SERMO 311

IN NATALI CYPRIANI MARTYRIS

Solemnitates martyrum celebrandae imitatione virtutum. Mundi blandientis errores et saevientis terrores sapientia et patientia superati.

1. 1. Istum nobis festum diem passio beatissimi Cypriani martyris fecit: cuius nos victoriae celebritas in istum locum devotissimos congregavit. Sed celebratio solemnitatis martyrum, imitatio debet esse virtutum. Facile est honorem martyris celebrari: magnum est fidem atque patientiam martyris imitari. Hoc sic agamus, ut illud optemus: hoc sic celebremus, ut illud potius diligamus. Quid laudamus in fide martyris? Quia usque ad mortem pro veritate certavit, et ideo vicit. Blandientem mundum contempsit, saevienti non cessit: ideo victor ad Deum accessit. Abundant in isto saeculo errores et terrores: beatissimus Martyr, errores sapientia, terrores patientia superavit. Magnum est quod fecit: secutus agnum, leonem vicit. Quando persecutor saeviebat, leo fremebat: sed quia agnus sursum attendebatur, leo deorsum calcabatur: qui morte mortem destruxit, ligno pependit, sanguinem fudit, mundum redemit.

Apostoli de Domino quae ipsi viderant confitendo mortui.

2. 2. Primi beati Apostoli arietes gregis sancti, ipsum Dominum Iesum viderunt pendentem, doluerunt morientem, expaverunt resurgentem, amaverunt potentem, et ipsi sanguinem fuderunt pro eo quod viderunt. Cogitate, fratres, quale fuit mitti homines per orbem terrarum, praedicare hominem mortuum resurrexisse, in coelum ascendisse; et pro ista praedicatione perpeti omnia quae insaniens mundus inferret, damna, exsilia, vincula, tormenta, flammas, bestias, cruces, mortes. Hoc pro nescio quo? Numquid enim, fratres mei, Petrus pro sua gloria moriebatur, aut se ipsum praedicabat? Alius moriebatur, ut alius honoraretur; alius occidebatur, ut alius coleretur. Numquid hoc faceret, nisi flagrantia caritatis, de conscientia veritatis? Viderant quod dicebant: nam quando pro ea re morerentur, quam non viderant? Quod viderant, negare debebant. Non negaverunt: praedicaverunt mortuum, quem sciebant vivum. Sciebant pro qua vita contemnerent vitam: sciebant pro qua felicitate ferrent transitoriam infelicitatem, pro quibus praemiis ista damna contemnerent. Fides eorum cum toto mundo non appenderetur. Audierant: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur1 Non retardavit illecebra saeculi festinantes, transitura migrantes, quantumlibet et quomodo libet fulgens felicitas hic dimittenda, ad aliam vitam non transferenda, aliquando hic et a viventibus relinquenda.

Contemptum mundi martyres exemplo docent.

3. 3. Contemnite ergo saeculum, Christiani; contemnite saeculum, contemnite. Contempserunt martyres, contempserunt Apostoli, contempsit beatus Cyprianus, cuius hodie memoriam celebramus. Divites esse vultis, honorati esse vultis, sani esse vultis: totum ille contempsit, ad cuius memoriam convenistis. Quid, obsecro, tantum amatis, quod contempsit quem sic honoratis? quem, si ista non contempsisset, non utique sic honoraretis. Quare te invenio earum rerum amatorem, quarum veneraris contemptorem? Certe illum, si haec amaret, non venerareris. Et tu noli amare: non enim intravit, et ostium contra te clausit. Contemne et tu; et intra post illum. Patet qua intres: Christus est ianua. Et tibi est ostium apertum, quando est latus eius lancea perforatum. Quid inde manavit recole; et elige qua possis intrare. De latere Domini pendentis et morientis in ligno, posteaquam est lancea perforatum, aqua sanguisque profluxit 2. In uno est mundatio tua, in altero redemptio tua.

Rerum terrenarum amor viscus animae.

4. 4. Amate, et nolite amare: ad aliquid amate, et ad aliquid amare nolite. Est enim quod ad profectum ametur, et est quod ad impedimentum ametur. Noli amare impedimentum, si non vis invenire tormentum. Quod amas in terra, impedimentum est: viscum est pennarum spiritalium, hoc est virtutum, quibus volatur ad Deum. Capi non vis, et viscum amas? Numquid ideo non caperis, quia dulciter caperis? Quanto magis delectat, tanto fortius strangulat. Haec dico: et laudatis, et clamatis, et amatis. Respondet tibi, non ego, sed sapientia: Mores volo, non voces. Sapientiam lauda vivendo; non sonando, sed consonando.

Cantica profana et saltationes pulsae de ecclesia, ubi sepultus Cyprianus.

5. 5. Dominus dicit in Evangelio: Cantavimus vobis, et non saltastis 3. Quando hoc ego dicerem, si non legerem? Irridet me vanitas, sed iuvat auctoritas. Si non praemisissem quis hoc dixerit, quis me vestrum posset ferre dicentem: Cantavimus vobis, et non saltastis? Numquidnam in hoc loco, etsi Psalmus cantandus est, ab aliquo saltandum est? Aliquando ante annos non valde multos etiam istum locum invaserat petulantia saltatorum. Istum tam sanctum locum, ubi iacet tam sancti Martyris corpus, sicut meminerunt multi qui habent aetatem; locum, inquam, tam sanctum invaserat pestilentia et petulantia saltatorum. Per totam noctem cantabantur hic nefaria, et cantantibus saltabatur. Quando voluit Dominus per sanctum fratrem nostrum episcopum vestrum, ex quo hic coeperunt sanctae vigiliae celebrari, illa pestis aliquantulum reluctata, postea cessit diligentiae, erubuit sapientiae.

Canticum nostrum cui moribus, tamquam saltatione, oportet consonare.

6. 6. Cum ergo modo hic ista Deo propitio non fiant, quia non celebramus daemoniis ludos, ubi solent ista fieri in eorum delectationem qui coluntur, et immunditia sua solent suos depravare cultores, sed celebratur hic sanctitas et solemnitas martyrum; non hic saltatur, et ubi non saltatur, tamen de Evangelio legitur: Cantavimus vobis, et non saltastis 4. Reprehenduntur, increpantur, accusantur, qui non saltaverunt. Absit ut redeat adhuc illa petulantia: audite potius quid velit intellegi sapientia. Cantat, qui praecipit: saltat qui facit. Quid est saltare, nisi motu membrorum cantico consonare? Quod est canticum nostrum? Non proferam ego, non sit meum. Melius minister sum, quam actor. Dico canticum nostrum: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia eius: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum 5.

Saltatores spiritali cantico mutatione vitae consonantes.

7. 7. Quale canticum, fratres mei? Audistis cantantem, audiamus saltantes: facite vos congruentia morum, quod faciunt saltatores motu membrorum. Intus hoc agite: mores consonent. Cupiditas exstirpetur, caritas plantetur. De ista arbore quidquid exit, bonum est. Cupiditas nihil boni potest generare: caritas nihil mali. Et dicitur, et laudatur; et nemo mutatur. Absit, non est verum quod dixi. Mutati sunt piscatores, mutati sunt postea etiam plurimi senatores: mutatus est Cyprianus, cuius hodie memoriam frequentamus. Ipse scribit, ipse testatur, cuius vitae fuerit aliquando, quam nefariae, quam impiae, quam improbandae, ac detestandae 6. Audivit cantantem: exhibuit se, non corpore, sed mente saltantem. Aptavit se cantico bono, aptavit se cantico novo: aptavit, amavit, perseveravit, certavit, superavit.

Tempora mala non faciunt nisi homines mali.

8. 8. Et dicitis: Molesta tempora, gravia tempora, misera tempora sunt. Vivite bene, et mutatis tempora vivendo bene: tempora mutatis, et non habetis unde murmuretis. Quid sunt enim tempora, fratres mei? Spatia et volumina saeculorum. Ortus est sol, peractis horis duodecim ex alia mundi parte occidit; alia die mane ortus iterum occidit; numera quoties: ipsa sunt tempora. Quem laesit solis ortus? quem laesit occasus solis? Ergo neminem laesit tempus. Qui laeduntur, homines sunt; a quibus laeduntur, homines sunt. O magnus dolor! homines laeduntur, homines spoliantur, homines opprimuntur. A quibus? non a leonibus, non a colubris, non a scorpionibus; sed ab hominibus. Dolent qui laeduntur. Si possint, non faciunt ipsi quod reprehendunt? Tunc invenimus hominem qui murmurabat, quando potuerit facere unde murmurabat. Laudo, laudo, si non fecerit quod accusabat.

Ex auro bonus multa bona praestat, malus multa mala.

9. 9. Illi autem, carissimi, qui potentes videntur in saeculo, quomodo laudantur quando minus faciunt quam possunt? Ipsum laudavit Scriptura: Qui potuit transgredi, et non est transgressus; qui post aurum non abiit 7. Post te debet ire aurum, non tu post aurum. Nam bonum est aurum. Non enim aliquid mali creavit Deus. Tu noli esse malus; et bonum est aurum. Ecce aurum pono inter bonum hominem et malum. Tollat malus; inopes opprimuntur; iudices corrumpuntur, leges pervertuntur, res humanae perturbantur. Quare hoc? Quia aurum tulit malus. Tollat bonus; pauperes pascuntur, nudi vestiuntur, oppressi liberantur, captivi redimuntur. Quanta bona de auro quod habet bonus? quanta mala de auro quod habet malus? Utquid ergo dicitis aliquando stomachati: O si non esset ipsum aurum? Tu noli amare aurum. Si malus es, is post aurum: si bonus es, it post te. Quid est, it post te? Tu ducis, non duceris: quia possides, non possideris.

Boni inter malos in Ecclesia non desunt. Massa Candida. Cyprianus electum granum.

10. 10. Ergo redeamus ad verba sacrae Scripturae. Qui post aurum non abiit. Qui potuit transgredi, et non est transgressus. Quis est hic, et laudabimus eum8 Quis est hic, aut quis est hic? Quam multi audiunt: et quis est hic? Et tamen absit ut desperem esse hic aliquem, imo non aliquem, sed aliquos. Absit ut de area tanti patrisfamilias desperem. Qui longe aream videt, solam paleam putat: invenit grana, qui novit inspicere. Ubi te offendit palea, ibi latet granorum massa. Ubi te offendit quod triturando contunditur, ibi est, quod tritura purgatur: ibi est, certus esto; ibi est. Postremo ille certus est qui seminavit, qui messuit, qui ad aream congregavit: novit ibi esse unde horreum repleatur, quando fuerit ventilatum. Modica qualiscumque ventilatio fuit tempore persecutionis: quae inde grana processerunt? Inde floruit Uticencis Massa Candida: inde tam magnum et electum granum hic beatissimus Cyprianus. Quam multi divites tunc contempserunt quod habuerunt? Quam multi pauperes tunc in tentatione defecerunt? Ecce in tentatione illa, tamquam in ventilatione, divitibus non obfuit habere aurum; pauperibus quid profuit non habere aurum? illi vicerunt, illi defecerunt.

Res quarum est bonus et malus usus. Bona alia bonorum propria, alia bonis et malis communia.

11. 11. Non faciunt bonos mores, nisi boni amores. Tollatur aurum de rebus humanis: imo adsit aurum, ut probet res humanas. Praecidatur lingua humana propter Dei blasphematores: et unde erunt Dei laudatores? Quid tibi fecit lingua? Sit qui bene cantet, et bonum est organum. Da mentem bonam ad linguam: bona dicuntur, discordes concordantur, lugentes consolantur, luxuriosi corripiuntur, iracundi refrenantur; Deus laudatur, Christus commendatur, mens ad amorem inflammatur; sed divinum, non humanum; spiritalem, non carnalem. Haec bona facit lingua. Quare? Quia bona est mens quae utitur lingua. Da malum hominem ad linguam: erunt blasphematores, litigatores, calumniatores, delatores. Omnia mala de lingua, quia malus est qui utitur lingua.

Non tollantur res de rebus humanis.

12. 11. Non tollantur res de rebus humanis: sint res, et adsit usus rerum bonarum. Alia enim sunt bona, quae non sunt nisi in bonis, et alia sunt bona quae sunt communia bonis et malis. Bona quae non sunt nisi in bonis, pietas, fides, iustitia, castitas, prudentia, modestia, caritas, et caetera huiusmodi. Bona quae sunt communia bonis et malis, pecunia, honor, huius saeculi potestas, administratio, salus ipsa corporis. Et haec bona sunt, sed bonos quaerunt.

Cur et malis dantur a Deo bona temporalia.

13. 12. Iam hic murmurator ille, qui quaerit semper quod reprehendat; et hoc in Deo; qui utinam ad se rediret, se videret, se reprehenderet, se corrigeret: ille ergo reprehensor et argumentator mox mihi obiecturus est in Deo, Et quare Deus, qui omnia gubernat, bona ista dat malis? Non illa daret nisi bonis. Exspectas a me audire consilium Dei? Quis, a quo, et quid? Tamen secundum meum, quantum capio, quantum donare dignatur, indico tibi, quod fortasse non sufficiat tibi, sed est hic aliquis cui sufficiat. Ergo cantem: non enim vere in ista tanta multitudine poterit mihi deesse qui saltet. Ecce audi, sapiens, sed a contrario: audi. Quod ista bona dat Deus et malis, si velis intellegere, eruditio tua est, non perversitas Dei. Adhuc scio te non intellexisse quod dixi: audi ergo quod dicebam, ille cui dicebam, qui reprehendis Deum et accusas Deum, quia bona ista terrena et temporalia dat etiam hominibus malis, quae secundum sensum tuum putas non dare debuisse nisi solis bonis. Hinc enim est unde quibusdam subrepsit letalis impietas, ut omnino credant Deum non aspicere res humanas. Dicunt enim et disputant: Numquid, si Deus res humanas attenderet, haberet ille divitias, haberet ille honores, haberet ille potestatem? Non curat Deus res humanas: nam si curaret, ista solis bonis daret.

Ideo et malis dantur, ut a bonis contemnantur, et meliora quaerantur. Divitiae quale bonum.

14. 13. Redi ad cor, et inde ad Deum. De proximo enim redis ad Deum, si redieris ad cor tuum. Nam quando te ista offendunt, existi et a te: exsul factus es pectoris tui. Moveris rebus quae sunt foris a te, et perdis te. Tu intus es, ista foris adiacent; foris bona sunt, sed foris sunt. Aurum, argentum, omnis pecunia, vestis, clientela, familiae, pecora, honores, foris sunt. Si ista bona infima, bona terrena, bona temporalia, bona transitoria, non donarentur et malis, magna crederentur a bonis. Ergo Deus qui dat malis ista bona, te docet concupiscere meliora. Ecce dico, ista moderatione rerum humanarum quodam modo te alloquitur Deus pater tuus: et quasi puerum desipientem docet his verbis, quae, sicut possum, profero ad te, tanto fidentius, quanto magis ille dignatur manere in me. Constitue tibi dicere Deum, qui te renovavit et adoptavit: O fili, quid est quod quotidie surgis, et oras, et genu figis, et fronte terram percutis, et aliquando etiam lacrymaris, et dicis mihi: Pater meus, Deus meus, da mihi divitias? Si dem tibi, aliquid boni te putas, et magni adeptum.

15. 13. Quia petisti, accepisti: ecce fac inde bene. Antequam haberes, humilis eras: habere divitias coepisti, et pauperes contempsisti. Quale bonum est, unde peior factus es? Peior factus es, quia malus eras: et quid te peiorem posset facere nesciebas; ideo haec a me petebas. Dedi, et probavi: invenisti, et inventus es. Latebas quando non habebas. Corrigere: evome cupiditatem, bibe caritatem. Quid est magnum quod a me petis, dicit tibi Deus tuus? Non vides quibus ea dederim? non vides qualibus ea dederim? Si magnum bonum esset quod a me petis, haberet hoc latro? haberet hoc perfidus? haberet hoc blasphemator meus? haberet hoc infamis mimus? haberet meretrix impudica? Hi omnes haberent aurum, si magnum bonum esset aurum?

16. 13. Sed dicis mihi: Non est ergo bonum aurum? Imo bonum est aurum. Sed mala faciunt de bono auro mali: bona faciunt de bono auro boni. Quia ergo vides quibus ea dederim; meliora pete a me, maiora pete a me; spiritalia pete a me, ipsum me pete a me.

Mundus amarus factus amari non desinit; quid si dulcis esset.

17. 14. Sed mala, inquis, fiunt in mundo, aspera, immunda, odiosa. Foedus est, non ametur. Ecce talis est, et sic amatur. Ruinosa est domus, et piget migrare. Matres sive nutrices, ne pueri multum sugant, ubi eos grandescere viderint, et non iam decere ut lacte nutriantur, illos tamen moleste mammis inhiare, circumlinunt papillas suas aliqua amaritudine, qua offensus parvulus, lac ulterius non requirat. Quid ergo adhuc tam delectabiliter sugitur, si amarus tibi factus est mundus? Implevit Deus amaritudinibus mundum; et inhias tu, incumbis tu, sugis tu; non nisi inde et inde voluptatem capis. Quamdiu? Quid, si dulcis esset? quomodo amaretur? Offendunt te ista? elige aliam vitam. Ama Deum, contemne ista. Despice res humanas, quandocumque hinc iturus: non enim hic futurus semper. Et tamen sic, quomodo malus est, quomodo amarus est mundus, quomodo plenus est calamitatibus mundus, si dictum tibi esset a Deo quod semper hic esses, laetitia te non caperes, exsultares, gratias ageres. Unde? Quia miseriam non finires. Ipsa est maior infelicitas, quae se amari cogit. Minor esset, si non amaretur: tanto peior est, quanto plus amatur.

18. 15. Est alia vita, fratres mei: est post hanc vitam alia vita, credite. Ad eam vos praeparate: praesentia cuncta contemnite. Si habetis, bene inde facite: si non habetis, nolite cupiditate inardescere. Migrate, transferte ante vos: quod hic habetis, illuc eat quo secuturi eritis. Audite consilium Domini vestri: Ne thesaurizetis vobis in terra, ubi tinea et aerugo exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate vobis thesaurum in coelo, quo fur non accedit, quo tinea non corrumpit. Ubi est enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum 9. Audis quotidie, homo fidelis, Sursum cor 10: et quasi contrarium audias, tu mergis in terram cor tuum. Migrate. Habetis unde? facite bene. Non habetis unde? adversus Deum nolite murmurare. Audite me, o pauperes: Quid non habetis, si Deum habetis? Audite me, o divites: Quid habetis, si Deum non habetis?