SERMO 346/A

 

DE VERBO DEI DUCE PEREGRINATIONIS CHRISTIANORUM
ET QUOD NECESSE SIT UT ASPERA SINT TEMPORA NE AMETUR TERRENA FELICITAS

 

Verbo Dei docemur quod vitae iter eligendum nobis sit.

1. Fratres, Christiani sumus, et omnes iter agere volumus, et si nolumus, iter agimus. Manere hic nemo permittitur: omnes venientes in hanc vitam volubilitas temporum transire compellit. Nulli sit pigritiae locus: ambula, ne traharis. Occurrit nobis iter agentibus in bivio homo quidam: non homo, sed Deus propter homines homo; et dixit nobis: Ad sinistram ire nolite: facilis quidem videtur et lenis et deliciosus iste transitus, tritus a multis, et latus; sed finis huius viae interitum habet. Sed est alia via, quae habet plurimos labores, difficultates, angustias, duritias; ubi non solum deliciae non inveniuntur, sed vix humanitas competens exhibetur; per quam difficile ambulaturi estis, sed difficultate cito finita ad magnam gaudiorum altitudinem venietis, ut evadatis illas insidias quas nemo evadet.

Quae Verbum Dei locutus est, fideliter semper facta sunt.

2. Recolamus praeterita tempora et Scripturas sacras. Nonne ipse homo est Verbum Dei? nonne ipsum Verbum postea caro factum est, et habitavit in nobis 1? Ante quam caro fieret, et habitaret in nobis, nonne ipsum Verbum locutum est per prophetas? Locutus est utique Deus Verbo suo ad Abraham, quod genus eius peregrinum futurum esset, cum ipse cui dicebatur erat senex, et Sara anus et sterilis: creditum est, et factum est. Quod ipsum genus, id est, populus inde nascens secundum carnem, quod serviturus esset in Aegypto per annos quadringentos: factum est. Quod esset ab illa captivitate liberandus: liberatus est. Quod esset accepturus promissionis terram: accepit. Et longe futura et propinqua dicta sunt, et peracta, et nunc aguntur. Locutus est sermo Domini per prophetas, peccare illam gentem, tradendam in manus hostium suorum, quod offenderent Deum suum: facta sunt omnia. Venturam in captivitatem babyloniam; et hoc factum est. Venturum inde regem Christum: venit Christus, natus est Christus, quia ipse Sermo se ipsum pronuntiabat esse venturum. Dictum est quod ipsum crucifixuri essent Iudaei: crucifixerunt. Praedictum est quod resurrecturus et glorificandus esset: factum est, resurrexit, ascendit in caelum. Praedictum est quod in nomine eius omnis terra creditura esset; praedictum est quod reges persecuturi essent Ecclesiam eius: facta sunt haec. Praedictum est quod reges credituri essent in eum: tenemus iam fidem regum, et de fide Christi dubitamus? Praedictae sunt haeresum circumcisiones: numquid et ipsas non videmus, et inter eas undique circumstrepentes ingemiscimus? Praedictum est ipsa idola per Ecclesiam nomenque Christi esse delenda: et hoc videmus impleri. Praedicta sunt scandala in ipsa Ecclesia, praedicta et zizania, praedicta et palea: haec omnia et oculis intuemur, et quantacumque possumus fortitudine impertita a Domino toleramus. In quo te fefellit iste, qui tibi dixit: Hac perge? Dic tu securus, si fidelis es, experimenta tanta capiens huius qui tibi loquitur: In his rebus eum probo, quia sic re probari dignatus est; si omnino verum mihi dicit, non me fallit; haec omnia quae dicit, omnia eius vera tenes, in nullo mentitus est; talem eum novi. Sermo Dei est; per ora servorum suorum locutus est, et non fefellit: per os suum quod dicit, fallere poterit? Ille autem cui adhuc nondum notus est, qui de Christo dubitat, dicat et ipse: Hac pergam, ne forte verum dicat, cui iam totus mundus credidit.

Mores nunc emendandi ut in novissimo die parati inveniamur.

3. Fratres mei, multi non credentes, neque vocem sanctorum patrum audientes, sic habent inveniri, quomodo multitudo illa inventa est in die Noae: non evaserunt nisi qui in arca fuerunt. Nam si cogitarent et immutassent vias suas ab impietate, et ad Dominum nostrum converterentur, satisfacerent ei pro delictis suis et ingemiscentes ad eius misericordiam, sine dubio non perirent. Neque enim Deus in Ninivem immisericors fuit, quae in triduo meruit salvari. Quid tam breve quam triduum? Nec tamen illi in tanta angustia temporis de Dei misericordia desperaverunt ad flectendam eius clementiam. Si ergo triduum spatium habuit tam magna civitas flectere ad misericordiam Deum, quantum esse potuit spatium per centum annos, et ducentos, et trecentos, in quibus fabricabatur arca? Ex quo coepit Christus ligna imputribilia de silva gentium caedere, id est Ecclesiae, si homines illi vias suas moresque mutassent, si ad propitiandum Deo sacrificium contribulati cordis offerrent, sine ulla dubitatione illaesi evaderent. Timeant ergo homines, ne sic inveniantur in illo die novissimo. Sed nos, fratres, ita agamus, ut mutemus vias nostras ab impietate, et emendemus mores, dum tempus habemus, ut dies ille paratos nos inveniat; quia numquam mentitur, qui illum dicit venturum esse. Cave ne dubites, quia verum est. Nam in diebus Noae sic erat: Manducabant, bibebant, nubebant, uxores ducebant, emebant, vendebant, donec intravit in arcam Noe, venit diluvium, et perdidit omnes 2 qui spem suam in hoc saeculo ponebant, et securi vivere cupiebant, sed non in regione securitatis, et non evaserunt nisi qui in arca fuerunt.

Quam difficile sit ingressus in regnum aeternum.

4. Sed dicunt sibi multi: Iubemur exspectare illum diem, nec inveniri tales, quales inventi sunt extra arcam, qui in illo diluvio perierunt. Certe exterret nos tuba Evangelii, verbum Dei exterret nos: quid faciemus nos? Ergo non erit ducenda uxor? Dicit hoc iuvenis, dicit adulescens. Non erit manducandum, non erit bibendum? semper erit ieiunandum? Multi ista dicunt; et qui volebant forte aliquid emere, dicent sibi: Iam non est emendum aliquid, ne inveniamur in illorum numero, qui in diluvio perierunt? Quid ergo faciemus, fratres? Si ita est, ergo flendum est, quomodo contristati sunt Apostoli supra humano genere, cum audissent Dominum dicentem: Si vis esse perfectus, vende omnia tua, et da pauperibus; et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me 3. Ille, cui dictum est, contristatus est, abscessit; et cum magistrum bonum appellaret, a quo quaerebat consilium vitae aeternae, tamdiu visus est magister bonus, dum haec diceret iuste, quod interrogatus est. Dixit Dominus, et contristatus est dives. Discedente autem illo triste Dominus ait: Quam difficile intrat dives in regnum caelorum! 4 quasi clausum sit contra divites regnum caelorum. Quid fiet? clausum est. Sed ait: Pulsate et aperietur vobis 5. Atque utinam tam pauci irent in ignem, quam pauci sunt divites! Nunc vero et de numero divitum multi ituri sunt in regna caelorum, et de numero pauperum multi ituri sunt in ignem aeternum, non qui sit dives facultate, sed qui ardeat cupiditate.

Ne divites desperent de regno caelorum: camelus figura Christi.

5. Contristati sunt autem discipuli. Dominus ait: Quod hominibus difficile est, Deo facile est 6. Difficultate commoti estis, quod nominavit camelum: si vult, illa immanis bestia, quae camelus dicitur, intrat hic per foramen acus. Quid est hoc? videamus si apparet. Neque enim sine causa et Ioannes Baptista, praecursor ipsius Domini, vestem habebat de pilis cameli, qui venturo post se illo iudice, cui praebebat testimonium, quasi chlamydem de illo habebat. Agnoscamus camelo nominato figuram Domini nostri Iesu Christi: agnoscamus magnum, et tamen humili cervice, quod nemo potest persuasionibus onerare, nisi in terra semetipsum deponeret. Sic et Christus humiliavit se ipsum usque ad mortem 7, Ut destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum 8. Ergo et foramen acus videamus, per quod ille tam magnus ingressus est: in acus enim punctione quam sponte passionis sustinuit, in foramine vero angustias. Iam ergo camelus intravit per foramen acus: non desperent divites, securi intrant regnum caelorum.

Et divites et pauperes homines ante iudicem positi.

6. Sed agnoscamus quales divites. Ecce nescio quis de transverso pannis obsitus exsultavit ac risit, quando dictum est divitem non intrare in regnum caelorum; et dixit: Ego intrabo, hoc mihi isti panni praestabunt; non introibunt illi qui nobis iniurias faciunt, qui nos premunt: plane tales non intrabunt. Sed, pauper, vide utrum intres. Quid, si pauper es, et cupidus sis? quid, si premeris inopia, et ardes avaritia? Si ergo talis es, quisquis es pauper, non quia noluisti dives, sed quia non potuisti. Non ergo Deus inspicit tuam facultatem, sed voluntatem attendit. Talis ergo si es malae vitae, malis moribus, blasphemus, adulter, ebriosus, superbus, recede a numero pauperum Dei; non eris intra illos, de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 9. Ecce talem invenio divitem - ex cuius te comparatione iactasti, et ad regna caelorum ausus es aspicere - invenio pauperem spiritu, id est, humilem, pium, innocentem, non blasphemantem, voluntatem Dei sequentem; et si aliquod forte de rebus saeculi huius in damnis amiserit, statim dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum in saecula 10. Ecce divitem mitem, humilem, non resistentem, non murmurantem, voluntatem Dei sequentem, et de illa vivorum terra gaudentem: Beati enim mites, quia ipsi pro hereditate possidebunt terram 11. Tu autem forte pauper es, et superbus. Laudo divitem humilem: non laudo pauperem humilem? Pauper non habet unde infletur, dives autem habet cum quo luctetur. Iste magis, iste dives intrabit, et contra te claudetur regnum caelorum; quia claudetur contra impium, contra superbum, contra blasphemum, contra adulterum, contra ebriosum, claudetur contra avarum. Fidum tenuit debitorem, qui credidit in promissorem. Dives autem humilis, humanus, fidelis, haec respondit, dicens: Scit Deus non me superbe sapere; et si forte clamo, et aliquid durum dico, novit Deus conscientiam meam, quia regendi necessitate ista dico: numquam me pro hoc feram super alios. Intus videt Deus opera quae sequuntur. Divites enim qui sunt in operibus bonis, facile tribuunt, communicant non habenti. Ibi enim apparet humilitas, si dives es et humilis. Bonum et pium te esse pronuntias: quod habes, commune sit tibi et ei qui non habet; ut thesaurizes tibi fundamentum bonum in futurum, ut obtineas veram et beatam vitam 12. Tales si sint, securi sint: quando venerit dies ille ultimus, in arca inveniuntur, in fabrica erunt, ad diluvium non pertinebunt; non expavescant, quod divites sunt. Et si iuvenis est, et continere se non potest, permittitur ei ut ducat uxorem. Sed, quia Tempus breve est, ut qui habent uxores sint tamquam non habentes, et qui emunt tamquam non ementes, et qui flent tamquam non flentes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui utuntur hoc mundo sint tamquam non utentes : praeterit enim figura huius mundi 13.

Iudex est venturus: corrigamus nos.

7. Fratres mei, murmuratur aliquis adversus Deum, et dicit: Mala tempora, dura tempora, molesta tempora; et tamen eduntur munera, et durum dicit tempus. Quanto tu durior, qui non corrigeris duro tempore! Tanta adhuc viget insania pomparum, tantis superfluis inhiatur; et non habet finem cupiditas. Quanti morbi procedunt de medio! quanta luxuria redundavit propter theatra, et organa, et tibias, et pantomimos! Male vis uti eo quod optas; propterea non accipies. Audi apostolicam vocem: Concupiscitis, et non habetis, occiditis, et zelatis, et non potestis adipisci; litigatis, petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris consumamini 14. Sanemus, fratres, corrigamus nos. Iudex venturus est, et, quia venit, adhuc irridetur: venturus est, et irridere non vacabit. Fratres mei carissimi, corrigamus nos, quia meliora tempora superventura sunt, sed non illis male viventibus. Iam saeculum vergit se, et declinavit in senectam. Venturi sumus in iuventutem? Quid hic speramus? Iam aliud quaeramus. Nolite sperare tempora, nisi qualia leguntur in Evangelio: non ideo mala sunt, quia venit Christus; sed quia mala et dura erant, venit qui consolaretur.

Christus medicus adest ad nos sanandos, sed necesse est ut in hac vita excruciemur.

8. Audite, fratres mei: oportebat enim esse tempora molesta et dura. Quid ageremus, si consolator tantus non adesset? Aegrotum erat graviter genus humanum, ab Adam usque in finem. Ex quo hic nati sumus, ex quo de paradiso emissi sumus, utique aegritudo est: sed in fine maior futura erat, et forte proxima sanitate, et quibusdam proxima morte. Cum ergo aegrotaret genus humanum, medicus ille magnus suscipiens aegrotum in magno quodam lecto, hoc est, toto in mundo - sed quomodo peritissimus medicus attendit tempora aegroti, et videt, et prospicit quae futura sint, et lenioribus temporibus aegritudinis aegroti primum servos suos mittit; ita et noster medicus ad aspiciendos nos misit primum prophetas. Dixerunt, praedicaverunt; curavit per eos aliquot, et sanavit. Praedixerunt futuram quamdam accessionem in extremam aegritudinem, et magnam quamdam huius aegroti iactationem, cui opus esset ipse medicus praesentari, et ad ipsum venire. Ita factum est quia dixit: Credentem ego reficiam, ego salvabo; Ego percutiam, ego sanabo 15. Venit, factus est homo, particeps mortalitatis nostrae, ut nos possimus fieri participes immortalitatis ipsius. Adhuc aeger iactatur: et cum anhelat in febribus, et multum exaestuat, dicit sibi: Ex quo venit medicus iste, acerbiores febres patior, gravius iactor, aestus sustineo immanes. Unde ad me venit? Puto non bene ingressus est in domum meam. Sic dicunt omnes, qui adhuc de vanitate aegrotant. Quare de vanitate aegrotant? quia nolunt ab eo accipere potionem sobrietatis. Videns Deus miseros iactari curis suis, et diversis occupationibus saeculi huius, quae iugulant animas eorum, occupari, venit ut medicus. Et non metuunt dicere: Ex quo venit Christus, ista tempora patimur; ex quo sunt Christiani, in omnibus defecit mundus. O aeger insipiens! non quia venit medicus, gravior facta est aegritudo tua: medicus bonus, pius, iustus, misericors, praevidit illam; nam non fecit. Venit enim, ut consoletur te, ut vere sanus sis. Quid enim tibi aufert, nisi superfluum? Inhiabas enim rebus noxiis, et in his continebaris: non erant utilia febri tuae, quibus inhiabas. Asper est medicus, quia rapit de manu aegroti poma noxia? Quid tibi tulit, nisi securitatem malam, quam capturus eras? Absolve perniciem viscerum tuorum: et hoc, quod gemis et murmuras, ad medicinam illius pertinet. Curare nolens, ne crucieris invitus. Necesse est ut aspera sint tempora. Quare? Ne ametur terrena felicitas. Oportet enim, et medicinale est, ut turbetur ista vita, et ametur alia vita. Ecce si tanta pigritia adhuc delectatur rebus terrenis et amphitheatro, quid si non percuterentur opera ipsorum? Ecce tot amaritudines miscentur, et adhuc dulcis est mundus!