SERMO 335/E

DE MARTYRIBUS

Nullus martyr fuit qui non fuerit veritate quadratus.

1. Beatorum martyrum sollemnem diem voluit nos Dominus celebrare vobiscum. Hinc ergo aliquid loquamur, quod donaverit Dominus, qui arcam in qua figuravit Ecclesiam lignis quadratis voluit fabricari. Quadratum enim quacumque in pulverem, stantem invenis. Mira res et quasi impossibilis sed tamen advertite et invenietis; quadratus deici potest, cadere non potest. Deiecti sunt martyres in terra humilitatis sed non ceciderunt, quia in caelo sunt coronati. Nullus martyr fuit qui non fuerit veritate quadratus.

Seminabat Christus et pullulabat Ecclesia.

2. Gloria martyrum in eorum sollemnitatibus ab hominibus adverti potest, videri autem apud Deum quantum sit non potest. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 1. Pretiosa quantum, et quidem in conspectu Domini! Nam quando occidebantur in conspectu hominum, viles fuerunt. Sanguis martyrum quomodo tantum fusus esset nisi fundentibus vilis fuisset? Nesciebant qui martyres occidebant, seminaturum. Illis enim paucis in terram cadentibus Seges ista surrexit. Pretiosa ergo erat, etiam tunc quando vilis humanis oculis videbatur, in conspectu Domini mors sanctorum eius, et quam pretiosa! Quod erat pretium mortis, nisi mors sancti sanctorum? Quid est sancti sanctorum? Notus est, non opus est ut dicamus. Quid ergo miramur si pretiosa est mors sanctorum, pro quibus mortuus est sanctus sanctorum? Ipse fuit primum granum illud de quo hoc est. De ipso in Evangelio ipse locutus est: Granum, inquit, tritici nisi cadat in terram solum remanet. Si autem ceciderit et mortificatum fuerit multum fructum affert 2. Seminabat Christus et pullulabat Ecclesia. Et cecidit granum et surrexit granum et ascendit in caelum granum ubi est multitudo granorum. Psalmum interroga; granum quod cecidit ubi est? Exaltare super caelos Deus 3. Seges ubi est? Quare nondum dicente me clamastis nisi quia et vos ad ipsam segetem pertinetis? Dicam tamen etiam quod nostis. Delectat enim dicere quod debemus ut ex hoc mereamur habere quod credimus. Ubi est illud quod cecidit granum? Exaltare super caelos Deus. Ubi est seges eius? Et super omnem terram gloria tua 4.

Quaestio non contemnenda. Martyres amando vitam, contempserunt vitam. Tenent animam multa vincula. Perit timor Petri, vicit amor.

3. Fortasse autem, carissimi, adverteritis in lectionibus sanctis quae sunt paulo ante recitatae nonnullam quaestionem non contemnendam. In libro enim sancti Ioannis qui appellatur Apocalypsis, cum de martyrum gloria legeretur, dictum est de illis: Et in ore eorum non est inventum mendacium et irreprehensibiles sunt 5. Rursus congruens martyribus qui cantatus est psalmus et audivimus: Omnis homo mendax 6. Laudantur martyres et dicitur: In ore eorum non est inventum mendacium. Et rursus ex voce martyris dicitur: Ego dixi in extasi mea: omnis homo mendax 7. Si omnis homo mendax, ipse qui hoc dixit mendax, sed quia ipse qui hoc dixit non mendax, ergo omnis homo mendax. Et tamen ipse qui hoc dixit, quia homo erat, non erat mendax? Quomodo verum dixit: Omnis homo mendax? Unum hominem si veracem invenirem, convincerem sententia dicentem omnis homo mendax. Tot milia inventa sunt quae de Apocalypsi legebantur in quorum ore non est inventum mendacium et legitur mihi: Omnis homo mendax. An forte compatiendum est huic qui hoc dixit, quoniam turbatus hoc dixit. Ait enim: Ego dixi in extasi mea. Extasis intellegitur pavor. Nam multi codices, ubi scriptum est: Ego dixi in extasi mea, habent: Ego dixi in pavore meo. Aliqui habent: in excessu mentis meae. Cum ergo alii ponerent excessum mentis, alii ponerent pavorem, compendio putavit qui ipsum verbum graecum posuit ne temeritas interpretationis enervaret vim locutionis. Forte ergo, quoniam pavor timor est mentem loco movens, ideo potuit non absurde interpretari qui dixit pavorem, ut congrueret ei qui dixit: in excessu mentis meae. Forte ergo ut sit in temptatione et negare paratus, dixerit in pavore suo: Omnis homo mendax, hoc est: Quod opus est ut dicendo verum moriar? Sed si Christum negavero et falsum dixero, mendax remanebo: Omnis homo mendax. Non credat pavori, in pavore suo forsitan fallitur. Et cum trepidus esset accepit fortitudinem ubi diceret: O Domine, ego servus tuus et filius ancillae tuae: dirupisti vincula mea 8. Vinculum meum magnum erat amor vivendi, et in eo causa moriendi. Multi enim amando vivere, in aeternum mortui sunt. Et rursus, multi martyres vitam contemnendo cum fine, vitam consecuti sunt sine fine. Quomodo qui amat pecuniam, saepe amando pecuniam, neglegit pecuniam, ut neglegendo pecuniam lucretur maiorem pecuniam. Unde nota est cuiusdam noti sententia: "In loco pecuniam contemnere maximum interdum est lucrum". Et hoc faciunt feneratores. Pecuniam, dando, acquirunt, quasi seminant parvam ut metant multam. Sic et martyres, amando vitam contempserunt vitam. Timendo mortem, mortui sunt; volendo vivere, vivere noluerunt. Tenent ergo animam multa vincula: amor divitiarum, amor potestatum, amor affectus uxoris parentum filiorum fratrum, amor patriae, amor terrae suae, amor lucis huius, amor qualiscumque vitae tantum quia vitae. His ergo cum retinetur vinculis ventum est ad temptationem ut si Christum confitetur omnia rumperentur. Exterritus totque retinaculis ligatus exsolvi timens dixit in pavore suo: Omnis homo mendax. Ignoscamus paventi, faveamus gaudenti: Dirupisti vincula mea. Veracem fecit amor quem mendacem fecerat pavor. Vide Petrum dicentem: Tecum usque ad mortem 9. Vide promittentem in praesumptione, negantem in pavore; unius ancillae interrogatione turbatus dixit: Nescio, non novi 10. Putas non continuo dixit: Omnis homo mendax? Sed flevit amare et uberrimis lacrimis diluit sordes timoris. Et resurrexit Dominus et firmavit eum suae resurrectionis exemplo. Videbat viventem quem doluerat morientem. Iam non inveniebat Christus paventem et negantem. Quare enim negavit nisi quia mori timuit, nisi quia resurrectionem desperavit? Resurrexit Dominus, ostendit se oculis eius, firmavit eum in caritate ter interrogando de amore eum qui ter negaverat timore, infudit Spiritum Sanctum. Viluit vita brevis, amata est infinita, et passus est Petrus. Perit timor, vicit amor. Quando interrogatus est: Omnis homo mendax. Quando passus est: Dirupisti vincula mea.

Solus Deus verax, omnis homo mendax.

4. Possumus hoc dicere, et propter pavorem dicentis veram non existimare sententiam qua dictum est: Omnis homo mendax. Sed corrigit istum sensum apostolus Paulus qui posuit de Scripturis hoc testimonium et ait: Solus Deus verax, omnis autem homo mendax sicut scriptum est 11. Ergo omnis homo mendax. Veritatis vocem intellege, non pavoris, nam si intellexeris vocem pavoris non veritatis, Apostolum arguis falsitatis. Verum est omnino: Omnis homo mendax. Et verum est quod de tot milibus hominum dictum est: In ore eorum non est inventum mendacium. Quando passi sunt martyres, Christum confessi sunt, Christianos se esse non negaverunt. Collectam se fecisse contra iussionem regum tunc infidelium sine dubitatione et trepidatione professi sunt. Propter hoc non est inventum in ore eorum mendacium. Et si qua forte ante habuerunt mendacia, propter quod verum est: Omnis homo mendax, illa veritate diluerunt, illa caritate cooperuerunt, quia caritas cooperit multitudinem peccatorum 12.

Omnis homo in se mendax, in Deo verax.

5. Adhuc me diligentius Scripturarum scrutator interroget et dicat mihi: Quid ergo tunc quando veraces fuerunt, homines non fuerunt? In confessione, in passione quando veraces fuerunt, numquid tunc homines non fuerunt? Si autem homines fuerunt, et veraces fuerunt, quomodo verum est: Omnis homo mendax? Prorsus dico, sine iniuria martyrum dico, immo cum gloria martyrum dico, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 13. Prorsus in quantum homines fuerunt, mendaces fuerunt. Quomodo ergo verum dixerunt? Quia Dominus eis dixerat: Non enim vos estis qui loquimini 14. Non audistis etiam hodiernam de sancto Evangelio lectionem: Nolite praemeditari quid dicatis: ego enim do vobis os et sapientiam 15. Ego do vobis, nam omnis homo mendax. Omnis ergo homo de suo mendax, de Dei verax. In se mendax, in Deo verax. Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 16. Petrum ipsum adtende: Tu es Christus Filius Dei vivi 17. Verax homo, sed num quia homo? Non de suo, quia omnis homo mendax. Sed unde? Audi ipsum Dominum: Beatus es Simon Bar Iona quia non tibi revelavit caro et sanguis, hoc est homo, quia omnis homo mendax, sed Pater meus qui in caelis est 18. Ergo de tuo mendax, de meo verax. Omnia enim quae habet Pater mea sunt 19. Denique paulo post, vis audire Petrum inter omnes homines, quia et ipse homo, vis audire Petrum hominem et ideo mendacem? Continuo coepit Dominus praedicare futuram passionem et mortem suam. Ubi Petrus? Ubi homo? Absit a te Domine, non fiet istud 20. Homo, mendax homo, sicut homo de suo. Et vis nosse quia de suo? Quid continuo Dominus? Vade post me Satanas, scandalum mihi es 21. Quare, nisi quia mentitus est, nisi quia fallax suum dixit? Sed unde mentitur? Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum 22.

Omnia bona nobis a summo Bono. Oremus ut habeamus, ingrati non simus ex his quae habemus.

6. Omnia ergo bona nobis a summo bono. Omnia bona nobis a fonte perpetuo bonitatis. Nisi forte bonitatem de Dei habemus et patientiam de nostro. Sic enim clausit lectio Evangelii: Et in vestra patientia possidebitis animas vestras 23. Dicet ergo aliquis: Non est nostra veritas, quoniam omnis homo mendax, et unus, qui de Dei est, verax, quando verax. Sed patientia nostra est. Dominus ipse dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Noli extolli ne perdas quod accepisti. Ideo enim tua patientia est, quia habes illam, si tamen habes illam. Ideo tua quia habes, non quia a te ipso habes. Quid enim habes quod non accepisti? 24 Quomodo dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie 25, et nostrum dicis et da nobis dicis. Ergo quod nostrum dicis, non est a te ut tuum sit. Si enim Deus non nostrum faceret quod daret, non utique donaret; quod tibi donat, accipiendo fit tuum. Sed probemus hoc de patientia, ne forte ita sit panis, sed non ita sit patientia. Quis nobis dixit: In vestra patientia possidebitis animas vestras, quis nisi Christus, nisi Deus? Cui nos dicimus: Nonne Deo subiecta est anima mea, ab ipso enim patientia mea? 26 Ipse nobis dicit: In vestra patientia possidebitis animas vestras. Nos ei dicimus: Quoniam patientia mea tu es 27. Unde infirmus virtuti dicat si vult habere virtutem: Diligam te Domine virtus mea 28. Oremus ut habeamus quod nondum habemus. Ingrati non simus ex his quae habemus. Non enim accepimus spiritum huius mundi sed spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 29.