SERMO 338

IN DEDICATIONE ECCLESIAE

Bona opera in manifesto facta duplicem habent utilitatem.

1. Quando bona opera, etiam quae propter Deum fiunt, hominibus ostenduntur, cum ea faciunt boni et religiosi, non laudes humanae expetuntur, sed imitanda proponuntur. Duplex est enim misericordia, quae fit in bono opere, corporalis et spiritalis. Esurientibus, sitientibus, nudis, peregrinis corporali misericordia subvenitur: eadem tamen ipsa cum ostenduntur, et ad imitationem caeteros provocant, etiam spiritus mentesque pascuntur. Alius pascitur opere bono, alius exemplo bono: ambo enim esuriunt. Ille vult accipere unde alatur, ille vult videre quod imitetur. Monet nos de hac veritate etiam sancti Evangelii lectio, quae modo recitata est. Christianis enim dicitur in Deum credentibus, bene operantibus, spem vitae aeternae pro bonis operibus exspectantibus: Vos estis lumen mundi 1. Et universae ubique diffusae Ecclesiae dicitur: Non potest civitas abscondi supra montem constituta 2. Erit, inquit, in novissimis temporibus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium 3. Ipse est mons, qui ex parvo lapide crevit, et totum orbem crescendo implevit 4. In illo aedificatur Ecclesia, quae abscondi non potest.

Lucerna in candelabro.

2. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt 5. Bene occurrit lectio, quando candelabra dedicantur, ut sit qui operatur lucerna posita in candelabro. Lucerna est enim homo qui bene operatur. Quod est autem candelabrum? Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 6. Qui ergo secundum Christum facit, et propter Christum facit, ut non glorietur nisi in Christo, candelabrum est. Luceat omnibus, videant quod imitentur: non sint pigri, non aridi: prosit quod vident; non sint oculis videntes, et cordibus caeci.

Domini praecepta duo in speciem contraria conciliantur.

3. Sed ne forte occurrat alicui, quod Dominus bona opera velut iubet abscondi, ubi dicit: Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est 7: debet quaestio ista dissolvi, ut noverimus quemadmodum Domino obtemperemus, nec obtemperare illi non possimus, cum eum contra iubere audimus. Hac dicit: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra 8: hac dicit: Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis 9. Vultis nosse quam sit ista quaestio dissolvenda, et nisi dissolvatur, moleste erit, si remaneat insoluta? Quidam homines faciunt bene, et timent videri; et omni studio, quantum possunt, cooperiunt bona opera sua. Captant quando neminem videant: tunc aliquid porrigunt, timentes ne offendant in illud praeceptum ubi dictum est: Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Non autem Dominus iussit bona opera abscondi, sed in bonis operibus laudem humanam non cogitare. Denique cum dixit: Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus: ubi finivit? Ut videamini ab eis. Ut ideo faciant, ut videantur ab hominibus; hunc fructum boni operis quaerant, hunc ferant: nihil aliud exspectent, nihil superioris et coelestis commodi concupiscant. Sed si ideo solum faciat, ut laudetur: hoc prohibuit Dominus. Cavete facere. Quomodo? Ut videamini ab eis. Cavete hunc habere fructum, visionem hominum.

In bono opere laudem nostram quaerere prohibemur.

4. Iubet autem videri opera nostra, et dicit: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt 10. Et: Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut videant, inquit, bona facta vestra. Et non ibi remansit: sed, glorificent, subiunxit: Patrem vestrum, qui in coelis est 11. Aliud est in bono opere quaerere laudem tuam, aliud est in bono opere quaerere laudem Dei. Quando quaeris laudem tuam, in visione hominum remansisti: quando quaeris laudem Dei, aeternam gloriam acquisisti. Sic ergo faciamus, ut non videamur ab hominibus, hoc est, sic faciamus, ut visionem hominum pro mercede non quaeramus: sed sic faciamus, ut a videntibus et imitantibus gloriam Dei quaeramus et cognoscamus quod si nos tales non faceret, nihil essemus.