SERMO 304

IN SOLEMNITATE LAURENTII MARTYRIS

Diaconi officium, ministrare sanguinem Christi. Coenae Dominicae mysterium, ut cuius sanguinem sumimus, pro ipso animam ponamus.

1. 1. Beati Laurentii triumphalem diem, quo calcavit mundum frementem, sprevit blandientem, et in utroque vicit diabolum persequentem, hodiernum nobis Ecclesia Romana commendat. Quam gloriosa enim, et quanta virtutum multitudine, quasi florum varietate, distincta Laurentii martyris sit corona, universa testis est Roma. In ipsa enim Ecclesia, sicut soletis audire, diaconi gerebat officium. Ibi sacrum Christi sanguinem ministravit: ibi pro Christi nomine suum sanguinem fudit. Ad mensam potentis prudenter accesserat. Ad illam mensam, de qua nobis modo Salomonis proverbia loquebantur, ubi scriptum est: Si sederis coenare ad mensam potentis, cognoscens intellege quae apponuntur tibi; et sic extende manum tuam, sciens quoniam similia te oportet praeparare 1. Huius coenae mysterium beatus apostolus Ioannes evidenter exposuit, dicens: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere 2. Intellexit hoc, fratres, sanctus Laurentius; intellexit, ac fecit: et prorsus qualia sumpsit in illa mensa, talia praeparavit. Amavit Christum in vita sua, imitatus est eum in morte sua.

Christum sequi omnes debemus.

2. 2. Et nos ergo, fratres, si veraciter amamus, imitemur. Non enim meliorem reddere poterimus dilectionis fructum, quam imitationis exemplum; Christus enim pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 3. In hac sententia vidisse videtur apostolus Petrus, quod pro his tantum passus est Christus, qui sequuntur vestigia eius, neque prosit quidquam Christi passio, nisi illis qui sequuntur vestigia eius. Secuti sunt eum martyres sancti, usque ad effusionem cruoris, usque ad similitudinem passionis: secuti sunt martyres, sed non soli. Non enim postquam illi transierunt, pons incisus est; aut postquam ipsi biberunt, fons ipse siccatus est. Quae est enim spes fidelium bonorum, qui vel sub foedere coniugali iugum matrimonii caste et concorditer ducunt, vel sub continentia viduali domant carnis illecebras, vel etiam sanctitatis apicem celsius erigentes et in nova virginitate florentes sequuntur agnum quocumque ierit? Quae istis, inquam, quae nobis omnibus spes est, si non sequuntur Christum, nisi qui pro ipso sanguinem fundunt? Perditura est ergo filios suos, quos tanto fecundius, quanto securius tempore pacis enixa est mater Ecclesia? Quos ne perdat, oranda est persecutio, oranda tentatio? Absit, fratres. Quomodo enim potest orare persecutionem, qui quotidie clamat: Ne nos inferas in tentationem 4?

3. 2. Habet, habet, fratres, habet hortus ille dominicus, non solum rosas martyrum, sed et lilia virginum, et coniugatorum hederas, violasque viduarum. Prorsus, dilectissimi, nullum genus hominum de sua vocatione desperet: pro omnibus passus est Christus. Veraciter de illo scriptum est: Qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 5.

In quibus licet Christum sequi, praeter martyrium. Humilitas ipsius sectanda. Vindicta exemplo Christi, non expetenda. Praesentia contemnenda.

3. 3. Intellegamus ergo praeter effusionem cruoris, praeter periculum passionis, quomodo Christum debeat sequi Christianus. Apostolus dicit, loquens de Domino Christo: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 6. Quanta maiestas! Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 7. Quanta humilitas! Humiliavit se Christus: habes, christiane, quod teneas. Christus factus est obediens 8: quid superbis? Quousque factus est obediens Christus? Usque ad incarnationem Verbi, usque ad participationem mortalitatis humanae, usque ad trinam diaboli tentationem, usque ad irrisionem populi Iudaeorum, usque ad sputa et vincula, usque ad alapas et flagella; si parum est, usque ad mortem; et si adhuc aliquid etiam de genere mortis addendum, mortem autem crucis 9. Habemus tale humilitatis exemplum, superbiae medicamentum.

4. 3. Quid ergo intumescis, o homo? O pellis morticina, quid tenderis? O sanies fetida, quid inflaris? Anhelas, doles, aestuas, quia nescio quis tibi fecit iniuriam. Unde tu flagitas ultionem, sitis arenti fauce vindictam; nec prius ab intentione desistis, donec de illo qui te laeserit, vindiceris? Si Christianus es, exspecta regem tuum: prius se vindicet Christus. Nondum enim vindicatus est, qui pro te tanta perpessus est. Et utique illa maiestas posset vel nihil perpeti, vel continuo vindicari. Sed cum esset in illo tanta potentia, ideo fuit etiam tanta patientia: quia pro nobis est passus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 10. Videtis certe, dilectissimi, quia praeter effusionem cruoris, praeter vincula et carceres, praeter flagella et ungulas, sunt multa in quibus sequi possumus Christum. Deinde hac humilitate decursa, et morte prostrata, ascendit Christus in coelum: sequamur eum. Audiamus Apostolum dicentem: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt, sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram 11. Quidquid delectabile de temporalibus rebus mundus ingesserit, respuatur: quidquid infremuerit asperum atque terribile, contemnatur. Et qui sic agit, non dubitet Christi se cohaerere vestigiis, ut merito dicere audeat cum apostolo Paulo: Conversatio nostra in coelis est 12.

Vera et invicta virtus caritas.

5. 4. Sed tunc potest in istis esse virtus invicta, si non sit caritas ficta. Ille ergo dat nobis veram virtutem, qui diffundit in nostris cordibus caritatem 13. Quando autem beatus Laurentius appositos extrinsecus ignes non timeret, nisi intus flamma caritatis arderet? Ideo, fratres mei, gloriosus Martyr atroces incendiorum flammas non pertimescebat in corpore, quia ardentissimo coelestium gaudiorum desiderio flagrabat in mente. In comparatione fervoris, quo pectus eius ardebat, exterior persecutorum flamma frigebat. Quando enim ferret tantorum aculeos dolorum, nisi aeternorum diligeret gaudia praemiorum? Postremo quando contemneret istam vitam, nisi amando meliorem vitam? Et quis nocere vobis potest, ait apostolus Petrus; quis, inquit, nocere vobis potest, si boni amatores fueritis14 Faciat in te licet persecutor malum: tu ne deficias amando bonum. Si enim vere quod bonum est, toto corde dilexeris, omne malum patienter et aequanimiter sustinebis. Quid enim beato Laurentio illa, quae a persecutoribus illata sunt, tormenta nocuerunt; nisi quod eum clariorem ipsis suppliciis reddiderunt, et hunc nobis festivissimum diem de pretiosa eius morte fecerunt?