SERMO 323

HABITUS POST LIBELLUM DE SANCTO STEPHANO.

Parentum imprecationes in filios, quam reformidandae.

1. 1. Misericordia quidem Dei, fratres, sicut credendum est, omnes isti fratres, quos una Dei ira materna plaga percussit, ad huius de quo gaudemus, quandoque perventuri sunt sanitatem. Verumtamen discant filii obsequi, timeant parentes irasci. Scriptum est: Benedictio patris firmat domum filiorum: maledictio matris eradicat fundamenta 1. Modo isti per terras in fundamentis patriae suae non sunt: praebent ubique spectaculum, proponunt suum supplicium; praebent oculis miseriam suam, terrent superbiam alienam. Discite, filii, quod dicit Scriptura, reddere honorem parentibus debitum. Sed et vos, parentes, quando offendimini, parentes vos esse recordamini. Oravit mater contra filios, exaudita est; quia Deus vere iustus est, quia vere iniuriam passa fuerat. Unus ipsorum et verba contumeliosa et manus iniecerat; et caeteri matris iniuriam patienter tulerunt, nec unum pro ea verbum contra fratrem responderunt. Iustus Deus qui audivit precantem, audivit dolentem. Sed quid illa misera? Nonne unde citius exaudita, inde plus punita? Discite hoc petere a Deo, ubi non timeatis exaudiri.

Sanitas duobus fratribus non impetrata Anconae, ut iis Hippone concederetur. Memoria Stephani qua occasione apud Anconam ante corporis eius detectionem exstructa.

2. 2. Nos autem, fratres, satagamus Domino Deo nostro gratias referre pro illo qui sanatus est; et pro illa quae adhuc tenetur, preces fundamus. Benedicamus Deum, quia dignos nos habuit, ut hoc videremus. Quid enim sumus, quia ego apparui istis nesciens? Illi enim me videbant, et ego nesciebam: et admonebantur ut ad istam civitatem venirent. Quis sum ego? Homo sum unus de multis, non de magnis. Et vere, ut audiat Caritas vestra, multum miror, et gaudeo nobis esse concessum: quoniam iste homo nec Anconae curari potuit; imo potuit, sed propter nos factum non est, quia facillime fieri potuit. Sciunt enim multi quanta miracula per beatissimum martyrem Stephanum in ista civitate fiant. Et audite quod miremini: memoria eius antiqua ibi erat, et ipsa est ibi. Sed fortasse dicis: Corpus eius nondum apparuerat, memoria ibi unde erat? Latet quidem causa: sed quid ad nos fama pertulerit, non tacebo Caritati vestrae. Quando lapidabatur sanctus Stephanus, aliqui etiam innocentes, et maxime de iis qui iam in Christum crediderant, circumstabant: dicitur lapis venisse in cubitum, et excussus inde venisse ante quemdam religiosum. Tulit illum, et servavit. Homo erat de navigantibus, sors navigationis attulit illum ad littus Anconae, et revelatum est illi ibi debere reponi lapidem illum. Ille obedivit revelationi, et fecit quod iussum est: ex illo coepit esse ibi memoria sancti Stephani, et rumor erat quia brachium sancti Stephani ibi est, nescientibus hominibus quid contigisset. Verum autem intellegitur propterea ibi fuisse revelatum, ut ibi poneret lapidem qui de cubito Martyris excussus est, quia graece cubitum %aigkwvn% dicitur. Sed qui sciunt quae ibi miracula fiant, ipsi nos doceant. Non ibi coeperunt fieri ista miracula, nisi posteaquam corpus sancti Stephani apparuit. Ecce ibi non est curatus iste iuvenis, ut nostris oculis servaretur.

De miraculis apud Uzalim factis.

2. 3. Apud Uzalim ubi est episcopus frater meus Evodius, quanta miracula ibi fiant quaerite, et invenietis. Praetermissis autem aliis, indico vobis unum quod ibi factum est, ut videatis quanta sit ibi praesentia maiestatis.

3. 3. Mulier quaedam subito aegrotum filium, cui succurrere festinando non potuit, in gremio suo catechumenum amisit: quae clamans, Mortuus est, inquit, filius meus catechumenus.

Populi clamor ex subita curatione puellae exortus

3. 4. Et cum haec diceret Augustinus, populus de memoria sancti Stephani clamare coepit, Deo gratias! Christo laudes! In quo continuo clamore, puella quae curata est ad absidam perducta est. Qua visa, populus cum gaudio et fletu, nullis interpositis sermonibus, sed solo strepitu interposito, aliquandiu clamorem protraxit: et silentio facto, Augustinus episcopus dixit: "Scriptum est in Psalmo: Dixi, Proloquar adversum me delictum meum Domino Deo meo, et tu dimisisti impietatem cordis mei 2. Dixi, Proloquar: nondum prolocutus sum: Dixi, Proloquar, et tu dimisisti. Commendavi istam miseram, imo ex misera, commendavi eam vestris orationibus. Disposuimus orare, et exauditi sumus. Sit gaudium nostrum actio gratiarum. Citius exaudita est mater Ecclesia, quam in perniciem maledicta mater illa". Conversi ad Dominum, etc.