SERMO 335/C

DE UNO MARTYRE SERMO BEATI AUGUSTINI EPISCOPI

In martyribus gloria contempta est, patientia probata.

1. Quia beati martyris natalis illuxit dies quem voluit nos Dominus celebrare vobiscum, aliquid donante illo de martyrum gloria et patientia disseramus. Gloria quidem contempta est, patientia probata. Gloria enim abscondita latebat in caelis, patientia exercebatur in terris. Qui non exhorret eorum patientiam, perveniat ad gloriam. Miseria enim putatur pati dura et aspera in carne, quia revera molestum est. Nisi esset hominibus molestum, non esset martyribus gloriosum.

Amor mali vocatur cupiditas, amor boni caritas.

2. Proponite autem vobis ante oculos duas quasdam personas: unam cupiditatis, unam caritatis. Cupiditatem dico amorem peccandi, quia est cupiditas nonnumquam quae appellatur in bono. Item caritatem dico amorem recte vivendi quia aliquando et caritas appellatur in malo. Propterea volui definire quid dixerim. Concupiscunt regnum caelorum fideles. Cari inter se dicuntur etiam latrones. Non est autem caritas in eis quos invicem sibi sociat mala conscientia, sed in eis quos delectat in societate sapientia.

3. Cogitate ergo - atque distinguite - quam mala patiantur multa homines cupidi, et pro his quae cupiunt quam dura sustineant quae intolerabilia videntur hominibus non ea cupientibus. Illos autem fortes facit amor. Sed amor mali vocatur cupiditas, amor boni caritas. Multa sunt quae amantur a cupidis aliquando ita diversa, ut inter se etiam inveniantur contraria esse. Avaritia pecuniam congregat, luxuria spargit. Illa indiga est, illa prodiga, et quid tam inter se contrarium quam colligere et spargere? Iubet tamen avaritia et quanta fiunt et quanta dura et aspera sustinere ferendo dolorem... quam diligis voluptatem. Tamen et ipsa aliquando in amoris insania et amatur turpiter et pro illa multa feruntur fortiter.

Caritas quoque habet fortitudinem amoris sui.

4. Non ergo mirum est, carissimi, si et caritas habet fortitudinem amoris sui. Hanc martyres habuerunt, in ipsa omnia dura toleraverunt. Amabant quod non videbant, sed certum credebant et quantum cerni ad homine portante carnem potest, corde cernebant. Non enim vere habet pulchritudinem suam caro ista? Et non habet pulchritudinem suam immarcescibilis sapientia? Sed pulchritudinem sapientiae iniqui sentiunt et tandem aliquando cupiunt. Nam et ipsi vellent esse sapientes, si eis liceret et quod amant tenere et simul sapientiam habere. Sine dubio vellent utrumque, non respuerunt sapientiam. Invenis amatorem voluptatis carnalis velle esse etiam sapientem. Invenis autem sapientem contemptorem carnalis voluptatis. Valde rarum est ut invenias amatorem voluptatis contemptorem sapientiae. Si posset, utramque haberet, sed aliud alteri praeponit et ideo sibi miser imponit. Sibi fraudem facit qui perdet meliora amando deteriora, sed fraudem non sentit in caelestibus qui delectatur in turpibus.

Causa facit martyrem, non poena.

5. Da mihi ergo amatorem boni de quo dicit Apostolus: Et quis nocere vobis potest si boni amatores eritis? 1 In eo quod amas enim damnum non pateris. Quidquid tibi abstulerit qui saevit in te, non te perdet amantem se qui fecit te. Et quantum terrena detrahuntur, tantum caelestia munera augentur, si ex eorum amore ista detrahuntur. Interest enim, quare quid perdas. Et ideo non faciat martyrem poena sed causa. Hos itaque non iustificamus martyres qui multa passi sunt nisi cum attendimus quare passi sunt. Propter te, inquit - vox martyrum est - propter te mortificamur tota die 2. Tolle: propter te; quid prodest: mortificamur tota die? Adde: propter te; quid nocet mortificari tota die? Mortificari tota die propter te, non solum nihil nocet sed etiam plurimum prodest. Causa in eo est quod dicitur: propter te; passio in eo est quod dicitur: mortificamur tota die. Bene aedificas passionem, si non subtrahas fundamentum Dei dilectionem.

Causa martyrii in eo est quod dicitur: propter Deum.

6. Interest quid dicas: "propter te". Nam et amator ille lascivus qui in carnis pulchritudinem incurrit et haesit, sic se iactat amatae suae: "Propter te, propter te, dicit, iram patris pertuli, propter te a patre severissimo et a magistris immitissimis vapulavi. Propter te quidquid habebam prorsus impendi, propter te egens remansi". Quanta dicis: "propter te"! Et nihil pro te? Immo vero non solum nihil pro te sed etiam omnia "propter te".

Thesaurizandum est ubi iussit sapientia, non ubi manet avaritia.

7. Si posset pecunia audire amatores suos, quam multi ei dicerent: "Propter te duram hiemem in mari pertuli, propter te naufragia tanta sustinui, propter te periclitans in fluctibus iacturam feci, propter te perdidi et te; attendens enim quod adhuc habere cupiebam, perdidi quod habebam". Quanta: "propter te"! Sed surda est cui dicis nec exaudit te si pro illa perdas et te. Et quid prodest cum propter pecuniam perieris? Et tu peris et illam non invenis. Immo, si quam habeas, pereundo hic dimittis. Transis; tum venit alius amator eius. Quanti illam amantes reliquerunt, et amando et transeundo perierunt. Quamquam enim in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur 3. Miserandum est quia cum in imaginem ambulet utique Dei, vane conturbatur: Thesaurizat et ignorat cui congregat 4. Ut quid enim conturbatur nisi ut thesaurizet? Ecce thesauriza, sed ubi iussit sapientia, non ubi manet avaritia.

Dei consilium de pecunia. Omnipotens est quem fenerare voluisti.

8. De pecunia consilium dedit Dominus ne pereat quod acquisitum est. Facite, inquit, vobis amicos de mammona iniquitatis ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula 5. Martyres habentes bonam causam et pro caritate Dei multa sustinentes recepti sunt a quibusdam esurientes, tecti sunt nudi, suscepti sunt peregrini. Servitium est enim in tribulatione constitutis. Facti sunt amici de mammona iniquitatis. Dedit ergo et de pecunia Dominus consilium bonum si quis audiat. Utique enim, si amas pecuniam tuam, debes cavere ne pereat. Eis quidem si periit, tibi perit. Tibi enim decidit, alteri accedit. Fac inde aliquid unde tibi non pereat. Et cum ante discesserit, thesauriza in caelo quo fur non accedit, neque tinea corrumpit 6. Munitus est locus, quid dubitas migrare? Quod babes praemitte ut venias quo misisti. Aliquid inde tibi eme quod perire non possit. Nostis, carissimi, quo consilio agant cupidi pecuniae quando vident se aliquid nummorum habere. Quid dicunt? "Rotunda est res, volvitur, perit, aliqua possessionis emptione liganda est". Et volunt ligare pecuniam suam emendo villam. Et ecce emerunt villam, habebunt villam. Numquid eos semper habebit villa? Sed nec ipsi habebunt unde post modicum tempus sine dilatione migrabunt. Ubi ligasti pecuniam tuam, ligare ibi non potes animam tuam. Veniet enim tempus quando reposcetur a te anima tua. Quod emisti, cuius erit? Ergo nec villam habebis, nec villa te habebit, nisi forte secundum corpus ibi fueris mortuus sepultus. Fit enim tunc mirum aliquid: ipsa te habebit, tu illam non habebis.

9. Bonum ergo Domini consilium et aureum datur cui dicitur: "Migra ubi non perdas". "Quale consilium datur! Sed non videbo", inquis. Postea videbis. Sed hoc quod misisti non videbis. In usuram enim dedisti. Aliud dedisti, aliud tibi reddetur. Omnipotens est quem fenerare voluisti. Accipit parva, sed dat magna. Accipit pauca, reddet plurima. Terram tibi talem creavit: mittes pauca grana ut impleas horrea. Si talem tibi creavit terram, quid tibi servat seminanti bona opera qui fecit caelum et terram?

Magnus medicus Deus.

10. Sed cupidis surdis loquimur, sive lascivis amantibus pulchra corpora et avaris congregantibus et thesaurizantibus in terra pecuniam. Surdis loquimur, non nos audiunt. Domine, sanentur ut audiant. Impossibile tibi nihil est. Nullus tibi est insanabilis morbus, quia magnus es medicus, maxime quia ostendisti in nos praecedentem caritatem tuam, quia proprio Filio tuo non pepercisti, sed pro nobis omnibus tradidisti illum. Quomodo non et cum illo nobis omnia donasti. Extende fauces, avare, iam contemne pauca, habebis multa. Vicerat, obtriverat, calcaverat cupiditatem qui dicebat: Tam quam nihil habentes et omnia possidentes 7.

Quae terrena gloria gloriae martyrum comparatur?

11. Multis ergo lascivis et avaris martyres sancti insanire visi sunt quando pro Christi nomine tanta patiebantur et eum veraciter semper confitebantur. Ut negarent urgebantur; confessi, occisi, incensi, bestiis subrecti in aperto horrida patiebantur; in occulto ineffabiliter coronabantur. Si terrena ab eis quaererentur, quid huic gloriae addi potest qua eorum natalicia celebrantur. Insanierunt pro gloria multi viri fortes, et pro patria sanguinem fundendum esse dixerunt, nec fundere dubitaverunt, scientes transire quidem ipsam vitam sed remanere vel immortalem in illis gloriam. Quae illorum gloria gloriae martyrum comparatur? Quis potuit invenire in gloria huius terrae, quis potuit invenire in gloria humanarum rerum, quis potuit invenire dictator quod potuit invenire piscator? Virorum fortium qui pro patria perierunt sepulchra sunt Romae. Ad cuius sepulchrum intrare dignatus est Imperator? Ecce si terrena gloria fuerat concupiscenda, nec ipsa fraudati sunt qui honorem tantum inter angelos quaesierunt. Videmus eorum glorias in terris et stupemus. Quid pateremur si in caelo videremus? Quantum nos stupor admirationis apprehenderet si videremus martyres inter angelos gloriantes, quorum natalicia videmus populos celebrantes?

Martyrum causam, quantum possumus, eligamus. Tres cruces: una Salvatoris et duae latronum.

12. Verum, invisibilia martyrum quaerite, fratres mei. Quod amaverunt amate. Quod sustinuerunt, etsi non sustinueritis, ad sustinendum animos parate. Causam primitus, quantum potestis, eligite. Nam, non electa causa, nonne talia patiuntur martyres qualia passi sunt saepe latrones, qualia adulteri, qualia malefici, qualia quique sacrilegi? Si poenas attendas, pares sunt, si causas plurimas, longe illi ab illis sunt. Quid tam habens proximitatem et similitudinem, et nihil tamen propinquitatem, quam tres cruces: una Domini et duae latronum? Tres erant, omnes cruces erant, omnes in uno loco erant, omnia corpora illa ligno pendebant, sed causa omnes dirimebat. In medio Salvator; ex utroque latere rei. Crux illa tribunal fuit: pendebat et discernebat; iudicatus pendebat et pendentes iudicabat. Ex illis duobus reis unus meruit supplicium, alter praemium. Quare meruit alter praemium? Quia causam in cruce immutavit. Pendens credidit in longinquas emissis; quando venisset Dominus in regnum suum, tunc in eius animo haberi voluit. Sed Dominus quid ait, cum ille dixisset: Domine memento mei cum veneris in regnum tuum 8, quasi dicens: "Scio causam meam, scio merita mea, torquendus ergo pro factis meis, sed vel cum veneris miserere"; differebat ille, offerebat iste: "Amen amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 9; quid te longe mittis, cum venio? hodie mecum eris in paradiso; quem speras venire numquam desum, et ubique sum et eo venio; sed hodie mecum eris in paradiso quia ubi eris feliciter, sine me felix esse non poteris". Omnes ergo animae beatorum nondum receptis corporibus felices cum Christo sunt, felices nonnisi de Christo sunt. Hunc enim amaverunt, hunc dilexerunt, in eo iustitiam, in eo sapientiam, in eo scientiam, in eo latentes scientiae sapientiaeque thesauros habuerunt. Quam multa hic patiendo contempserunt. Valde divites esse noluerunt. Quid enim non habet pauper si Deum habet?

Quidquid diligis, si pulchrum non esset, a te non diligeretur. Nolo ut habeas nullum amare, sed ordinatum volo.

13. Amate quod bonum est, fratres mei, nihil pulchrius etsi non videtur nisi oculis cordis. Tibi loquor. Ecce pulchra sunt omnia quae vides per oculum carnis: caelum, terra, mare et omnia quae in eis sunt, sidera de caelo fulgentia, sol implens diem, luna temperans noctem, volatilia, natatilia, ambulatilia, homines et ipsi inter omnia facti ad imaginem Dei, laudatores creaturae amatores creaturae, sed si sint amatores Creatoris. Quidquid diligis ut neglegas Deum non fecit nisi Deus. Quidquid, inquam, diligis ut neglegas Deum non fecit nisi Deus. Si enim pulchrum non esset, a te non diligeretur. Et pulchrum unde esset, nisi ab illo invisibiliter pulchro crearetur? Aurum diligis, Deus creavit. Corpora pulchra et carnem diligis, Deus creavit. Amoena praedia diligis, Deus creavit. Lucem istam pro magno diligis, Deus creavit. Si propter quod Deus creavit neglegis Deum, rogo te, dilige et ipsum Deum. Quantum enim diligi dignus est, quantum dignus est diligi quia creavit omne quod diligis. Sic dilige ut illum plus diligas. Nolo ut habeas nullum amare, sed ordinatum volo. Praepone caelestia terrenis, immortalia mortalibus, sempiterna temporalibus. Dominum omnibus praepone, non laudando sed amando. Nam facile est praeferre laudando. Venit temptatio: interrogo te utrum praeponas amando quod praetulisti laudando. Cum enim fueris interrogatus: Quid est melius: pecunia an sapientia, pecunia an iustitia, postremo pecunia an Deus? non dubitas dicere: sapientia, iustitia, Deus. Quomodo non dubitas dicere, sic noli dubitare eligere. Quid est melius: iustitia an pecunia? Et quomodo pueri, quando interrogantur in scholis, certatim "iustitia" clamatis. Omnes novi, audio cogitationes vestras: iustitia melius. Sed veniet temptatio. Proponit ex alia parte pecuniam. Et dicit tibi temptatio: "Potes habere pecuniam istam; si fraudem feceris accedit pecunia". Sed dicet iustitia: "Quid eligis? Modo est ut probem linguam tuam". Iamdudum interrogatus, iustitiam pecuniae praeferebas; modo autem, positis duabus: hinc pecunia inde iustitia, tamquam erubescens claudis oculos contra iustitiam, manum porrigis ad pecuniam. Ingrate, stulte, quando a me interrogatus iustitiam pecuniae praetulisti, contra temetipsum testimonium dixisti. Numquid quaerit Deus alium testem postquam te convincas. In laudando praelata est iustitia, in eligendo praelata est pecunia. Non vides de cuius parte voluisti? De parte peritura periturae. Pecunia quippe sine dubio peritura est quia et mundus transiet et omnis concupiscentia eius 10. Elige iustitiam quia qui fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, sicut ipse manet in aeternum 11.