SERMO 354

 

AD CONTINENTES HABITUS: QUO EOS PRIMUM ADVERSUS OBTRECTATORES ET INVIDOS CORROBORAT, TUM DEINDE SUPERBIAM CAVERE IUBET

 

Membra Christi in odium mundi incurrant necesse est.

1. 1. Hoc admonuit Dominus, cum Evangelium legeretur, quoniam qui credit in eum, credit in illum qui eum misit 1. Missum esse ad nos Salvatorem mundi, fides verissima tenet: quoniam Christum ipse praedicat Christus, hoc est corpus Christi toto orbe diffusum. In caelis enim ille erat, et saevienti in terra persecutori dicebat: Quid me persequeris? 2. Ubi Dominus sic expressit et hic se esse in nobis. Sic totus crescit: quia quemadmodum ille in nobis est hic, sic et nos ibi in illo sumus. Hoc facit compago caritatis. Ipse qui caput nostrum, Salvator est corporis sui. Praedicat ergo Christus Christum, praedicat corpus caput suum, et tuetur caput corpus suum. Et ideo nos mundus odit, sicut ab ipso Domino audivimus 3. Non enim Apostolis hoc dicebat paucis; quod odisset eos mundus; et quia gaudere deberent, cum eis detraherent homines et dicerent omnia mala adversum eos, quia propter haec merces eorum maior esset in caelis 4; non eis solis dixit Dominus, cum haec dixit: sed dixit universo corpori suo, dixit omnibus membris suis. Quicumque in corpore eius et membrum eius esse voluerit, non miretur quia odit eum mundus.

Inimici deputandi etiam qui, cum Christi membra esse videantur, mundum amant.

1. 2. Corporis autem eius sacramentum multi accipiunt: sed non omnes qui accipiunt sacramentum, habituri sunt apud eum etiam locum promissum membris eius. Pene quidem sacramentum omnes corpus eius dicunt, quia omnes in pascuis eius simul pascunt: sed venturus est qui dividat, et alios ponat ad dexteram, alios ad sinistram. Et utraque pars dictura est: Domine, Domine, quando te vidimus, et ministravimus tibi? vel: Domine, quando te vidimus, et non ministravimus tibi? Pars utraque dictura est: uni tamen dicet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; alteri: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 5.

2. 2. Non ergo solos inimicos nostros deputare debemus, carissimi, quicumque bona conscientia Christi membra sumus; non solos eos inimicos nostros putare debemus, qui aperte foris sunt. Multo enim peiores sunt qui intus videntur, et foris sunt. Amant enim mundum; et ideo mali sunt. Et quidem de nobis ea sentiunt, quae ipsi diligunt, et in huius mundi quasi prosperitatibus quibus ingemiscimus, invident nobis. Ibi nos felices putant, ubi nos periclitamur. Felicitatem vero nostram internam nec noverunt; quia non gustaverunt. Quia vero quidquid nobis temporaliter mundus arridet, magis est periculum, quam ornamentum nostrum, nesciunt; quia ista distinguere gaudia non noverunt.

Continentes, quia excelsiorem locum in Christi corpore habent, a malevolis mordentur.

2. 3. Unde hortamur Caritatem vestram, maxime quia vos videmus frequentius convenisse, qui propositum altius habetis, id est, in ipso corpore Christi ex eius munere, non meritis vestris, excellentiorem locum tenetis, habentes conscientiam quae a Deo donata est. Nam et ipsa malis et invidis nostris in suspicionem venit. Ad hoc tamen mordetur, ut probetur. Si enim in ipsius continentiae professione laudes quaerimus hominum, deficimus reprehensionibus hominum. Cum sis castus servus Dei, ecce te mundus suspicatur forsitan impudicum, et mordet, et reprehendit, et libenter in tuis detractionibus immoratur; malevolae quippe animae quasi dulciter sapit, quod pessime suspicatur; tu autem si propter laudes humanas continentiam suscipere voluisti, reprehensionibus humanis defecisti et totum quod tibi proposueras, perdidisti.

3. 3. Porro autem si nosti dicere cum Apostolo: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae 6; non solum tibi reprehensionibus mercedem non minuit, sed et facit ampliorem. Tu tamen pro illo ora, ne tua mercede moriatur. Nam et hinc probamur, carissimi, quia si non haberemus inimicos, non essent pro quibus oraremus ex praecepto Domini nostri dicentis: Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos oderunt 7. Unde probamus, unde cor nostrum interrogamus, utrum hoc facere valeamus, si nullum inimicum, nullum reprehensorem, nullum detractorem, nullum maledicum experiamur? Videtis ergo quia et mali necessarii sunt bonis. In fornace quodam modo aurificis sumus, hoc est, in hoc mundo. Si aurum non es, simul ardes. Si aurum es, palea tua est malus. Si et tu palea es, simul eritis fumus.

Inter continentes et coniugatos comparatio.

4. 4. Verumtamen primum id noveritis, carissimi, in corpore Christi excellentiora membra esse non sola. Est enim coniugalis vita laudabilis, et habet in corpore Christi locum suum: sicut et in nostro corpore non ea sola habent locum, quae excellentius locata sunt, sicut sensus in facie superiorem corporis partem occupaverunt; sed nisi pedes portarent, quidquid sublime est in terra iaceret. Unde Apostolus dicit: Et quae inhonesta sunt nostra, magis necessaria sunt. Deus temperavit corpus, ut non essent scissurae in corpore 8. Novimus autem membra Christi, quae coniugalem agunt vitam, si membra Christi sunt, id est, si fideles sunt, si futurum saeculum vel sperant, vel exspectant, si norunt quare signum Christi portent, sicut novimus quod honorem deferunt vobis; novimus quod meliores esse vos iudicant, quam ipsi sunt. Sed quantum vos illi honorant, tantum et vos mutuam honorificentiam eis praestare debetis. Si enim est in vobis sanctitas, timete ne perdatis eam. Unde? Per superbiam. Aliter perit sanctitas casti, si adulter fuerit; aliter perit, si superbus fiat. Et audeo dicere, coniugalem agentes vitam, si tenent humilitatem, superbis castis meliores sunt. Consideret enim Caritas vestra quod dico: diabolum attendite, numquid ei in iudicio Dei obiciendum est adulterium aut fornicatio? Nihil horum facit, qui non habet carnem. Sola eum superbia et invidia mittit in ignem aeternum.

Ad humilitatem exhortatio.

5. 5. Servo ergo Dei cui subrepserit superbia, continuo ibi est et invidia. Non potest superbus esse non invidus. Invidia filia est superbiae: sed ista mater nescit esse sterilis; ubi fuerit, continuo parit. Ut autem non sit in vobis, hoc cogitate, persecutionis tempore non solam Agnen fuisse coronatam virginem, sed et Crispinam mulierem: et forte, quod non dubitatur, aliqui tunc de continentibus defecerunt, et multi de coniugatis pugnaverunt, atque vicerunt. Unde non frustra dicit Apostolus omnibus membris Christi: Alter alterum existimantes superiorem sibi, et honore mutuo praevenientes 9. Haec etenim si cogitetis, non eritis apud vos magni. Magis enim cogitare debetis quid vobis desit, quam quid vobis adsit. Quod habes, cave ne perdas: quod nondum habes, supplica ut habeas. In quantis sis minor, tibi cogitandum est; non in quantis sis maior. Si enim cogitas quantum praecessisti alterum, time tumorem. Si vero cogitas quantum tibi adhuc deest, ingemiscis; et cum ingemiscis, curaris, humilis eris, tutior ambulabis, non praecipitaberis, non inflaberis.

Caritas sectanda ut inflatio superbiae vitetur.

6. 6. Et utinam possint omnes de una caritate cogitare. Sola est enim quae et vincit omnia, et sine qua nihil valent omnia, et quae ubicumque fuerit trahit ad se omnia. Ipsa est quae non aemulatur. Quaeris causam? Attende quod sequitur: Non inflatur 10. Prior est in vitiis superbia, ut dicere coeperam, deinde invidia. Non enim invidia peperit superbiam, sed superbia peperit invidiam. Non enim invidet, nisi amor excellentiae. Amor excellentiae, superbia vocatur. Cum ergo in ordine prior sit superbia, sequatur autem invidia: Apostolus in laudibus caritatis noluit dicere prius: Non inflatur, et postea: Non aemulatur; sed prius dixit: Non aemulatur; postea: Non inflatur. Quare hoc? Quia cum dixisset: Non aemulatur, quasi quaesiturus eras causam, quare non aemulatur; subdidit: Non inflatur. Ergo si ideo non aemulatur, quia non inflatur; si inflaretur, aemularetur. Hoc in vobis crescat, et anima solidatur, quia non inflatur. Scientia, ait Apostolus, inflat. Quid ergo? Scientiam fugere debetis, et electuri estis nihil scire potius quam inflari? Utquid vobis loquimur, si melior est ignorantia quam scientia? utquid vobis disputamus? utquid ista distinguimus? utquid quod nostis admonemus, quod non nostis inferimus, si scientia cavenda est, ne inflet? Ergo amate scientiam, sed anteponite caritatem. Scientia si sola sit, inflat. Quia vero caritas aedificat 11, non permittit scientiam inflari. Ibi ergo inflat scientia, ubi caritas non aedificat: ubi autem aedificat, solidata est. Non est ibi inflatio, ubi petra est fundamentum.

Quomodo Deus preces nostras exaudiat.

7. 7. Quantum autem tentat inflatio, hoc est, elatio, ut propter hoc vitium etiam tantus ille Apostolus appositum sibi esse diceret stimulum carnis, angelum satanae, a quo colaphizaretur? Qui colaphizatur, caput eius tunditur, ne erigatur: nam et ibi de scientia metus erat inflationis, hoc est elationis. Ait enim: In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Ibi ergo metuenda erat elatio, ubi magnarum rerum erat revelatio: In magnitudine revelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me: et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 12. Petit aeger, ut quod ad salutem apponit medicus, cum voluerit aegrotus auferatur. Medicus dicit: Non; mordet, sed sanat. Tu dicis: Tolle quod mordet. Medicus dicit: Non tollo, quia sanat. Tu ad medicum quare venisti? Sanari, an molestiam non pati? Non ergo exaudivit Dominus Paulum ad voluntatem, quia exaudivit ad sanitatem. Nam non est magnum, exaudiri a Deo ad voluntatem; non est magnum. Ne putetis magnum esse hoc, quando quisque orat, pro magno, si exauditur. Quaere quid orat, quaere in quo exaudiatur. Nam non habeatis pro magno, exaudiri ad voluntatem: habete pro magno, exaudiri ad utilitatem. Ad voluntatem etiam daemones exauditi sunt, et ad porcos quos petierant, ire permissi sunt 13. Ad voluntatem etiam princeps eorum exauditus est diabolus; a quo petitus Iob tentandus non est negatus, ut esset ille probatus, iste confusus 14. Ad voluntatem etiam Israelitae exauditi sunt; et cum adhuc cibus esset in ore ipsorum, nostis quae consecuti sunt 15. Nolite ergo pro magno habere, exaudiri ad voluntatem. Aliquando Deus iratus dat quod petis, et Deus propitius negat quod petis. Cum vero ea quae Deus laudat, quae Deus praecipit, quae Deus in futuro saeculo promittit, ab illo petitis; securi petite, et incumbite, quantum potestis, orationibus, ut sumatis. Illa enim propitio Deo conceduntur: illa eius non ira, sed misericordia largiuntur. Quando autem petitis temporalia, cum modo petite, cum timore petite: illi committite, ut si prosunt, det; si scit obesse, non det. Quid autem obsit, quid prosit, medicus novit, non aegrotus.

Contra continentes superbos.

8. 8. Sunt ergo continentes humiles, sunt superbi. Non sibi promittant superbi regnum Dei. Excellentior locus est, quo ducit continentia: sed qui se exaltat, humiliabitur 16. Quid quaeris celsiorem locum appetitu celsitudinis, quem potes apprehendere retentione humilitatis? Si extollis te, Deus deicit te: si tu deicis te, Deus elevat te. Sententia Domini est: nec addi aliquid, nec detrahi potest. Usque adeo autem continentes homines plerumque superbiunt, ut non solum quibuscumque hominibus, sed etiam parentibus ingrati sint, et adversus parentes extollantur. Quare? Quia illi genuerunt, isti nuptias contempserunt. Unde ingrati essent qui nuptias contempsissent, nisi illi genuissent? Sed melior est filius patre suo coniugato, quia ipse non duxit uxorem: et melior est filia matre sua maritata, quia ipsa non quaesivit virum. Si superbior, nullo modo melior: si melior, sine dubitatione humilior. Si vis te invenire meliorem, interroga animam tuam, si vides ibi inflationem. Ubi inflatio est, inanitas est. Diabolus ubi inane invenerit, nidum facere molitur.

Continentes superbi coniugatis vel peiores, in regnum coelorum non introibunt.

9. 9. Denique, fratres mei, audeo dicere, superbis continentibus expedit cadere, ut in eo ipso in quo se extollunt humilientur. Quid enim prodest cui inest continentia, si dominatur superbia? Contempsit unde natus est homo, et appetit unde cecidit diabolus. Nuptias contempsisti, bene fecisti; aliquid melius elegisti: sed noli superbire. De nuptiis homo natus est, de superbia angeli ceciderunt. Si singula vestra bona considerem, melior es patre tuo, qui nuptias contempsisti; et tu melior matre tua, quae nuptias contempsisti. Etenim melior est virginalis sanctitas, quam pudicitia coniugalis. Ista duo simul si comparentur, melius est illud quam illud: quis dubitat? Sed addendo alia duo, superbiam et humilitatem; in istis duobus interrogo vos, et de his respondete mihi: Quid est melius, superbia, an humilitas? Respondes: Humilitas. Iunge illam virginali sanctitati. Superbia vero non solum non sit in virginitate tua, sed non remaneat nec in matre tua. Si enim tu tenueris superbiam, et tua mater humilitatem, melior erit mater quam filia. Iterum comparabo vos. Iam dudum singula cum intenderem, meliorem te inveneram: modo bina cum intendo, non dubito praeferre humilem mulierem virgini superbae. Et quomodo praeferre? Videte quomodo praefero illam, quam modo comparabam. Bona pudicitia coniugalis est, melior integritas virginalis. Duo bona comparabam, non malum et bonum; sed bonum et melius distinguebam. Porro autem duo illa cum posuero, superbiam et humilitatem, numquid possumus dicere: Bonum est superbia, sed melior est humilitas? Sed quid dicimus? Superbia malum est, humilitas bonum: et superbia magnum malum, humilitas magnum bonum. Si ergo horum duorum unum est malum, et alterum bonum: iungitur malum ad maius tuum bonum, et fit totum malum: iungitur bonum ad matris tuae minus bonum, et fit magnum bonum. Minorem locum habebit mater in regno caelorum, quoniam maritata est, quam filia, quoniam virgo est. Maiorem enim locum filia virgo, minorem locum mater maritata, ambae tamen ibi: quomodo fulgida stella, obscura stella, ambae tamen in caelo. Si vero mater tua fuerit humilis, tu superba: illa habebit qualemcumque locum, tu autem nullum locum. Et quis invenit alterum locum qui ibi non habuerit locum, nisi cum illo qui inde cecidit, stantemque deiecit? Inde cecidit diabolus, unde stantem deiecit hominem. Deiecit stantem: sed Christus descendens erexit iacentem. Unde te tamen erexit Dominus tuus, attende. Humilitate erexit, factus oboediens usque ad mortem, humiliavit semetipsum 17. Princeps tuus humilis, et tu superbus? Caput humile, et membrum superbum? Absit. Non vult esse de corpore capitis humilis, qui amat superbiam. Si autem non fuerit, videat ubi erit. Ego nolo dicere, ne amplius videar terruisse. Immo utinam terruerim, et aliquid egerim. Utinam qui sic fuerat, vel quae sic fuerat, non sit ulterius. Utinam verba ista infuderim, et non effuderim. Totum sperandum est de misericordia Dei: quia qui terret, contristat; qui contristat, consolatur; sed si qui contristatus est, emendatur.