SERMO 327

IN NATALI MARTYRUM.

Martyres a sceleratis discernit, non poena, sed causa.

1. Cantavimus Deo martyrum voce: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 1. Martyrum vox est. Quis audeat dicere: Iudica me, Deus, nisi qui habet optimam causam? Promissis et minis tentatur anima, mulcetur illecebris, torquetur doloribus: omnia pro Christo victa sunt ab invictis martyribus. Victus est promittens mundus, victus est saeviens mundus. Non tenuit voluptas, non terruit cruciatus. Aurum in fornace purgatum ignem gehennae non timet. Ideo tamquam purgatus igne tribulationis beatissimus martyr securus dicit: Iudica me, Deus. Quidquid in me inveneris bonum, iudica. Donasti mihi quod tibi placeat; inveni in me, et iudica me. Non me tenuit dulcedo saeculi, non me a te detorquet tribulatio saeculi. Iudica me, et discerne causam meam de gente non sancta. Multi patiuntur tribulationes; parem habent poenam, sed parem non habent causam. Multa mala patiuntur adulteri, multa mala patiuntur malefici, multa mala patiuntur latrones et homicidae, multa mala patiuntur scelerati omnes, multa mala, inquit, et ego martyr tuus patior: sed discerne causam meam de gente non sancta, latronum, homicidarum, scelestorum omnium. Pati talia, qualia ego, possunt: habere talem causam non possunt. Ego in fornace purgor; illi cinerescunt. Et haeretici patiuntur, et plura a se ipsis; et volunt martyres dici. Sed contra illos cantavimus: Discerne causam meam de gente non sancta. Non facit martyrem poena, sed causa.

Crucifixorum cum Domino una poena fuit, sed dispar causa.

2. In passione Domini tres cruces erant; una poena, sed dispar causa. Ad dexteram unus latro, ad sinistram alter latro: in medio iudex, inter ambos pendens in cruce, quasi pronuntians de tribunali, audivit unum dicentem: Libera te, si iustus es; audivit alterum parem suum corripientem et dicentem: Tu non times Deum? Nos pro malis nostris ista patimur; nam iste iustus est 2. Malam habebat causam, et discernebat martyrum causam. Quid est enim aliud: Nos pro malis nostris ista patimur; nam iste iustus est? Quis causam discerneret martyrum a causa impiorum poenam patientium? Iste, inquit, iustus agnoscitur; nos pro nobis patimur, pro malis nostris patimur. Domine: vide quid dicat socio poenae suae. Christus pariter pendebat; sed non pariter vilescebat. Agnoscebatur Dominus a pendente. Unum erat crucis consortium; non erat unum praemium. Quid dico? Das Christo praemium, qui dator est praemiorum? Domine, inquit, memento mei, cum veneris in regnum tuum 3. Pendentem videbat, crucifixum videbat; et regnaturum sperabat. Memento, inquit, mei, non modo, sed cum veneris in regnum tuum. Multa, inquit, mala feci, requiem celerem non mihi spero: sufficiant tormenta mea usque ad adventum tuum. Modo torquear; cum veneris, tunc mihi parce. Ille se differebat; sed Christus paradisum non petenti offerebat. Memento mei: sed quando? Cum veneris in regnum tuum. Et Dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 4. Discipuli mei dimiserunt me, discipuli mei desperaverunt de me; et tu in cruce cognovisti me, non contempsisti moriturum, sperasti regnaturum: Hodie mecum eris in paradiso. Non a te recedo. Discreta est causa; numquid poena? Bona ergo vox: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 5. Omnes qui vivimus in hoc saeculo, laboremus ut bonam causam habeamus: ut si quid nobis acciderit in hoc saeculo, cum bona causa hinc exeamus.