SERMO 347

 

DE TIMORE DEI

 

Quam crebro in Scripturis timor Dei commendetur.

1. Multa nobis, fratres, de Dei timore praecepta sunt, et quam sit utile timere Deum, innumerabiliter divina eloquia sonuerunt. Ex qua uberrima copia pauca me commemorantem, et ad ea, quantum pro temporis brevitate potuero, disserentem libenter advertite. Quis non sapientem se esse laetetur, aut si nondum est, esse desideret? Sed quid dicit Scriptura? Initium sapientiae timor Domini 1. Quem non regnare delectet? Sed audiamus quid in Psalmo Spiritus moneat: Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram; servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 2. Unde et Apostolus dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini 3. Legimus etiam scriptum: Concupisti sapientiam, serva iustitiam, et Dominus praebebit illam tibi 4. Multos enim reperimus neglegentissimos iustitiae, et avidissimos sapientiae. Hos docet Scriptura divina pervenire non posse ad id quod appetunt, nisi servando quod neglegunt. Serva, inquit, iustitiam, et praebebit illam tibi Dominus, quam concupisti sapientiam. Quis autem potest, nisi Deum timeat, servare iustitiam? Dicit enim alio loco: Nam qui sine timore est, non poterit iustificari 5. Porro si Dominus non praebet sapientiam, nisi servanti iustitiam, qui autem sine timore est, non poterit iustificari: recurritur ad illam sententiam: Initium sapientiae timor Domini.

A timore ad sapientiam ascendere ab Isaia docemur.

2. Isaias etiam propheta cum septem illa notissima dona spiritalia commendaret, incipiens a sapientia pervenit ad timorem Dei, tamquam de sublimi descendens ad nos, ut nos doceret ascendere. Inde ergo coepit, quo volumus pervenire; et illuc pervenit, unde debemus incipere. Requiescet in eo, inquit, Spiritus Dei, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini 6. Sicut ergo ille, non deficiendo, sed docendo a sapientia usque ad timorem descendit; sic nos, non superbiendo, sed proficiendo a timore usque ad sapientiam oportet ascendere. Initium enim sapientiae timor Domini 7. Ipsa est enim convallis plorationis, de qua Psalmus dicit: Ascensiones in corde eius disposuit in convalle plorationis. Per convallem quippe humilitas significatur. Quis est autem humilis, nisi timens Deum, et eo timore conterens cor in lacrimis confessionis et paenitentiae? Quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit 8. Sed non timeat ne in convalle remaneat. In ipso enim corde contrito et humiliato, quod Deus non spernit, ascensiones per quas in illum assurgamus, ipse disposuit. Nam ita Psalmus dicit: Ascensiones in corde eius disposuit in convalle plorationis, in locum quem disposuit 9. Ubi fiunt ascensiones? In corde, inquit. Sed unde ascendendum est? Utique a convalle plorationis. Et quo ascendendum est? In locum, inquit, quem disposuit. Quis iste est locus, nisi quietis et pacis? Ibi enim est illa clara, et quae numquam marcescit sapientia. Unde ad nos exercitandos quibusdam doctrinae gradibus descendit Isaias a sapientia usque ad timorem, a loco scilicet sempiternae pacis usque ad convallem temporalis plorationis: ut nos in confessione paenitentiae dolendo, gemendo, flendo, non remaneamus in dolore et gemitu et fletu; sed ascendentes ab ista convalle in montem spiritalem, ubi civitas sancta Ierusalem mater nostra aeterna fundata est, imperturbabili laetitia perfruamur. Ergo ille cum praeposuisset sapientiam, lumen scilicet mentis indeficiens, adiunxit intellectum: tamquam quaerentibus unde ad sapientiam veniretur, responderet: Ab intellectu; unde ad intellectum: A consilio; unde ad consilium: A fortitudine; unde ad fortitudinem: A scientia; unde ad scientiam: A pietate; unde ad pietatem: A timore. Ergo ad sapientiam a timore; quia initium sapientiae timor Domini. A convalle plorationis usque ad montem pacis.

Comparatio inter septem gradus Isaiae et octo Evangelii beatitudines.

3. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 10. Ipsi sunt in convalle humiles, ipsi in tremore, cor contritum et humiliatum sacrificant Deo: unde ascendunt ad pietatem, ut non resistant voluntati eius, sive in sermonibus eius, ubi non capiunt sensum eius; sive in ordine ipso et gubernatione creaturae, cum pleraque aliter accidunt, quam privata hominis voluntas exposcit: ibi quippe dicendum est: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 11. Beati enim mansueti, quoniam ipsi hereditate possidebunt terram 12: non terram morientium, sed terram de qua dictum est: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 13. Ab ista quippe pietate merebuntur scientiae gradum, ut noverint non solum mala praeteritorum peccatorum suorum, de quibus in primo gradu paenitentiae dolore fleverunt, sed etiam in quo malo sint huius mortalitatis et peregrinationis a Domino, etiam cum felicitas saecularis arridet. Nam ideo scriptum est: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem 14. Beati enim lugentes, quoniam ipsi consolabuntur 15. Inde assurgunt ad fortitudinem, ut mundus eis crucifigatur, et ipsi mundo, ut in huius vitae perversitate et abundantia iniquitatis caritas non refrigescat; sed toleretur fames sitisque iustitiae, donec ad eius saturitatem veniatur in illa immortalitate sanctorum, et societate Angelorum. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 16. Verumtamen propter inquietudinem tentationum, et quod dictum est: Vae mundo ab scandalis 17; si qua forte delicta minutatim furtimque subrepunt, quibus humana praeoccupatur infirmitas, consilium deesse non debet. Neque enim tantum potest in ista mortali vita ille fortitudinis gradus, ut qui cum astutissimo adversario continua certatione confligit, non aliquando feriatur: maxime per tentationes linguae, ubi si dixerit quis fratri suo: Fatue; reus erit gehennae ignis 18. Quod est ergo consilium, nisi quod Dominus dicit: Dimittite, et dimittetur vobis 19? Et ideo sicut in gradibus quos per Isaiam discimus, quintum est consilium; sic in Evangelio in illis beatitudinis laudibus quinto loco ponitur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur 20. Sextus est apud Isaiam intellectus: ubi ab omni falsitate carnalis vanitatis corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem. Propterea sexto loco etiam Dominus dixit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 21. Cum vero ad finem perventum fuerit, iam consistitur, iam requiescitur, iam secura pace triumphatur. Et quis finis, nisi Deus Christus? Finis enim legis Christus, ad iustitiam omni credenti 22. Et sapientia Dei quis, nisi Christus? Et filius Dei quis, nisi Christus? In illo ergo sapientes, et in illo filii Dei fiunt, quicumque fiunt: et haec est pax plena atque perpetua. Ideo cum apud Isaiam sit septima sapientia sursum versus ascendentibus, unde coepit ipse ad nos docendo descendere; septimo etiam loco Dominus qui nos erigit, posuit: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur 23. Has igitur promissiones habentes, et his gradibus tendentes ad Dominum, omnia mundi huius aspera et dura toleremus, nec nos eius frangat saevitia, qua victa in aeterna pace gaudebimus. Ad hoc nos enim iam demonstrato fine cohortatur octava sententia: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum 24.