SERMO 345

 

TRACTATUS SANCTI AUGUSTINI DE CONTEMPTORIBUS TEMPORALIUM RERUM:
HABITUS IN NATALE MARTYRUM
TUBURBITANARUM

 

Divitibus praecepta. Somnium pauperis.

1. Admonet nos et sollemnitas martyrum, et Dominicus dies, hoc loqui Caritati vestrae, quod pertineat ad contemptum praesentis saeculi, et ad spem futuri. Si quid contemnas quaeris, omnis sanctus et pius martyr etiam vitam praesentem contempsit. Si quid speres quaeris, hodie Dominus resurrexit. Si titubas in re, esto fortis in spe; si te opus turbat, erigat merces. Prima apostolica lectio, in epistola quam scribit ad Timotheum, nos quoque admonet quod ei praecepit dicens: Praecipe divitibus mundi huius, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 1. Et ista lectio non nobis videatur minus congrua sollemnitati martyrum beatorum; habet enim contemptum saeculi. Nam cum divitibus praecipitur, ut thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, et apprehendant veram vitam, sine dubio ista falsa vita est. Et maxime hoc divites audire debent, quos quando pauperes intuentur, murmurant, gemunt, laudant, invident, aequari optant, impares se esse dolent, et inter laudes divitum hoc plerumque dicunt: Soli sunt isti, isti soli vivunt. Propter haec ergo verba, quibus homines tenues divitibus adulantur quia ipsi vivunt, et soli vivunt, ne his adulantium inflati verbis putent se vivere: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Divites sint: sed ubi? In operibus bonis; facile tribuant, quia non perdunt quod tribuunt; communicent cum eis qui non habent. Et quid ex hoc? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam; non assentientes adulantibus, qui eos dicunt vivere, et solos vivere. Vita ista somnium est; divitiae istae velut in somnis fluunt. Audi Psalmum, o dives pauperrime: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis 2. Aliquando et mendicus in terra iacens, frigore tremens, occupatus tamen somno, thesauros somniat, et gaudet et superbit in somnis, et patrem suum pannosum non dignatur agnoscere, et donec evigilet dives est. Cum ergo dormierit, invenit quod falsum gaudeat; cum evigilaverit, invenit quod verum doleat. Dives ergo moriens similis est pauperi vigilanti, qui thesauros videbat in somnis. Nam et ille induebatur purpura et bysso, quidam dives nec nominatus nec nominandus, contemptor pauperis iacentis ante ianuam suam; induebatur purpura et bysso, sicut evangelicum testimonium est, et epulabatur quotidie splendide. Mortuus est, sepultus est; evigilavit, et se in flammis invenit 3. Dormivit ergo somnum suum, et nihil invenit ille vir divitiarum in manibus suis, quia nihil boni egit manibus suis.

Exemplum hominis qui vitam redimit ab hoste.

2. Propter vitam ergo quaeruntur divitiae, non vita propter divitias. Quam multi cum suis hostibus pacti sunt, ut totum tollerent, et vitam relinquerent! Quantumcumque habuerunt, tanti vitam emerunt. Quanti comparanda est vita aeterna, si tam pretiosa est vita peritura? Da Christo aliquid, ut vivas beatus, si totum das hosti, ut vivas mendicus. Vita tua temporali, quam tanto pretio redimis, appende quanti valeat aeterna, quam neglegis, ut vivas diebus paucis, etsi ad senectutem perventurus sis. Omnes enim dies hominis ab infantia usque ad senectam pauci dies sunt; et si ipse Adam hodie moreretur, paucos dies vixerat, quia omnes finierat. Paucos ergo dies, et hos laboriosos, in tanta inopia, in tanta temptatione redimis? Quanti? Nihil habere vis, ut habeas te. Vis nosse quanti valeat vita aeterna? Adde et te. Ecce inimicus, qui te captivaverat, dixit tibi: Si vis vivere, quidquid habes da mihi; et ut viveres, dedisti totum; hodie redemptus, cras forte moriturus; ab isto dimissus, forte ab illo trudendus. Erudiant nos pericula, fratres mei. Quid tam indocti, et inter Dei verba, et inter humana experimenta? Ecce totum dedisti, et abisti gaudens, quia vivis, etsi pauper, etsi egens, etsi nudus, etsi mendicus, gaudes tamen, quia vivis, et dulcis est lux. Appareat Christus: paciscatur et ipse, non qui te captivavit, sed qui pro te captus est; non qui te quaerit occidere, sed qui pro te occidi dignatus est. Qui dedit se pro te (quantum pretium!) qui te fecit, dicit tibi: Mecum paciscere. Te vis habere, et totum perdere? Si habere vis te, me habere oportet; ut oderis te, ut diligas me, et vitam tuam perdendo invenias, ne tenendo perdas. De divitiis istis tuis, quas amas possidere, et quas tamen pro vita tua praesente paratus es dare, iam dedi salubre consilium. Si amas et ipsas, noli et illas perdere; sed ubi eas amas, tecum periturae sunt. Consilium et de ipsis do. Amas eas? Mitte eas, quo sequaris eas; ne cum eas amas in terra, aut vivus amittas, aut mortuus dimittas. Et hinc, inquit, consilium dedi. Non dixi: Perde, sed: Serva. Thesaurizare vis? Non dico: Noli, sed dico: Ubi. Consultorem accipe, non prohibitorem. Ubi ergo dico thesaurizare? Thesaurizate vobis thesaurum in caelo, quo fur non accedit, nec tinea, nec rubigo exterminat 4.

De divitiis servandis salubre consilium.

3. Sed non video, inquis, quod pono in caelo. Vides enim quod obruis in terra. Securus es obruendo in terra: et sollicitus es ei dando, qui fecit caelum et terram? Serva ubi vis: si inveneris meliorem Christo, custodi commenda. Commendo, inquis, servo meo. Quanto melius Domino tuo? Servus fortassis aufert, atque fugit; et inter tanta mala, quae iam acciderunt, hoc optandum fuit, ut servus auferret, et fugeret, non ad dominum suum hostes duceret. Multi servi dominis suis repente inimici exstiterunt, et eos, cum illo quod habebant, hostibus prodiderunt. Cui ergo commendas? Interim, inquis, servo meo commendo aurum meum. Aurum tuum servo: animam tuam cui? Commendo, inquis, Deo animam meam. Quanto melius illi et aurum tuum, cui et animam tuam? An forte fidelis est in custodiendo animam tuam, et infidelis est in custodiendo pecuniam tuam? Non servat tibi, qui servat te? Fac ergo fidem. Servus agit ne tollat: numquid agit ne perdat? Tota fides eius est, ne te fraudet; fidem eius attendis, et infirmitatem non attendis? Posuit, non latuit; venit alius, abstulit. Numquid hoc Christo quisquam facturus est? Pigritiam excute, consilium accipe; thesauriza in caelo. Et quid dixi: Pigritiam excute? Quasi labor sit in caelo thesaurizare. Etsi labor esset, faciendum erat, et suscipiendus labor erat, et reponenda ea, quae pro magno habemus, in loco munito, unde ea nemo posset auferre. Non tamen dicit tibi Christus: In caelo thesauriza, scalas quaere, pennas apta; sed: Mihi in terra da, et ibi servabo. In terra, inquit, mihi da; ideo veni pauper hic esse, ut tu ibi dives sis. Fac traiecticium. Times fraudatorem, ne perdas? Quaeris qui portet quo migras? Christus tibi in utroque adest; non facit imposturam, sed facit laturam.

Christus in paupere inveniendus.

4. Sed Christum, inquies, ubi invenio? Cum habeat fides mea, quod audivi in Ecclesia, hoc didici, sic credidi, hoc Sacramento imbutus sum; sepultus est, resurrexit tertia die, post quadraginta dies ascendit in caelum coram oculis discipulorum suorum, sedet in dextera Patris, in fine venturus est. Quando hic eum invenio? Cui dabo? Noli satagere, totum audi; aut si totum audisti, totum dic. Scio quia hoc accepisti: suspensus est Christus in cruce, depositus est de ligno, positus est in sepulchro, resurrexit, ascendit in caelum. Et illud legisti, quia, cum eius Ecclesiam Saulus persequeretur superbiens, crudelis, anhelans caedes 5, et Christianorum sanguinem sitiens, cum saeviret, cum persequeretur, litteras portans Damascum, ut, quos inveniret huius disciplinae viros ac mulieres, vinctos ad poenas adduceret; audisti quid ei clamavit, quem sedentem confiteris in caelo? Recole ergo quid dixit, quid audisti, quid legisti: Saule, Saule, quid me persequeris6. Paulus enim nec eum videbat, nec tangebat; et tamen dicebat ille: Quid me persequeris? Non ait: Quid persequeris familiam meam, servos meos, sanctos meos, adde honorem, fratres meos? Nihil horum, sed quid ait? Quid me persequeris? Id est, membra mea, pro quibus in terra calcatis caput de caelo clamabat; quia et pro pede tuo, si calcetur in terra, clamat lingua tua, non: Calcas pedem meum, sed: Calcas me. Quid ergo dubitas, cui des? Qui dixit: Saule, Saule, quid me persequeris? Ipse tibi dicit: Pasce me in terra. Saulus saeviebat, et tamen Christum persequebatur; sic et tu in terra eroga, et Christum pascis. Nam istam quaestionem, qua moveris, praedixit ipse Dominus, qua movebuntur et illi, qui ad dexteram ponentur; et cum dixerit: Esurivi, et dedistis mihi manducare, respondebunt: Domine, quando te vidimus esurientem? Et audient continuo: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 7.

Quae sint verae divitiae discendum.

5. Si ergo non vis dare, habes quod in te accuses, non habes quod excuses. De divitiis ergo istis dicit tibi Dominus tuus: Dedi consilium saluberrimum. Amas eas? Migra eas; et cum migraveris, sequeris. Sequere eas interim corde: Ubi enim est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum 8. Si terrae commendas thesaurum, in terra obruis et cor; cum autem in terra obrueris cor, erubesce, cum respondes, quando audis: Sursum cor, habemus ad Dominum 9. Dedi ego, inquit, salubre consilium de divitiis tuis. Si feceris, si audieris, si talis dives fueris, qualem describit Apostolus, ut non superbe sapias, neque speres in incerto divitiarum, facile tribuas, communices, thesaurizes tibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendas veram vitam; iam interroga me, inquit Dominus tuus. Ecce obmigravi in caelum quod habeo, sive totum erogando, sive quod remansit sic habendo tamquam non habens, utens hoc mundo tamquam non utens 10. Tanti valet regnum caelorum? Ecce si feci hoc, tanti valet? Care est. Carius valet: non enim vere tale est, ut tanti valere debeat. In aeternum vives. Nam omnes thesauros istos vel pro vita paucorum dierum dares; verus dives ibi eris, quia non egebis. Sed enim hoc agis, cum esse dives vis, ne in terra egeas; et ideo tibi exaggeras et congeris densum lutum, quo graveris, quo premaris, quo siccato artius concludaris. Ideo itaque, ne egeas, quaeris ad vectionem multa animalia, ad victum epulas copiosas, ad indumentum pretiosissimas vestes. Ne vero multa habendo tu dives, et Angelus pauper, qui nec equo utitur, nec reda vehitur, nec implet apparatibus mensam, nec tegitur vestibus, quia luce vestitur. Disce veras divitias. Tu istas habere vis, ut habeas unde fauces mulceas, et ventrem impleas; ille te vere divitem facit, qui donat tibi ne esurias. Hoc est non egere omnino, non esurire; nam quantumvis habeas, cum venerit hora qua prandeas, vel antequam ad mensam accedas, cum esuris egenus es. Postremo remotis epulis anhelas superbus. Non est expletio ista indigentiarum, sed fumus curarum. Vide quid cogitas de divitiis istis tuis augendis; vide si facile dormis, cum cogitas, vel ne perdas ubi servasti, vel ut augeas quod servasti. Divitias ergo invenisti, qui requiem invenisti. Cum vigilas, augmentum divitiarum cogitas; cum dormis, latrones somnias; in die sollicitus, in nocte pavidus, semper mendicus. Verum divitem te vult facere, qui tibi promittit regnum caelorum. Et putas quanti empturus es illas veras divitias, illam veram vitam, eamque aeternam? Quid? Ideo veram putas, quod tanti eam empturus es, quanti paratus fuisti emere paucos istos laboriosos, et miseros dies? Aliquid plus valere debet, quod longe maius est.

Non solum res suas sed etiam se ipsum homo Deo impendat. Martyrum Tuburbitanarum exemplum.

6. Et quid faciam? inquis. Totum quod habui pauperibus dedi, et quod habeo cum indigentibus communico: quid plus possum? Habes plus: te ipsum; te habes plus, tu es de rebus tuis, tu addendus es. Attende consilium Domini tui, quod dedit diviti: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Et numquid dimisit eum, posteaquam dixit hoc? Et ne se ille quod amabat perdere putaret, primo eum securum fecit, quia non perdidit, sed condidit: Habebis, inquit, thesaurum in caelo. Sufficit hoc? Non. Et veni, sequere me 11. Amasti? Sequi vis? Cucurrit, volavit, quem vis sequi. Qua? Per pressuras, per opprobria, per falsa crimina, per sputa in faciem, per alaparum et flagellorum verbera, per coronam spineam, per crucem, per mortem. Quid piger es? Sequi volebas, demonstrata est via. Et tu: Quis illuc sequitur? Erubesce, barbate; feminae secutae sunt, quarum hodie natalicia celebramus. Feminarum martyrum Tuburbitanarum sollemnitatem hodie celebramus. Dominus vester, Dominus noster, Dominus illarum, Dominus omnium, Redemptor vitae, de via angusta praecedendo stratam fecit, stratam regalem, munitam, et puram, in qua delectaret et feminas ambulare; et adhuc piger es? Non vis fundere sanguinem pro tanto sanguine? Hoc dicit tibi Dominus tuus: Prior pro te passus sum; da quod accepisti, redde quod bibisti. Non potes tu? Potuerunt pueri et puellae; potuerunt delicati et delicatae; potuerunt divites, et magni divites, qui subito irruente temptatione passionis non retenti sunt copia divitiarum, nec capti huius vitae dulcedine, cogitantes illum divitem finientem divitias, et invenientem tormenta; et non suas divitias praemiserunt, sed eas potius in martyrio praecesserunt. Tantis exemplis praecedentibus piger es? Et tamen festa martyrum celebras. Natalis est hodie martyrum: Procedam, dicis, et forte cum meliore tunica. Vide qua conscientia: ama quod agis, imitare quod celebras, fac quod laudas. Sed ego non possum. Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis 12. Ego, inquis, non possum. Tu fontem ipsum noli timere; unde impletae sunt illae, potes et tu impleri, si avidus accedas, si non quasi collis tumescas, sed quasi vallis humilieris, ut impleri merearis.

Mundus florens mundus periens. Venit Christus medicus.

7. Non ergo nobis dura sint, fratres, maxime his temporibus abundante pressura; contemptus est a martyribus mundus, cum floreret; vere magna laude contemptus est florens, et amatur periens. Contempserunt illi flores eius, et tu amplecteris spinas eius. Si migrare piger es, vel domus ruinosa te terreat. Sed insultat tibi paganus. Unde tibi insultat paganus? Re vera tempus est ut insultet tibi paganus, quia implentur praedicta Domini tui; rectius tibi insultaret, si non implerentur quae ille praedixit. Ille Deum negat, quem colis; tu ex his, quae patitur mundus, ostende veracem, et non contristatus praedictis, gaudeas promissis. Venit enim eo tempore, quo iam mundus aetate vergente, quasi ita factus ut finiendus, abundaturus erat cladibus et calamitatibus et angustiis et molestiis. Ad solacium tuum venit, qui tunc venit; ne deficeres in pressuris vitae pereuntis atque transeuntis, promisit alteram vitam. Antequam mundus his afflictionibus et calamitatibus laboraret, missi sunt Prophetae; missi sunt servi ad aegrotum istum grandem, ad genus humanum, quasi unum hominem languidum ab Oriente usque ad Occidentem distentum et iacentem; misit medicus potens servos suos. Ventum est ut tales accessiones venirent aegroto huic, in quibus multum laboraturus erat. Et ait medicus: Multum laboraturus est iste aegrotus, ego sum necessarius. Iam stultus aegrotus dicat medico: Domine, laboro ex quo venisti. Stulte, non laboras de eo quia veni, sed quia eras laboraturus, veni. Compendio igitur, fratres, quid multa dicimus? Verbum consummans breviavit Dominus super terram 13. Bene vivamus, et pro bona vita nostra bona terrae transeuntia non speremus. Vilis merces est bonae vitae terrena felicitas; non tanti valet quod hic bene vivis, quanti valet quod hic concupiscis, quamvis talia concupiscendo nec bene vivis. Si vis mutare vitam, muta concupiscentiam. Servas fidem Deo, et ideo ut in terra sis felix. Hoc est totum, quare servas fidem Deo? Fides tua tanti valet? Tanti illam aestimas? Sic illam abducis ? Si aliquid venale habeas in terra, et cum emptore paciscaris, tu carius pretium dicis, ille vilius: Tanti valet, inquis, quoniam quod vendis exaggeras; et ille: Non valet tanti, sed tanti; et dat sibi minus pretium, volens vilius emere. Dominus Christus corrigit te. Dicis tu Domino tuo Christo: Domine, servo tibi fidem, et tu da mihi in terra. Stulte, non tanti valet quod vendis; erras, nescis quod habes. Servas fidem, et quaeris terram? Plus valet fides tua, quam terra; nescis illam appretiare. Ego novi quanti valeat, qui tibi donavi; tanti valet, quantum est tota terra; adde terrae et caelum, plus valet. Ex quid est plus quam terra et caelum? Ille qui et terram fecit et caelum. Conversi ad Dominum...