SERMO 335/G

DE MARTYRIBUS

Perfecta caritas martyrum fecit eos nihil timere. Duo timores.

1. Itaque martyres nostri multum amaverunt Deum. Quia perfectam in se habebant caritatem, propterea non timuerunt saevitiam persecutoris. Ergo perfecta caritas martyrum fecit eos nihil timere. Undique saeviebant persecutores. Undique huius mundi procellas et tempestates patiebantur. Fortes erant in Deo et in Christo. Plus persequebantur eos sui flentes quam inimici irascentes. Hinc terrebat inimicus. Hinc plangebat coniux: "Quibus nos dimittis? Consenti, vive nobiscum, ignoscit Deus! Cui dimittis solitudinem nostram?". Haec ille minatur: "Nisi feceris torquebo, interficiam, incendam". Inter minas persecutoris et lacrimas coniugis, ille stetit, neque hinc fractus, neque hinc flexus, fixus in Deo, rectus in Christo, ridens minas persecutoris - non enim persecutor poterat poenas aeternas minari - contemnens etiam lacrimas coniugis quia maius coniugium est animae cum Christo. Sperans caelestia sprevit terrena. Perspiciens futura non est praesentibus territus, et impleta caritate, sicut scriptum est: foras mittit timorem 1. Non enim erat quod timeret perfectus in caritate homo. Sed invenimus dictum esse alibi: Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi 2. Hac dicitur: Consummata caritas foras mittit timorem, hac quia timor Domini permanet in saeculum saeculi. Duo ergo timores sunt: unus quem foras mittit caritas, alter manens in saeculum saeculi. Est ergo timor terrenus, est et castus, nec potuit melius dici quam castus.

Martyres non fecit poena sed causa. Schismaticus non habet causam bonam.

2. Ergo ut dicere coeperam, quid iactas poenam tuam malam, o schismatice, quae non habet causam bonam? Martyres itaque intus honoremus in Ecclesia catholica habentes gratiam non audaciam, pietatem non temeritatem, constantiam non pertinaciam, collectionem non dispersionem. Proinde audite martyrem orantem: Iudica me Deus et discerne causam meam 3. Non dixit: poenam meam, sed: causam meam. Attendit enim ad martyrem martyrum, caput martyrum, dominum martyrum, exemplum martyrum, spectatorem martyrum, adiutorem martyrum, coronatorem martyrum. Attendit eum non magnificantem poenam, sed discernentem causam. Ipse enim dixit: Beati qui persecutionem patiuntur 4. Adhuc confusum est. Persecutionem patitur adulter propter libidinem, homicida propter crudelitatem, fur propter fraudem, ceteri scelerati pro sceleribus suis persecutionem patiuntur. Quid dicis audiam. Beati qui persecutionem patiuntur. Commemorasti poenam. Discerne causam. Audi, inquit, discerno. Sequere: qui persecutionem patiuntur, propter iustitiam. Quid mihi exaggeras poenam? o false testis, proba iustitiam. Martyres ergo non facit poena sed causa. Noli exaggerare poenam tuam, proba prius iustitiam tuam, quod facturus non es sed probaturus sane praecisione iniquitatis tuae. Si vultis fratres martyres veros imitari, causam vobis eligite ut dicatis Deo: iudica me Domine et discerne causam meam a gente non sancta 5. Discerne non poenam meam, nam habet hanc et gens non sancta, sed causam meam quam non habet nisi gens sancta. Causam ergo vobis eligite, causam bonam et iustam, quoniam beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum 6.