De villici astutia et de futuro tempore.

9. Vidit hoc servus ille quia iussurus erat dominus eius ut de actu exiret, et cogitavit in posterum, et ait sibi: Eiecturus est me de actu dominus meus. Quid faciam? Fodere non possum, mendicare confundor. Hinc revocat labor, hinc pudor, sed aestuanti consilium non defuit. Inveni, inquit, quod faciam. Convenit debitores domini sui, protulit chirographa: Dic tu, quantum debes? At ille: Centum batos olei. Sede cito, fac quinquaginta. Tolle cautionem tuam. Et alteri: tu, quantum debes? Centum coros tritici. Sede, fac cito octoginta. Tolle chirographum tuum 24. Hoc dixit: Cum me de actu eiecerit Dominus meus, recipient me illi, et nec fodere me coget egestas, nec mendicare.

10. Dominus Iesus Christus quare istam similitudinem proposuit? Non enim fraudator servus illi placuit, fraudem fecit domino suo; tulit nec de suo fecit. Insuper et subripuit, domino suo damnum intulit ut sibi post actum praeparet quietis et securitatis locum. Quare hoc Dominus proposuit? Non quia servus ille fraudem fecit, sed quia in posterum praevidit, ut erubescat Christianus cui deest consilium, si laudatur et fraudatoris ingenium. Namque sic addidit: Ecce filii saeculi huius prudentiores sunt filiis lucis. Fraudes faciunt ut sibi in posterum consulant. In qua enim vita sibi consuluit ille villicus? De qua erat obtemperando migraturus. Consuluit ille in vitam finiendam, tu non consules propter aeternam? Nolite ergo fraudem amare, sed, ait, facite vobis amicos, de mammona iniquitatis facite amicos 25.

De eleemosyna. Quid agendum sit inspicitur.

11. Mammona divitiae dicuntur nomine hebraeo, unde et punice mamon lucrum dicitur. Quid ergo facimus? Quid iussit Dominus? Facite vobis amicos de mammona iniquitatis ut et ipsi, cum deficere coeperitis, recipiant vos in aeterna tabernacula 26. Facile est quidem intellegere eleemosynas esse faciendas, tribuendum esse egentibus, quia in eis Christus accipit. Hoc ipse dixit: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 27. Item alio loco dixit: Quicumque uni ex discipulis meis dederit calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam 28. Intellegimus faciendas esse eleemosynas, nec multum eligendos cum quibus faciamus, quia corda discutere non possumus. Quando facis cum omnibus, tunc pervenies ad paucos qui digni sunt. Hospitalis es, domum tuam praeparas peregrinis: admittatur et indignus, ne excludatur dignus. Cordis enim iudex et discussor esse non potes. Quamquam, et si possis: Malus est, bonus non est, addo : Adhuc inimicus tuus est. Si esurierit inimicus tuus ciba illum 29. Si et cum inimico benefaciendum est, quanto magis cum ignoto, quia etsi malus est, non est tamen inimicus. Intellegimus ista, quoniam qui ista faciunt comparant sibi amicos qui illos recipiant in tabernacula aeterna cum ab isto actu exclusi fuerint. Omnes enim villici sumus et aliquid nobis in hac vita commissum est agendum unde magno patrifamilias rationem reddamus. Et cui plus commissum est, maior ratio ab illo exigitur. Prima lectio quae recitata est, terruit omnes et maxime eos terruit qui praesunt populis, sive divites sint, sive reges sint, sive principes sint, sive iudices sint, sive episcopi sint, sive praepositi ecclesiarum. Unusquisque de actu suo patri familiae redditurus est rationem. Actus iste temporalis est, merces actoris aeterna est. Sed si actum istum sic egerimus ut bonam rationem de illo reddamus, securi sumus quia post minora maiora nobis committuntur. Esto, inquit, super quinque possessiones 30, dominus servo suo bene reddenti rationem de pecunia quam dispensandam acceperat. Ad maiora nos vocat, si bene egerimus. Sed quia difficile est in grandi actu non multa peccare, ideo non debet eleemosyna cessari ut, quando sumus reddituri rationem, non tam iudicem videamus integrum quam patrem misericordem. Si enim examinare omnia coeperit, multa inveniet quae condemnet. Debemus in hac terra miseris subvenire ut fiat in nobis quod scriptum est: Beati misericordes quoniam ipsis miserebitur Deus 31. Alio autem loco: Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam 32.

Videt Deus quod intus habeas in corde magis quam in manu.

12. Facite ergo vobis amicos 33. Quisquis unde habet faciat. Nemo dicat: Pauper sum. Nemo dicat: Faciant divites. Qui plus habent, et plura faciant de pluribus. Numquid et pauperes unde faciant non habent? Dives fuit Zacchaeus 34, pauper Petrus 35. Ille dimidio divitiarum suarum emit regnum caelorum, ille de una sagena et una navicula tantum emit. Non enim, quia ille emit, huic non restitit quod emeret. Non sic est venale regnum Dei, ut cum alius emerit, alius quod emat non habeat. Ecce patres emerunt et nobis quod emeremus servaverunt. Numquid aliud illi emerunt, aliud nos? Hoc ipsum est. Semper emitur et usque ad saeculi finem venale proponitur. Non times ne excludaris augmento. Non est ut dicas: Ille empturus est: habet enim tantum quantum ego non habeo. Respondet tibi qui venale proposuit: Quid habes affer; integrum tibi est quod emas et tu. Dixi quia integrum fuit Petro propter unam naviculam quam habebat. Integrum fuit viduae illi quae duo minuta misit in gazophylacium 36. Duos nummos misit et totum emit. Multum enim misit quae sibi nihil dimisit. Et quod paulo ante dixi, quid vilius calice aquae frigidae? Regnum caelorum etiam tanti valet. Quisquis non habuerit navem et retia, quisquis non habuerit divitias Zacchaei, quisquis non habuerit duos nummos quos habuit vidua, habet vel calicem aquae frigidae 37. Puto ideo addidit frigidae ne ligna te conturbarent. Sed forte ad horam nec calicem aquae frigidae invenis quem porrigas sitienti. Non invenis et compateris cum sitiente. Videt Deus quid intus habeas, non videt in manu potestatem, sed videt in corde voluntatem. Emisti et tu, securus esto. Possessio ista, pax vocatur: pax in terra hominibus bonae voluntatis 38.

Divitiae iniquae.

13. Sed quod transieramus, fratres, ad hoc redeamus. Quid sibi vult mammona iniquitatis? Quid voluit Dominus admonere nos? Fraudem debemus facere ut habeamus unde eleemosynam dare? Faciunt hoc multi, sed non bene faciunt. Multum tollunt, et aliquid inde dant, et putant se remittere peccata sua quasi iudice corrupto. Gaudet cui das, sed plangit cui tollis. Aures in medio habet Deus. Non est apud eum acceptio personarum 39. Plus contra te audit gementem quam pro te gratiam agentem. Nemo ergo sibi persuadeat, quoniam nominavit Dominus mammona iniquitatis, propter eleemosynas faciendas fraudibus esse studendum, rapinis, exspoliationibus, et quidquid aliud displicet. Quid ergo ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis 40? Non aliud intellego, fratres, nisi quia mammona est aurum, id est divitiae. Latine enim iam loquamur quod intellegatis. Divitiae sunt verae, sunt falsae. Falsas divitias iniquitas appellat, appellat divitias, nam verae divitiae apud Deum sunt. Veras divitias angeli habent qui nullo egent. Nos autem quas videmur habere divitias, quasi medicamenta infirmitatis inquirimus. Si sani essemus, id est, in immortalitate illa quam postea habituri sumus, istas divitias non quaereremus. Istas divitias iniquitas appellat divitias. Ideo dixit: Amicos facite de divitiis iniquitatis, non de divitiis quas per iniquitatem colligis, sed de divitiis quas iniquitas vocat divitias cum non sint verae divitiae.

Divitiae verae.

14. Audite quomodo ab iniquitate appellantur istae divitiae, quae non sunt verae divitiae. Dicit quodam loco Psalmus - Gemit ibi homo et liberari se vult a quibusdam filiis alienis et dicit Domino: Libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis. Non nisi de fraudibus loquuntur et ad fraudes sese praeparant isti de quibus ait: Dextera eorum dextera iniquitatis. Non est appellaturus aut nominaturus aliquem fraudatorem? Sed quid dicturus est? Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae, filiae eorum compositae et ornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Boves eorum crassi, oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis. Non est ruina saepis neque clamor in plateis eorum. Quantam felicitatem temporalem descripsit! Ubi ergo iniquitas? Ubi vanitas? Audi quod sequitur: Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ecce unde iniquitas quia beatum dixerunt populum cui abundant ista. Aliam beatitudinem non viderunt, aliam quae vera est non quaesierunt. Totum desiderium suum in terrena felicitate consumpserunt. Cor sursum levare noluerunt. Iste autem qui gemit et vult a talibus liberari, quid dicit? Cum dixisset de filiis alienis iniquis: Beatum dixerunt populum cui haec sunt, quasi diceretur illi: tu autem quem dicis beatum? Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius 41. Ecce verae divitiae. Illae autem iniquitatis sunt divitiae. Quisquis habet illas divitias iniquitatis, faciat inde amicos antequam exeat de actu isto. Si enim fecerit inde amicos, bene utitur. Nonne apud illud divitiae sunt? Habet enim alias veras divitias: Deum suum computat divitias. De terra terram calcat -. Postremo amas illas. Ait Dominus cuidam diviti multum amanti possessiones suas: Amas quod possides? Migra ubi tibi dico. Nolo perdas. Sed quid? Facite vobis thesaurum in caelo quo fur non accedet nec tinea corrumpit 42. Amando divitias tuas, perditurus es illas. Migra ubi non perdas. Ibi pone quo venias.

Amici et divitiae.

15. Facite ergo, inquit, amicos de mammona iniquitatis ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna 43. Exponatur sic ista sententia. Mammona iniquitatis puta esse pecuniam de fraudibus. Acquisivit pater tuus de fenore. Fecit te divitem. Non tibi placeat feneratio patris tui. Noli esse heres iniquitatis: heres esto pecuniae iniquitatis. Noli ne et tu imiteris patrem tuum fenerando. Sed iam magna illa pecunia est in domo! Fac inde amicos de mammona iniquitatis, non ut modo fraudem facias et inde des, sed quod iam de fraude collectum est. Si pater tuus didicerat rapere, tu disce erogare.

16. Quare autem de centum quinquaginta, quare de centum octoginta? De centum quinquaginta significare voluit dimidium. Hoc enim fecit Zacchaeus. Dimidium rerum mearum do pauperibus 44. De centum octoginta significare noluit duas decimas. Dare enim de centum viginti ut remaneant octoginta, hoc est dare decimas duas. Quare unam decimam dabant. Dixit autem Dominus in Evangelio: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam pharisaeorum et scribarum non intrabitis in regnum caelorum 45. Si ergo iustitia pharisaeorum et scribarum erat dare decimam, quomodo abundabit iustitia tua nisi des tu vel duas decimas? Plus aliquid dare hoc est abundare.

17. Facis ergo amicos, tendis spem, desiderium exerces, patientia praesentia toleras, vel prospera vel adversa, quoniam ab eo qui sursum quaerit felicitatem, etiam ipsa hic felicitas toleratur. Toleratur enim, quia quamdiu peregrinamur, in malis habetur quidquid nos a Deo nostro tenet. Et maioris certaminis est pectus quod pugnat contra felicitatem ne corrumpatur, quam quod pugnat contra infelicitatem ne frangatur. Per hanc ergo patientiam, finito saeculo aut finita, non longe finita, vita nostra, cuius finis unicuique properat, securi erimus de tabernaculis aeternis quia fecimus nobis amicos de mammona iniquitatis.