SERMO 359

 

DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN ECCLI 25, 2:
CONCORDIA FRATRUM, ET AMOR PROXIMORUM ", ET CETERA
DE LITE ET CONCORDIA CUM DONATISTIS

 

Tria excellentia et rara. De caelis.

1. Prima lectio divinorum eloquiorum, de libro qui appellatur Ecclesiasticus, commendavit nobis tria quaedam excellentia et consideratione dignissima, concordiam fratrum, et amorem proximorum, et virum ac mulierem sibi consentientes. Bona haec sunt plane, iucunda et laudabilia in rebus humanis; sed in divinis rebus multo potentiora. Quis est enim qui non congaudet concordibus fratribus? Et quod dolendum est, in rebus humanis tam magna res rara est: res ab omnibus laudatur, a paucissimis custoditur. Beati qui in se ipsis amplectuntur, quod etiam in aliis laudare coguntur. Nulli fratres non laudant concordantes fratres. Et unde fratres concordes esse difficile est? Quia litigant de terra, quia volunt esse terra. Audivit enim ab initio peccator homo: Terra es, et in terram ibis 1. Unde discutiamus et perscrutemur vocem, quam iustus debet audire a contrario. Si enim recte dictum est peccatori: Terra es, et in terram ibis; recte dicitur iusto: Caelum es, et in caelum ibis. Aut non sunt iusti caeli, cum de Evangelistis apertissime dictum sit: Caeli enarrant gloriam Dei? Et quidem quia de ipsis dictum est, consequentia satis edocent. Et opera, inquit, manuum eius annuntiat firmamentum. Quos dixit caelos, ipsos dixit firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum 2. Quaeris quorum, et non invenis nisi caelorum. Dictum ergo de Apostolis, dictum de annuntiatoribus veritatis. Unde sequitur: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Quando in eos venit Spiritus Sanctus, et coepit Deus habitare caelum quod fecit de terra, locuti sunt, implente et donante Spiritu Sancto, linguis omnium gentium. Inde dictum: Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Et quia inde missi sunt ad praedicationem Evangelii per omnes gentes: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quorum? Caelorum, quibus recte dicitur: Caelum es, et in caelum ibis: sicut recte peccatori: Terra es, et in terram ibis.

Dives et pauper. Donum Dei.

2. Fratres ergo si volunt esse concordes, non ament terram. Sed si volunt non amare terram, non sint terra. Quaerant possessionem quae dividi non potest, et semper concordes erunt. Unde inter fratres discordia? unde perturbatio pietatis? unde unus uterus, et non unus animus, nisi dum curvatur anima eorum, et partem suam quisque respicit, et parti suae opimandae et exaggerandae operam impendit, et in possessione sua vult habere unitatem, qui cum fratre suo possidet divisionem? Bona est ista possessio, cuius est? Nostra est. Magna possessio! Sic dici solet. Tota tua est, frater? Non; habeo hic consortem: sed si vult Deus, vendet mihi partem suam. Adulator respondet: Faciat Deus. Quid faciat Deus? Ut opprimatur vicinus, et partem suam vendat vicino. Faciat Deus: bene cogitas, compleat tibi Deus. Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae; et qui iniqua gerit, benedicitur 3. Quid tam iniquum, quam velle ditescere alterius paupertate? Et tamen abundat hoc: Qui iniqua gerit, benedicitur; et forte praevaluit, et forte pressit et oppressit, torsit et extorsit, non quemcumque consortem, sed forsitan fratrem. Melius est ut ego emam, quam extraneus. Et ille facile oppressus, si est iustus, habet consolationem. Audiat Scripturam, quam modo audivit. Ille laborat inopia, frater eius plenus est copia. Sed plenus est terra, et inanis iustitiae. Adverte terra, quid audiat ille pauper. Noli timere, cum dives factus fuerit homo, neque cum multiplicata fuerit gloria domus eius: quoniam cum moriatur, non accipiet ea 4. Tene tu pauper quod non dimittas moriens, et quod acquiras in aeternum vivens. Tene iustitiam, non te paeniteat. Contristaris quia in terra pauper es tu? Pauper hic fuit qui creavit terram. Consolatur te Dominus Deus tuus, consolatur te Creator tuus, consolatur te Redemptor tuus. Consolatur te non avarus frater tuus. Dignatus est enim esse frater noster ille Dominus noster. Solus frater sine dubitatione fidissimus, cum quo concordia possidenda est. Dixi eum non avarum, et forte invenio avarum. Avarus est: sed nos vult habere, nos vult acquirere. Pro nobis tantum pretium dedit se ipsum: nihil ad hoc pretium addi potest. Dedit pretium se ipsum, et factus est Redemptor noster. Non enim sic se dedit pretium, ut nos inimicus dimitteret, et ipsum possideret. Dedit se morti, occidens mortem. Morte quippe sua mortem occidit, non morte occisus est; et morte occisa, liberavit nos a morte. Vivebat enim morientibus nobis mors, morietur viventibus nobis, quando ei dicetur: Ubi est mors, contentio tua? 5.

Omni petenti dandum est.

3. Talis ergo frater interpellatus est a quodam fratre contra fratrem, inter quos non erat concordia propter terram, et ait illi: Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem. Totam tulit, mihi partem meam non vult dare, contemnit me, audiat vel te. Quid pertinebat ad Dominum? Sicut cogitamus nos humiles humilia, reptantes in terra, constituti in hac vita, et neminem volentes contristari, et plerumque inde gravius contristantes, quid diceremus? Veni, frater, redde fratri tuo partem suam. Non hoc dixit Dominus. Et quid illo iustius? Quis talem iudicem inveniat, quem interpellet contra avaritiam fratris sui? Nonne gaudebat ille homo tandem se invenisse magnum solatium? Magnum quoque adiutorium sine dubitatione sperabat, dicens tanto iudici: Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem. At ille quid dixit? O homo, quis me constituit divisorem hereditatis inter vos? 6. Repulit Dominus, non dedit quod petebatur, non concessit gratuitum beneficium. Quid magnum erat? Quid inde perdebat? Quid in eo beneficio saltem laborabat? Non dedit. Ubi est: Omni petenti te, da 7? Non hoc egit ille, qui nobis vivendi praebuit exemplum. Quomodo nos id facturi sumus? Aut quomodo dabimus quod impendimus, si non damus beneficium ubi nihil impendimus, ubi nihil erogamus, ubi nihil amittimus? Non dedit Dominus hoc, nec tamen nihil dedit. Minus negavit, sed quod plus est donavit. Dixit manifeste, dixit: Omni petenti te, da. Quid, si aliquis petat a te, non dico quod inutile est dare, sed quod turpe est dare? Quid, si petat mulier aliqua, quod petiit mulier a Ioseph? Quid, si petat vir aliquis, quod falsi seniores a Susanna petierunt? Etiam hic sequenda est illa tamquam generalis sententia: Omni petenti te, da? Absit. Faciemus ergo hic contra praeceptum Domini? Immo faciamus secundum praeceptum Domini, et mala petentibus non demus, nec contra istam sententiam faciemus. Dictum est enim: Omni petenti te, da. Non est dictum: Omnia petenti te da. Omni petenti te, da: prorsus da; etsi non quod petit, tu tamen aliquid da: malum petit, tu bona da. Fecit hoc Ioseph. Non dedit quod petebat mulier impudica; et dedit tamen quod audire deberet, ne impudica esset exemplo suo: et ipse non incidit in foveam libidinis, et dedit consilium castitatis. Hoc enim respondit: Absit a me, ne hoc faciam domino meo, ne polluam torum eius qui credidit mihi omnia in domo sua 8. Si servus aere emptus hanc fidem servavit domino, qualem debet coniux servare marito? Hoc erat admonere. Ego servus hoc non faciam domino meo: tu coniux debes hoc facere marito tuo? Dedit et Susanna, nec dimisit eos inanes, si impleri vellent consilio pudicitiae. Non solum enim non consensit; sed et non tacuit quare non consensit. Si consentio, inquit, vobis pereo Deo: si non consentio, non effugio manus vestras: melius autem est in manus vestras incidere, quam Deo perire 9. Quid est autem: Melius est in manus vestras incidere, quam Deo perire? Vos Deo peristis, qui talia quaeritis. Ergo hanc regulam tenete. Date quando petimini, etsi non hoc quod petimini. Hoc fecit Dominus. Petebat ille, quid? Divisionem hereditatis. Dedit Dominus, quid? Peremptionem cupiditatis. Quid petebat? quid accepit? Dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem. Dic, homo, quis me constituit divisorem hereditatis inter vos? Ego autem dico vobis, quid? Cavete ab omni cupiditate 10. Et dico quare. Forte enim dimidium hereditatis ad hoc petis, ut ditescas. Audi: Hominis cuiusdam divitis successit regio; successus magnos habuit, id est, multis fructibus fecundata est. Et cogitavit apud se dicens: Quid faciam, quo congregem fructus meos? Et diligenter cogitans, Inveni, inquit, quid faciam. Destruam veteres apothecas, faciam novas, implebo eas. Maiores enim faciam, quam erant veteres. Et dicam animae meae: Habes multa bona; satiare, iucundare. Ait illi Deus: Stulte, qui valde tibi videris esse cordatus: nosti enim destruere vetera, et aedificare nova, et tu in vetustate ruinae remansisti, qui vetera in te ipso destruere debuisti, ut iam terrena non saperes: Stulte, quid dixisti? cui dixisti? Animae tuae dixisti: Iucundare, habes multa bona. Hac nocte repetetur anima tua, cui talia promisisti. Quae promisisti, cuius erunt? 11. Noli ergo timere, cum dives factus fuerit homo; quia non, cum morietur, accipiet ea 12.

Concordia fratrum quia.

4. Ecce quale consilium Dominus fratribus dedit dissidentibus, quo concordes essent, ut carerent cupiditate, et continuo implerentur veritate. Inveniamus ergo talem hereditatem. Quamdiu loquimur de concordia terrenorum fratrum, quae rara est, quae suspecta est, quae difficilis est? Loquamur de illa fratrum concordia, quae vera esse debet, et potest. Fratres sint Christiani omnes, fratres sint fideles omnes, fratres sint nati ex Deo et ex visceribus matris Ecclesiae per Spiritum Sanctum: fratres sint, habeant et ipsi hereditatem dandam, et non dividendam. Hereditas eorum Deus ipse est. Cuius sunt ipsi hereditas, ipse est vicissim eorum hereditas. Quomodo sunt ipsi eius hereditas? Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam 13. Quomodo est ille ipsorum hereditas? Dominus pars hereditatis meae, et calicis mei 14. In hac hereditate concordia custoditur: pro hac hereditate non litigatur. Alia hereditas litigando acquiritur: ista litigando amittitur. Nolentes homines hanc hereditatem perdere, vitant litigare. Et quando forte videntur litigare, non litigant. Sed forte videntur litigare, aut putantur litigare, cum volunt fratribus consulere. Videte quam concors sit eorum litigatio, quam pacifica, quam benigna, quam iusta, quam fidelis. Nam nos litigare videmur cum Donatistis: sed non litigamus. Ille enim litigat, qui adversario suo male vult; litigat ille qui adversarium suum vult detrimentum pati, se augmentum; illi aliquid decedere, sibi accedere. Non sic sumus nos. Scitis et vos, scitis qui extra unitatem litigatis; scitis et vos, qui ex divisione acquisiti estis: scitis quia ista lis non est talis lis, quia non est malevola, quia non tendit in detrimentum adversarii, sed magis in lucrum. Volebamus enim eos, cum quibus litigare videbamur, vel adhuc videmur, acquirere nobiscum; non perdere, ut nos acquiramur. Denique alia vox nostra est, quam fuit fratris illius, qui interpellavit Christum in terra ambulantem. Nam et nos interpellamus eum in hac causa in caelo sedentem: et non dicimus: Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem 15; sed: Dic fratri meo, ut teneat mecum hereditatem.

Collatio Carthagine habita.

5. Quoniam hoc volumus et publica Gesta testantur: quoniam hoc voluerimus, indices sunt non tantum sermones, sed litterae nostrae datae ad illos. Episcopatum amatis? Nobiscum habete. In vobis nihil odimus, nihil detestamur, nihil exsecramur, nihil anathemamus, nisi humanum errorem. Humanum, diximus, detestamur errorem, non divinam veritatem: sed quod Dei habetis, agnoscimus; quod vestrum improbum habetis, corrigimus. Signum Domini mei, signum Imperatoris mei, characterem Regis mei in desertore agnosco; quaero, invenio, admoveo, accedo, apprehendo, duco, corrigo desertorem, non violo characterem. Si quis advertat, si quis attendat, hoc non est litigare, sed amare. Diximus posse in una Ecclesia, pacis causa, esse fratres concordes: speciosa enim res est concordia fratrum. Non posse enim duos esse episcopos. Diximus, ut ambo sedeant in una simplici basilica; ille in cathedra, ille ut peregrinus; ille in cathedra christiana, ille in haeretica quasi collega iuxta sedeat: rursus ille in congregatione sua praesideat, vicissim ille in sua. Paenitentiam praedicatam esse in remissionem peccatorum per omnes gentes ab Apostolis incipientibus ab Ierusalem diximus. Quid respondebis huic Ecclesiae, quae est per omnes gentes ab Apostolis incipientibus ab Ierusalem aedificata? Diximus: Ponamus omnino malam habuerit causam Caecilianus. Unus homo malam causam habens, duo homines, quinque, decem, praeiudicabunt tot millibus fidelium toto orbe terrarum multiplici fecunditate diffusorum? Diximus ista. Credidit Abraham, et promissae sunt ei omnes gentes: peccavit Caecilianus, et perierunt omnes gentes, ut plus valeat quod iniquitas commisit, quam quod veritas promisit? Dicta sunt haec: leguntur. Omnino contra exempla divina, contra testimonia, quae asserunt Ecclesiam toto orbe terrarum diffundi, cuius Ecclesiae in nomine Domini tenemus unitatem, nihil illi respondere potuerunt.

De Ceciliano.

6. Salva ergo causa Ecclesiae, confirmata, et incommutabiliter fixa ac stabilita, tamquam supra fundamentum petrae, quam portae inferorum non vincant 16: hac ergo salva, venimus et ad causam Caeciliani, iam securi quidquid ille inveniretur admisisse. Forte enim, si ut homo inveniretur in aliqua culpa, nos litigaturi eramus, ut propter culpam unius hominis damnandi aut rebaptizandi iudicaremur? Et diximus: Salva causa Ecclesiae, cui nihil praeiudicat peccatum Caeciliani; nec iustitia Caeciliani coronat Ecclesiam; nec culpa Caeciliani damnat Ecclesiam; videamus et ipsius causam qualis sit. Suscepimus eam discutiendam, sed tamquam fratris, non tamquam patris, aut matris. Pater nobis Deus est, mater nobis Ecclesia est: Caecilianus frater fuit, aut frater est; si bonus, bonus frater; si malus, malus frater, tamen frater. Si invenerimus eum innocentem, iam vos ubi eritis, qui et in ipsa humana calumnia defecistis? Si autem inventus fuerit nocens, si inventus fuerit reus, nec sic victi sumus, quia unitatem Ecclesiae, quae invicta est, obtinemus. Inventus sit prorsus reus, hominem anathemo, Christi Ecclesiam non desero. Hoc fecimus, diximus: deinceps eum ad altare inter episcopos, quos fideles et innocentes credimus, non recitabimus. Hoc solum fecimus. Numquid propter Caecilianum rebaptizaturi estis orbem terrarum? Hac securitate constituta et firmata, coepit discuti causa Caeciliani. Inventus est innocens, inventus est a calumniantibus appetitus. Semel absens damnatus, praesens ter absolutus: damnatus a factione, absolutus ab ecclesiastica veritate. Lecta sunt haec, probata sunt haec. Quaesitum utrum haberent quod contra dicerent. Consumptis omnibus tergiversationibus calumniarum suarum, aut ubi nihil contra evidentissima proferre documenta, nec contra ipsius innocentiam Caeciliani potuerunt, prolata sententia est adversus eos. Et tamen ipsi dicunt: Vicimus. Vincant, sed se, ut possideat eos Christus; vincat eos qui redemit eos.

Victi victores.

7. Et tamen de multis gaudemus. Multi eorum fructuose victi sunt, quia nec victi sunt. Error humanus victus est, homo salvatus est. Nam medicus non contendit cum aegroto; et si aegrotus facit cum medico, vincitur febris, et sanatur aegrotus. Nam hoc intendit medicus, vincere; hoc intendit et febris, vincere. Positus est quasi in medio aegrotus. Si vicerit medicus, salvus est aegrotus: si vicerit febris, morietur aegrotus. In contentione ergo nostra contendebat medicus pro salute, pro febre contendebat aegrotus. Qui animadverterunt medici consilium, vicerunt, febrem superaverunt. Habemus eos sanos et gaudentes nobiscum in Ecclesia. Blasphemabant nos antea, quia fratres nos non agnoscebant: febris enim mentem turbaverat. Nos tamen illos et detestantes nos, et saevientes in nos amamus, et saevientibus aegrotis serviebamus. Resistebamus, contendebamus, et quasi litigabamus: et tamen amabamus. Molesti enim sunt omnes qui talibus languentibus serviunt; sed ad salutem molesti sunt.

Omnibus servire caritas cogit.

8. Invenimus autem homines aliquando pigros dicentes: Verum est, Domine, verum est; non est quid dicere. Quid ergo? Veni, age. Pater meus ibi est mortuus, mater mea ibi sepulta. Mortuum nominasti et sepultum. Vivis, adhuc est cum quo loqui. Parentes tui Christiani fuerunt in parte Donati; parentes eorum forte et ipsi Christiani, avi aut proavi certe pagani. Qui ergo primi facti sunt Christiani, cum extulissent parentes suos paganos, numquid contra veritatem frigidi fuerunt? numquid auctoritatem mortuorum parentum secuti sunt, et non potius mortuis parentibus vivum Christum praetulerunt? Si ergo hic vera unitas est, extra quam necesse est in aeternum moriaris, quare mortuos parentes tuos sequi vis, mortuos tibi et Deo? Quid dicis? responde. Verum dicis, non est quid dicere. Quid vis faciam? Consuetudo nescio quae tenet sibi homines tales. Lethargici sunt, contrario morbo laborant, dormiendo morituri sunt. Alii phrenetici sunt, molesti sunt. Nam etsi moriturus est lethargicus, vel servienti sibi non est molestus. Phrenetici molesti sunt, qui mentem perdiderunt, et insani atque furiosi armati vagantur hac atque illac, quaerentes quos occidant, quos excaecent. Nova enim nobis nuntiata sunt, cuidam presbytero nostro linguam exsecuerunt. Isti phrenetici sunt. Excercenda est caritas, amandi et ipsi. Multi correcti fleverunt, multi correcti: nos novimus, ad nos venerunt de numero ipsorum furiosorum. Flent quotidie praeterita sua, nec satiantur lacrimis attendentes eorum furorem, qui non digesta ebrietate vanitatis adhuc saeviunt. Ergo quid facimus? Talibus servire caritas cogit. Et quamvis molesti sumus utrique generi, et lethargicum excitando, et phreneticum ligando, ambos tamen amamus.

Concordia fratrum in Christo.

9. Bona res concordia fratrum; sed videte ubi: in Christo, Christianorum. Et amor proximorum. Quid, si adhuc nondum est frater in Christo? Quia homo, proximus est; ames et ipsum, ut lucreris et ipsum. Si ergo concordes cum fratre christiano, ames autem proximum, etiam cum quo modo concordia non est, quia nondum in Christo frater est, quia nondum in Christo renatus est, nondum Christi sacramenta novit; paganus est, Iudaeus est; est tamen proximus, quia homo est: si amas et ipsum, accessisti et ad aliam dilectionem alio dono, et sic sunt in te duo: Concordia fratrum, et amor proximorum. Ex his omnibus concordiam tenentibus cum fratribus et amantibus proximum, constat Ecclesia devota Christo, et subdita viro, ut fiat tertium, Vir et mulier sibi consentientes 17. Unde admonemus Caritatem vestram, et vos exhortamur in Domino, praesentia contemnatis, fratres mei, quae non vobiscum moriendo portatis: caveatis peccata, caveatis iniquitates, caveatis saeculares cupiditates. Tunc enim est fructus noster in nobis integer, et merces nostra apud Dominum plena gaudiorum. Nam etsi dicimus quod dicendum est, etsi praedicamus quod praedicandum est, et solvimus nos apud Dominum in conspectu Domini, quia non tacuimus quod timemus, non tacuimus quod amamus, ut super quem venerit gladius vindictae dominicae, quid speculatori imputet non inveniat: tamen nolumus mercedem nostram securam esse vobis perditis, sed vobis inventis. Nam et apostolus Paulus securus erat de mercede sua, et tamen quid ait populo? Nunc vivimus, si vos statis in Domino 18. Loquor vobis et Caritati vestrae, secundum iussionem Domini, patres et fratres. Loquor etiam pro fratre meo episcopo vestro, cuius gaudium esse debetis, oboediendo Domino Deo nostro. Certe in nomine Dei facta est vobis haec ecclesia opera ipsius, per fidelium fratrum collationes beneficas, misericordes, devotas. Facta est vobis haec ecclesia: sed vos magis estis Ecclesia. Facta est vobis, quo corpora vestra intrent: sed mentes vestrae debent esse, quo Deus intret. Honorastis episcopum vestrum, ut hanc basilicam Florentiam vocare velletis; sed Florentia eius vos estis. Nam sic dicit Apostolus: Gaudium et corona mea vos estis in Domino 19. Quidquid est in saeculo, vanescit, transit. Vita ista quid est, nisi quod Psalmus dixit: Mane sicut herba transiet, mane floriet et praeteriet: vespere decidet, durescit et arescit 20? Hoc est omnis caro. Ideo Christus, ideo nova vita, ideo spes aeterna, ideo consolatio immortalitatis promissa, et in Domini carne iam reddita. A nobis enim assumpta est illa caro, quae iam immortalis est, et nobis quod in se implevit, ostendit. Propter nos enim carnem habuit. Nam propter se: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 21. Quaere carnem et sanguinem: ubi in Verbo? Quia vere nobis compati voluit, et nos redimere, induit se forma servi, et descendit qui hic erat, ut appareret qui non aberat; et voluit fieri homo qui fecit hominem, creari de matre, qui creavit matrem. Ascendit usque in crucem, mortuus est, et ostendit nobis quod noveramus, nasci et mori. Implevit in se humilis haec vetera nostra usitata et nota. Nasci et mori noveramus: resurgere et in aeternum vivere non noveramus. Duo ergo nostra vetera humilis assumpsit: duo alia magna et nova excelsus implevit. Resuscitavit carnem, levavit in caelum carnem, sedet ad dexteram Patris. Caput nostrum esse voluit, caput pro membris clamavit: quia et cum hic esset, dixit: Pater, volo ut ubi ego sum, ibi sint et isti mecum 22. Speremus hoc et de carne nostra, resuscitationem, commutationem, incorruptionem, immortalitatem, aeternam mansionem: et agamus ut perveniamus. Haec erit Florentia, vera Florentia.