SERMO 312

IN NATALI CYPRIANI MARTYRIS

Martyr non in ipso, sed in Domino laudandus.

1. Diei tam grati laetique solemnitas, et coronae tanti Martyris tam felix et iucunda festivitas, sermonem a me debitum flagitat. Sed tantam sarcinam orationes illius mecum portant; ut si quid minus quam debetur, exsolvero, non me despiciat loquentem vobis, sed omnes reficiat precando pro vobis. Faciam sane quod ei certum mihi est esse gratissimum, ut eum in Domino laudem, cum de illo Dominum laudo. Mitis enim erat, etiam cum vitae huius turbidae ac procellosae pericula in variis tentationibus sustinebat, et Deo cantare vir ille bene noverat corde veraci: Audiant mansueti, et laetentur 1. Et nunc relicta terra morientium, beatus possidet terram viventium. Hic enim de illis erat, de quibus dictum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram 2. Sed quam terram, nisi de qua dicitur Deo: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 3? Aut si terra viventium non est, nisi corpus resurgentium, ex terra sumptum et in coelestem gloriam commutatum; non ille adhuc gemens in infirmitate mortalitatis huius, cui manere in carne non fuit optimum, sed necessarium propter nos; sed solutus atque liberatus a nexu et debiti et vinculi cum Christo quietus exspectat redemptionem corporis sui. Qui enim vivae suae carnis tentatione non victus est, de sepultae reparatione securus est.

Cyprianus qualis ante conversionem ad fidem.

2. In Domino ergo laudetur anima eius, ut mites audiant et laetentur. In Domino laudetur anima bona, quo possidente fit bona, quo inspirante viget, quo illuminante fulget, quo formante pulchra, quo implente fecunda est. Hoc enim deserente, quondam mortua, tenebrosa, deformis, sterilis fluctuabat, antequam credidisset in Christum. Quid enim ei pagano proderat eloquentia, qua tamquam poculo pretioso et bibebat mortiferos, et propinabat errores? Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei 4, mundavit eum credentem sibi a saecularibus cupiditatibus, et fecit vas in honorem utile domui suae, ad omne opus bonum paratum 5. Nec ille tamquam ingratus haec tacuit. Absit enim ut cognoscens Deum non sicut Deum glorificaret: sed gratias egit, pristina sua non impie resorbens quae vomuerat, sed pie recolens quae mutaverat. Scribens enim ad amicum suum, ut et ipse ex tenebris, quod erat in se, fieret lux in Domino: Ego, inquit, cum in tenebris atque in nocte caeca iacerem, cumque in salo iactantis saeculi nutabundus ac dubius vestigiis oberrantibus fluctuarem, vitae meae nescius, veritatis ac lucis alienus." Et paulo post: Nam ut ipse, inquit, plurimis vitae meae prioris erroribus implicatus tenebar, quibus exui me posse non crederem; sic vitiis adhaerentibus obsecundans eram, et desperatione meliorum, malis meis velut iam propriis ac vernaculis adfavebam 6.

3. Dei gratia conversus factus est verus Cyprianus.

Ecce qualem Cyprianum Christus invenit: ecce ad qualem animam percutiendam et sanandam ille eradicator et plantator accessit. Neque enim frustra dicit: Ego occidam, et ego vivere faciam; ego percutiam, et ego sanabo 7; aut frustra in futurorum figura ad Ieremiam dictum est: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et effodere, et perdere, et reaedificare, et plantare 8. Accessit ergo ad illam animam eradicator atque plantator; et evertit veterem Cyprianum, positoque ibi fundamento ipso se, novum Cyprianum aedificavit in se, et verum Cyprianum fecit ex se. Christo enim dicit Ecclesia: Botrus cypri fratruelis meus 9. Quando ergo ille factus est a Christo christianus, tunc vere factus est etiam a cypro Cyprianus. Christi enim bonus odor factus est in omni loco, sicut ait apostolus Paulus: qui etiam ipse destructus est persecutor, et aedificatus est praedicator. Christi, inquit, bonus odor sumus Deo in omni loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem. Et ad haec quis idoneus10 Alii enim Cyprianum imitando vixerunt: alii Cypriano invidendo perierunt.

Ex forensi oratore factus praedicator Christi.

4. Illi laus, illi gloria, qui animam servi sui per fidem iustificando eruit ab impiis, et fecit frameam suam, hoc est gladium bis acutum; ut per illam linguam stultitia Gentium nudata feriretur; per quam prius tecta atque velata pulchra prudentibus videbatur; atque ut eloquii tam nobilis instrumentum, quo ruinosis doctrinis daemoniorum indigna ornamenta fiebant, in aedificationem converteretur Ecclesiae, qua crescente illa laberentur; et ut tantae vocis tuba, quae forensium mendaciorum certamina solebat acuere, ad prosternendum pretiosis sanctorum mortibus diabolum Christo militantes et in ipso gloriantes devotos martyres excitaret. Inter quos et ipse Cyprianus, cuius pio et sancto, non iam fabulosos fumos emovente, sed dominica luce radiante accendebantur eloquio, moriendo vixit, iudicatus iudicem superavit, adversarium percussus vicit, mortemque occisus occidit. Qui enim in ludo perversitatis humanae et suam et aliorum linguas docuerat loqui mendacium, ut quod ab adversario obiceretur, astuta fallacia negaretur, iam in alia schola didicerat confitendo devitare adversarium. Ubi enim Christi nomen inimicus convertit in crimen, ibi supplicium Christus convertit in laudem.

Victoria martyrum de daemoniis quam nunc evidens.

5. Et si adhuc quisquam quaerit forte quis vicerit, ut omittam regnum coeleste sanctorum, quod infideles credere nolunt, quia videre non possunt; nunc in ista terra, in ista vita, in domibus, in agris, in civitatibus in orbe terrarum, ecce sunt ferventes laudationes martyrum: ubi sunt furentes accusationes impiorum? Ecce quemadmodum honorantur memoriae peremptorum, nunc illi ostendant idola daemoniorum. Quid eis iudicando facturi sunt, qui eorum templa moriendo everterunt? Quomodo eorum superbas fallacias resurgentium militum suorum splendore damnabit, qui eorum fumantes aras morientium sanguine exstinxit?

Cyprianus doctrina et exemplo inter martyres praecellens. Locus sepulcri ipsius. Gratiae beneficia in Cyprianum. Unitatem Ecclesiae quantum dilexit Cyprianus.

6. Inter has Christi legiones beatissimus Cyprianus gloriosorum praeliorum doctor et gloriosus ipse praeliator, ita quod facturus erat docuit, et quod docuerat fecit; ut et in verbis docentis praenosceretur animus martyris, et in animo patientis recognoscerentur verba doctoris. Non enim erat similis eorum, de quibus Dominus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim et non faciunt 11. Iste quia credidit, locutus est; quia locutus est, passus est. Hoc ergo docuit in vita, quod fecit; et hoc fecit in morte, quod docuit. Illi laus, illi gloria, Domino Deo nostro, regi saeculorum, creatori et recreatori hominum, qui suo tali antistite huius civitatis Ecclesiam ditavit, et tam sancto corpore huius loci amplitudinem consecravit. Illi laus, illi gloria, qui dignatus est illum virum praedestinare inter sanctos suos ante tempora, creare inter homines opportuno tempore, vocare errantem, mundare sordentem, formare credentem, docere obedientem, regere docentem, adiuvare pugnantem, coronare vincentem. Illi laus, illi gloria, qui hunc talem fecit, in quo maxime ostenderet Ecclesiae suae quantis malis opponenda et quantis esset bonis caritas praeponenda, et quam nulla esset caritas Christiani, a quo non custodiretur unitas Christi. Quam sic ille dilexit, ut et malis pro caritate non parceret, et malos pro pace toleraret; et liber in dicendo quod ipse sentiret, et pacificus in audiendo quod fratres sentire cognosceret. Merito in Ecclesia catholica tanti honoris celsitudinem meruit, cuius concordissimum vinculum tanta humilitate servavit. Quapropter, carissimi, tam gratae festivitati debito sermone pro viribus persoluto, exhortor dilectionem devotionemque vestram, ut istum diem honeste ac sobrie peragamus, et hoc exhibeamus diei, quo Cyprianus beatissimus passus est, quod amavit ut pateretur.