SERMO 324

QUO AUGUSTINUS COMPLET PARTEM SERMONIS MOX PRAECEDENTIS
MIRACULO INTERRUPTI

Miraculum apud Uzalim factum. Parvulo ante baptismum extincto vita reddita, ut sacramenta perciperet

1. Debet a nobis hesternus sermo compleri, qui maiori interruptus est gaudio. Statueram enim et coeperam loqui Caritati vestrae, quare mihi videntur isti fratres divina auctoritate ad hanc civitatem esse directi, ut hic in eis diu optata et exspectata sanitas impleretur. Et hoc volens dicere, prius commendare coeperam Caritati vestrae loca sancta, in quibus non sunt sanati, et ad nos inde sunt directi. Et dixi de Ancona civitate Italiae: coeperam de Uzali civitate dicere, quae est in Africa (episcopum habet fratrem meum, quem nostis, Evodium); quia et ad illam civitatem eos venire, fama eiusdem martyris et operum eius compulisset. Non est illic datum quod dari potuit, ut hic daretur ubi dari debuit. Cum autem opera divina per sanctum Martyrem commemorare breviter vellem, omissis caeteris, unum institueram dicere: quod cum dico, restituta illi puellae sanitate, subito laetitiae tumultus exortus est, et nos aliter compulit finire sermonem. Ergo tale ibi miraculum scimus factum inter multa alia, quae commemorari utique cuncta non possunt. Mulier quaedam amisit in gremio aegrotantem filium catechumenum infantem lactentem. Quae cum vidisset amissum et irreparabiliter perditum, coepit eum magis flere fideliter, quam mater. Non enim filii sui desiderabat vitam, nisi in futuro saeculo, et hanc sibi ablatam et perisse plangebat. Impleta affectu fiduciae tulit illum mortuum, et cucurrit ad memoriam beati martyris Stephani, et coepit ab illo exigere filium, et dicere: Sancte martyr, vides nullum mihi remansisse solatium. Non enim possum dicere filium praecessisse, quem nosti perisse: tu enim vides quare plangam. Redde filium meum, ut habeam eum ante conspectum coronatoris tui. Haec et talia cum precaretur, lacrymis quodam modo non petentibus, sed ut dixi, exigentibus, revixit filius eius. Et quia dixerat, Nosti quare illum quaeram: ostendere voluit etiam Deus verum animum ipsius. Continuo tulit illum ad presbyteros, baptizatus est, sanctificatus est, unctus est, imposita est ei manus, completis omnibus sacramentis, assumptus est. Illa autem tali eum cum vultu deduxit, tamquam non deduceret ad requiem sepulcri, sed ad sinum martyris Stephani. Probatum est cor fidele mulieris. Ubi ergo tale miraculum fecit Deus per Martyrem suum, non potuit ibi istos curare? Et tamen huc nobis directi sunt. Conversi ad Dominum, etc.