SERMO 316

IN SOLEMNITATE STEPHANI MARTYRIS

Stephanus inter diaconos primus. Prodigia a Stephano facta, sed per nomen Christi.

1. Beatissimus et in Christo gloriosissimus martyr Stephanus iam sermone suo saginavit nos: sed post illam saginam appono vobis de sermone ministerii mei quasi secundam mensam. Et quid dulcius invenio quod in ea ponam, quam Christum et Martyrem ipsum? Ille enim Dominus, iste servus: sed Stephanus de servo amicus. Nos autem sine dubio servi: ille praestet ut simus et amici. Tamen quales servi? Tales qui possimus salva conscientiae fronte cantare: Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus 1. Antequam occideretur sanctus Stephanus in aperto, et in occulto coronaretur, audistis qualis fuerit electus ab Apostolis. Inter diaconos illos nominatur primus, sicut inter Apostolos Petrus. Ergo cum esset ab Apostolis ordinatus, in brevi ad passionem praecessit ordinatores suos: ab eis est ordinatus, sed prior est coronatus. Quid ergo audistis, cum eius passio legeretur? Stephanus autem plenus gratia et Spiritu sancto, faciebat prodigia et signa magna in plebe, per nomen Domini Iesu Christi 2. Intellegite quis, per cuius nomen. Qui nostis amare Stephanum, in Christo amate. Hoc enim vult, hoc illi gratum est: inde gaudet, hoc acceptum habet. Non enim nomen suum voluit iactare apud lapidatores suos. Attendite quem confitebatur, quando lapidabatur; quem confitebatur in terra, quem videbat in coelo; pro quo tradebat carnem suam, cui commendabat animam suam. Numquid enim legimus, aut in doctrina sana alicubi legere possumus, quia faciebat aut facit signa Iesus per nomen Stephani? Fecit Stephanus, sed per nomen Christi. Hoc facit et modo: quidquid videtis quia fit per memoriam Stephani, in nomine Christi fit; ut Christus commendetur, Christus adoretur, Christus exspectetur iudex vivorum et mortuorum, et ab eis qui illum diligunt ad dexteram stetur. Quando enim venerit, stabunt ad dexteram, stabunt ad sinistram: beati, qui ad dexteram; miseri, qui ad sinistram.

Duri Iudaei in Stephanum.

2. Imitetur tamen Dominum suum beatissimus Stephanus. Miro modo inter lapides patiebatur duros, mittentes, quid, nisi quod erant? Ut sciatis quia duros patiebatur; hoc illis dixit: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis 3. Mori vis, festinas lapidari, ardes coronari. Vos semper Spiritui sancto restitistis. Talia cum diceret, fremebant illi, et stridebant dentibus suis. Adde, Stephane, adde quod non ferant, adde quod sustinere non possint: adde unde te possint lapidare, ut inveniamus quod celebrare. Aperti sunt coeli: vidit Martyr martyrum caput; vidit Iesum stantem ad dexteram Patris: vidit, ut non taceret. Non illi videbant, sed invidebant; et ideo non videbant, quia invidebant. Non tacuit ille quod vidit, ut perveniret ad eum quem vidit. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram maiestatis 4. Illi continuerunt aures suas, quasi contra blasphemiam. Agnoscitis illos in Psalmo: Sicut aspidis, inquit, surdae et obturantis aures suas, ne audiat vocem incantantis, et medicamentum medicatum a sapiente 5. Sicut enim dicuntur aspides, quando incantantur, ut non prorumpant et exeant de cavernis suis, premere unam aurem ad terram, et de cauda sibi alteram obturare, et tamen incantator producit illas: sic et isti adhuc in cavernis suis stridebant, quando in suis cordibus aestuabant. Nondum prorumpebant: obturaverunt aures suas. Iam prorumpant, appareant qui sint: ad lapides currant. Cucurrerunt, lapidaverunt.

Dominum Stephanus moriens imitatur, commendando spiritum suum et orando pro interfectoribus suis.

3. Quid Stephanus? quid? Attendite prius illum, quem bonus amicus imitabatur. Dominus Iesus Christus, cum penderet in cruce, dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum 6. Hoc sicut homo, sicut crucifixus, sicut natus ex femina, sicut carne indutus; sicut pro nobis moriturus, sicut in sepulcro futurus, sicut tertio die resurrecturus, sicut in coelos ascensurus. Omnia enim ista in homine. Homo ergo: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Ille dixit: Pater: Stephanus: Domine Iesu. Quid et ipse? Accipe spiritum meum 7. Tu dixisti Patri, ego tibi. Mediatorem agnosco. Venisti iacentem levare: non cecidisti mecum. Accipe, inquit, spiritum meum. Hoc pro se orabat: venit illi in mentem aliud, unde imitaretur Dominum suum. Recolite pendentis verba in ligno, et intendite verba eius qui lapidabatur confitentis. Quid ille? Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 8. Forte in ipsis erat tunc Stephanus, qui nesciebant quid faciebant. Multi enim postea crediderunt. Et incertum est nobis unde fuerit beatissimus Stephanus, utrum ex illis qui prius in Christum crediderant, sicut Nicodemus qui ad eum venit nocte 9, qui ibi sepeliri meruit ubi et iste, quia per illum et iste inventus est: utrum ergo in his fuerit, an forte in illis qui post ascensum Domini veniente Spiritu sancto, quando impleti sunt discipuli, et loquebantur linguis omnium gentium, compuncti Apostolis dixerunt: Viri fratres, quid faciemus10 indicate nobis. Desperabant enim de salute, eo quod Salvatorem occiderant. Et ait illis Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi; et accipietis Spiritum sanctum, et remittentur vobis peccata vestra 11. Putas omnia? Quid peccatorum remanebat, quando et illud peccatum remittebatur, quo remissor occisus est peccatorum? Quid peius, quam occidere Christum? Hoc deletum est. Quid igitur? Forte inter illos fuit Stephanus. Si inter illos fuit; et pro illo valuit illa oratio: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 12. Tamen et Saulus inter illos fuit. Cum lapidaretur Stephanus agnus, adhuc ille erat lupus, adhuc sanguinem sitiebat; adhuc manus suas quibus lapidaret parum putabat, lapidantium vestimenta servabat. Ergo recolens quid pro se dictum sit, si et ipse inter illos erat, de quibus dixit Dominus, quando ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; imitans ergo etiam in hoc ipso Dominum suum, ut eius amicus esset, dixit et ipse: Domine, ne statuas illis hoc peccatum 13. Sed quomodo dixit? Posito genu in terra. Se stans commendavit: quando oravit pro inimicis, genu fixit. Quare se stans commendavit? Quia iustum commendabat. Quare pro illis genua fixit? Quia pro sceleratis orabat. Domine, ne statuas illis hoc peccatum.

Saulus lupus, propter Stephani orationem mutatus in ovem.

4. Putas verba ista audivit Saulus? Audivit, sed irrisit: et tamen ad orationem Stephani pertinebat. Adhuc grassabatur, et iam pro illo Stephanus exaudiebatur. Nostis enim iam, ut aliquid dicam de Saulo, et postea Paulo; utique nostis: in eodem libro scriptum est quemadmodum crediderit Paulus. Occiso Stephano persecutionem gravissimam Ecclesia Ierosolymis passa est. Fugati sunt fratres qui ibi erant: soli Apostoli remanserunt; caeteri fugabantur. Sed tamquam ardentes faces, quocumque veniebant, accendebant. Stulti Iudaei, quando illos de Ierosolymis fugabant, carbones ignis in silvam mittebant. Adhuc Saulus, cui non suffecit occisus Stephanus, quod libenter recolimus, quia iam colimus, quid fecit? Accepit epistolas a sacerdotibus et Scribis, ut ubicumque inveniret viros viae huius, id est, Christianos, alligatos adduceret ad supplicia sumenda, qualia sumpserat Stephanus. Et iratus ibat Saulus, ibat lupus ad caulas, ad greges Domini: ut rabidus lupus sanguinem sitiebat, caedes anhelabat, ibat per viam. Et ille desursum: Saule, Saule, quid me persequeris14 Lupe, lupe, quid agnum persequeris? Ego quando sum occisus, leonem occidi. Quid me persequeris? Exue te lupo: esto de lupo ovis de ove pastor.

Pictura Stephani lapidationem et Sauli conversionem exhibens.

5. Dulcissima pictura est haec, ubi videtis sanctum Stephanum lapidari, videtis Saulum lapidantium vestimenta servantem. Iste est Paulus Apostolus Christi Iesu 15, iste est Paulus servus Christi Iesu 16. Bene audistis vocem: Quid me persequeris17 Stratus es, erectus es: prostratus persecutor, erectus praedicator. Dic, audiamus: Paulus servus Christi Iesu, per voluntatem Dei 18. Numquid per voluntatem tuam, o Saule? Per voluntatem tuam scimus, vidimus fructus tuos: occisus est Stephanus per voluntatem tuam. Per voluntatem Dei, videmus fructus tuos: ubique legeris, ubique recitaris, ubique ad Christum adversantia corda convertis, ubique pastor bonus magnos greges colligis. Cum eo quem lapidasti, cum Christo regnas. Ambo ibi vos videtis; ambo modo sermonem nostrum auditis; ambo pro nobis orate. Ambos vos exaudiet, qui vos coronavit, unum prius, alterum postea: unum qui persecutionem passus est, alterum qui persecutus est. Ille tunc agnus erat, ille autem lupus erat: modo autem ambo agni sunt. Agni agnoscant nos, et in grege Christi videant nos: orationibus suis commendent nos, ut quietam et tranquillam vitam impetrent Ecclesiae Domini sui.