SERMO 321

FERIA SECUNDA PASCHAE

Ubi libellum sanati hominis promisit.

Diximus quidem hesterno die, sicut meminit Caritas vestra: Huius libellus, aspectus est. Tamen quia nonnulla nobis indicavit, quae nosse debetis, ad maiorem admirationem et Domini nostri gloriam, de suorum sanctorum memoriis, de quibus dictum est: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 1; etiam libellum dare decet, qui habet omnia quae ex eius ore cognovimus. Sed si Dominus voluerit, hodie parabitur, et vobis die crastino recitabitur.