SERMO 330

IN NATALI MARTYRUM

Sermonis exordium.

1. Beatorum solemnitas martyrum, et exspectatio Sanctitatis vestrae de nobis sermonem flagitat. Intellegimus enim nos quod huic diei congruit disputare debere. Hoc vultis, hoc volumus: hoc faciat in cuius manu sunt et nos et sermones nostri; donet facultatem, qui tribuit voluntatem. In hoc enim martyres flagraverunt: invisibilium enim amore succensi visibilia contempserunt. Quid amavit in se, qui contempsit et se, ne perderet se? Templa enim Dei erant, et Deum verum in se habitare sentiebant; ideo falsos deos non colebant. Audierant, sitienter hauserant, medullisque intimis cordis tradiderant, sibique quodam modo invisceraverant quod Dominus dixit: Si quis vult venire post me? neget semetipsum. Neget, inquit, semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me 1. Hinc aliquid volo dicere, et terret me vestra intentio, iubet oratio.

Negare se quomodo debeat Christi discipulus.

2. Quid est, rogo vos: Si quis vult post me venire, neget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me? Intellegimus quid est: Tollat crucem suam; sustineat tribulationem suam: tollat enim est ferat, sufferat. Patienter, inquit, accipiat omnia quae patitur propter me. Et sequatur me. Quo? Quo eum novimus isse post resurrectionem. Ascendit enim in coelum, et sedet ad dexteram Patris. Ibi nos etiam collocavit. Interim praecedat spes, ut sequatur res. Quomodo debeat praecedere spes, noverunt qui audiunt, Sursum cor. Restat autem quaerere, quantum adiuvat Dominus, et discutere, et illo aperiente intrare, et illo donante invenire, et vobis quod invenire potuerimus depromere, quid sit quod ait: Neget se. Quomodo negat se qui amat se? Ita vero rationis est, sed humanae: homo mihi dicit: Quomodo negat se qui amat se? Sed dicit Deus homini, Neget se, si amat se. Amando enim se, perdit se: negando se, invenit se. Qui amat, inquit, animam, suam, perdet eam 2. Iussit qui novit quid iubeat, quia scit consulere qui novit instruere, et novit reparare qui dignatus est creare. Qui amat, perdat. Luctuosa res est perdere quod amas. Sed interdum et agricola perdit quod seminat. Profert, spargit, abicit, obruit. Quid miraris? Iste contemptor et perditor avarus est messor. Quid factum sit, hiems et aestas probavit; ostendit tibi gaudium metentis consilium seminantis. Ergo qui amat animam suam, perdet eam. Qui fructum in ea quaerit, seminet eam. Hoc est ergo neget se, ne perverse eam amando perdat se.

Amor sui perversus, verius est sui contemptus. Pecuniae amor usque ad animae contemptum.

3. Nemo enim est qui non se amet; sed rectus amor est quaerendus, perversus cavendus. Quisquis enim dimisso Deo amaverit se, Deumque dimiserit amando se, non remanet nec in se, sed exit et a se. Exit exsul pectoris sui, contemnendo interiora, amando exteriora. Quid dixi? Omnes qui mala faciunt, nonne conscientiam suam contemnunt? Ponit autem modum iniquitati suae, quisquis erubuerit conscientiae suae. Ergo quia contempsit Deum ut amaret se, amando foris quod non est ipse, contempsit et se. Videte, audite Apostolum huic sensui testimonium perhibentem: In novissimis, inquit, temporibus instabunt tempora periculosa 3. Quae sunt tempora periculosa? Erunt homines se ipsos amantes 4. Hoc est caput mali. Videamus ergo si remanent vel in se, amando se; videamus, audiamus quod sequitur: Erunt, inquit, homines se ipsos amantes, amatores pecuniae 5. Ubi es qui te amabas? Nempe foris es. Rogo te, pecunia numquid tu es? Nempe qui neglecto Deo amasti te, amando pecuniam deseruisti et te. Prius deseruisti, postea perdidisti. Fecit enim amor pecuniae ut perderes te. Mentiris propter pecuniam: Os quod mentitur, occidit animam 6. Ecce cum quaeris pecuniam, perdidisti animam tuam. Profer trutinam veritatis, non cupiditatis: profer stateram, sed veritatis, non cupiditatis; profer, obsecro te, et pone in una parte pecuniam, in altera animam. Iam tu appendis, et ex cupiditate fraudulentos digitos adhibes; vis ut mergat pars quae habet pecuniam. Pone, noli appendere: fraudem vis facere contra te; video quid agas. Praeponere vis pecuniam animae tuae; mentiri propter illam, perdere istam. Pone, Deus appendat; qui nescit falli, nec fallere, ipse appendat. Ecce ipse appendit; vide appendentem, audi renuntiantem: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur7 Vox divina est, vox est appendentis, nec fallentis; renuntiantis, admonentis. Tu in una parte pecuniam ponebas, et in altera animam; vide ubi posuisti pecuniam. Quid respondet qui appendit? Tu pecuniam posuisti: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur8 Animam autem appendere volebas cum lucro: appende cum mundo. Volebas eam perdere, ut abs te acquireretur terra: plus habet ista ponderis, quam coelum et terra. Sed facis hoc, quia dimittendo Deum, et amando te, existi et a te; et alia iam, quae sunt forinsecus, pluris aestimas quam te. Redi ad te: sed iterum sursum versus cum redieris ad te, noli remanere in te. Prius ab his quae foris sunt redi ad te, et deinde redde te ei qui fecit te, et perditum quaesivit te, et fugitivum invenit te, et aversum convertit te ad se. Redi ergo ad te, et vade ad illum qui fecit te. Imitare filium illum iuniorem; quia forte tu es. Populo dico, non uni homini; etsi omnes me audire possint, non dico uni, sed humano generi. Redi ergo, esto filius ille iunior, qui sua substantia vivens prodige dispersa et perdita eguit, porcos pavit, fame fatigatus respiravit, recoluit memoria patrem suum. Et quid de illo Evangelium dicit? Et reversus ad semetipsum 9. Qui dimiserat et semetipsum, reversus ad semetipsum, videamus si remanserit in semetipso. Reversus in semetipsum dixit: Surgam. Ergo ceciderat. Surgam, inquit, et ibo ad patrem meum 10. Ecce iam negat se, qui invenit se. Quomodo negat? Audite: Et dicam illi, Peccavi, inquit, in coelum, et coram te. Negat se. Iam non sum dignus vocari filius tuus 11. Ecce quod sancti martyres fecerunt. Contempserunt ea quae foris erant; omnes illecebras huius saeculi, omnes errores atque terrores, quidquid libebat, quiquid terrebat, totum contempserunt, totum calcaverunt. Venerunt et ad se, et attenderunt se; invenerunt se in se, displicuerunt sibi: ad eum cucurrerunt, a quo formarentur, in quo reviviscerent, in quo remanerent, in quo periret quod ipsi per semet ipsos esse coeperant, et hoc maneret quod in eis ipse condiderat. Hoc est negare se ipsum.

Petri timor audita futura passione Christi. Negare se quid.

4. Hoc Petrus apostolus nondum poterat capere, quando Domino nostro Iesu Christo suam praenuntianti passionem ait: Absit a te, Domine, non fiet istud 12. Timebat ne vita moreretur. Modo, cum sanctum Evangelium legeretur, audistis quid beatus Petrus responderit Salvatori passionem suam pro nobis praenuntianti, et quodam modo promittenti. Captivus contradicebat Redemptori. Quid agis, Apostole? quomodo contradicis? quomodo dicis: Non fiet istud? Ergo Dominus non est passurus? Scandalum tibi verbum crucis: pereuntibus stultitia est. Redimendus es, et mercatori contradicis? Dimitte patiatur: novit quid agat, novit quare venerit, novit quomodo te quaerat, novit quomodo te inveniat. Noli docere magistrum tuum; quaere de latere ipsius pretium tuum. Audi tu potius corrigentem: tu noli velle corrigere; perversum est, praeposterum est. Audi quid dicat: Vade post me 13. Et quia ille dixit, dico; verbum Domini non tacebo, nec Apostolo contumeliam facio. Dominus Christus ait: Vade post me, satanas 14. Quare satanas? Quia vis ire ante me. Non vis esse satanas? Vade post me. Si enim vadis post me, sequeris me: si sequeris me, tolles crucem tuam, nec mihi eris consiliarius, sed discipulus. Nam unde expavisti, Domino mortem suam praenuntiante? unde expavisti, nisi quia et tu mori timuisti? Mori timendo, non te negasti, te male amando, ipsum negasti. Sed postea beatus Petrus apostolus, postquam ter negavit Dominum, culpam illam flendo delevit: resurgente Domino confirmatus, aedificatus, pro illo mortuus est, quem mori metuendo negaverat; confitendo mortem invenit, sed mortem inveniendo vitam apprehendit. Et ecce iam Petrus non moritur; praeteriit omnis timor, nullae illi ulterius lacrymae, omnia recesserunt, manet beatus cum Christo. Calcavit enim omnes foris illecebras, minas atque terrores: negavit se, tulit crucem suam, et secutus est Dominum. Audi et apostolum Paulum negantem se: Mihi, inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mundus mihi crucifixus est, et ego mundo 15. Adhuc audi negantem se: Vivo, inquit, non ego. Aperta sui negatio: sed iam sequitur gloriosa Christi confessio, vivit vero in me Christus 16. Quid est ergo, Nega te? Noli tu ipse vivere in te. Quid est, Noli tu ipse vivere in te? Noli facere voluntatem tuam, sed illius qui habitat in te.