SERMO 301

IN SOLLEMNITATE SS. MACHABAEORUM

Mater Machabaeorum in filiorum passione quam fortis.

1. 1. Magnum spectaculum positum est ante oculos fidei nostrae. Aure audivimus, corde vidimus optantem matrem ante se finire istam vitam filios suos: longe contrariis votis consuetudini humanae. Omnes enim homines filios suos ex hac vita migrando praecedere volunt, non sequi: illa autem optavit posterior mori. Non enim amittebat filios, sed praemittebat: nec intuebatur quam vitam finirent, sed quam inchoarent. Desinebant enim vivere, ubi quandoque fuerant morituri; et incipiebant vivere, sine fine victuri. Parum est fuisse spectatricem, mirati sumus potius hortatricem. Fecundior virtutibus, quam fetibus: videns certantes, in quibus omnibus ipsa certabat; et in omnibus vincentibus ipsa vincebat. Una mulier, una mater, quomodo nobis ante oculos posuit unam matrem sanctam Ecclesiam, ubique exhortantem filios suos pro illius nomine mori, de quo eos concepit et peperit? Sic sanguine martyrum impletus orbis praeiactatis seminibus seges Ecclesiae pullulavit. Unde hoc homini, nisi quia salus iustorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis 1?

Deus non tantum tribus pueris, sed etiam Machabaeis adfuit. Cur tres pueri ab ignibus liberantur, Machabaei consumuntur.

1. 2. Vidimus, novimus protectorem fuisse Dominum in tempore tribulationis trium virorum illorum, qui ambulabant inter ignes innoxios, et Dominum sine ulla laesione laudabant. Ubi homo saeviebat, flamma parcebat.

2. 2. Vidimus, novimus quemadmodum salus eorum iustorum a Domino fuit, ut in ignem mitterentur, et illum asperum regem, quem loquendo irritaverant, vivendo converterent. Credidit quippe in eorum Deum, et proposuit edictum, ut quicumque blasphemaret Deum Sidrach, Misach et Abdenago, in interitum iret, et domus eius in direptionem 2. Quam dissimilis iussio primae iussioni! Qualis prima iussio? Pereat qui statuam auream non adoraverit. Qualis secunda? Pereat qui Deum verum blasphemaverit. Fideles homines non mutati, infidelem hominem mutaverunt. Illum in perfidia stare non permiserunt, quia ipsi in fide steterunt. Salus ergo illorum manifeste a Domino fuit. Quando illi non ardebant et laudabant, aderat Dominus. Quando isti ardebant, confitebantur, tamen moriebantur, ubi erat Dominus? An forte illi iusti erant, isti peccatores? Audivimus enim istos paulo ante, cum passio eorum legeretur, confiteri peccata sua, et dicere quoniam omnia illa irascente Domino sibi, sed et paterno merito paterentur 3. Quid illi? Legite, et videbitis etiam ipsos peccata propria confiteri, et dicere se merito perpeti. Aequaliter iusti, confessores aequaliter peccatorum; et ideo iusti, quia confessores aequaliter peccatorum. Ideo irreprehensibiles, quia non mendaces. Si enim dixerimus, ait: Ioannes, quia peccatum non habemus; nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem peccata nostra confessi fuerimus; fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate 4. Ad iustos ergo pertinet confessio peccatorum: ad superbos pertinet defensio meritorum. Pariter ergo iusti peccata confitentes, pariter Deo gloriam dantes, pariter pro eius legibus mori parati.

3. 2. Quare illi ab ignibus liberantur, isti ab ignibus consumuntur? Ergo illis Deus aderat, hos deseruerat? Absit: imo utrisque adfuit; illis in aperto, istis in occulto. Illos visibiliter liberabat: istos invisibiliter coronabat. Illi quidem de morte liberati sunt; sed in huius vitae tentatione manserunt: ab igne liberati, ad pericula reservati; uno tyranno victo, adhuc certaturi cum diabolo. Fratres mei, sicut christiani intellegite. Machabaei melius et tutius liberati sunt. Ab illis tribus viris, caeteris remanentibus, illa una tentatio superata est: ab istis ista vita finita, quae tota tentatio est. Deinde divino iudicio, occulto procul dubio, sed tamen iusto, Nabuchodonosor meruit converti, Antiochus meruit obdurari. Ille invenit misericordiam, iste auxit superbiam.

In eos qui felicitatem in hac vita esse censent, ac de altera vita dubitant.

4. 3. Sed quantum et quo usque auxit superbiam? Vidi impium exaltari super cedros Libani 5. Quo usque? quamdiu? Transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus eius 6. Bene: quaesisti, et non invenisti; quia transisti. Vis videre impium non esse? vis quaerere eum, et locum eius non invenire? Transi. Quid dico, Transi? Noli expavescere: non dixi: Morere. Putasti enim me dixisse, Transi de hac vita: et ideo expavisti, quia non transisti. Quid est, non transisti? Non transisti erectione cordis, temporalis felicitatis illecebras; non transisti blandimenta carnis, non transisti suggestiones saeculi cor titillantes et immittentes timorem miseriarum humanarum. Ideo in hoc mundo putas esse felicitatem, in hoc mundo non putas esse calamitatem. Felicitas regni coelorum non tetigit cor tuum, non inde aspersa est aestibus tuis aura refrigerii. Quando tibi dicitur, Falsa est felicitas mundi; etsi non audeas ita dicere, video tamen in corde tuo, forte os torques, subsannas, irrides, et dicis tibi: O si hic mihi bene sit! postea quid futurum sit nescio. Et non est parum quia vel nescio dicis: ne forte etiam hoc dicas: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est reversio in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis 7. Vel nescio dic. Confessio ignorantiae, gradus est scientiae. Sic ergo te alloquar, tamquam mihi dicas, Nescio quid post mortem futurum sit: prorsus ignoro an beati futuri sint iusti, et miseri peccatores; an utrique pariter non sint futuri. Illud tamen quamvis nescias, non audebis dicere post mortem beatos futuros peccatores, miseros iustos. Non potes dicere, illos etsi suspicaris pariter non futuros, in meliori tamen statu futuros impios, et iustos in malis post mortem futuros. Nec ignorantia tua tibi potest suggerere hoc. Ergo potes dicere: Utrum bene sit post mortem iustis, et male post mortem impiis, an utrique pariter sine sensu futuri sint, nescio. O si hic mihi bene sit, cum vivo, cum sentio! Vides quia nondum transisti. Istas, inquam, istas cogitationes terrenas, pulvereas, fumeas, vaporeas, carnales, mortales nondum transisti. Ideo tibi videtur impius exaltari super cedros Libani: ideo quaeris locum eius, et invenis, quia non transisti.

Mali hic suo loco in usus bonos positi.

5. 4. Locum eius quaeris, et invenis; sed hic. Habet locum suum in hoc saeculo. Non enim frustra a Deo praescio crearetur, aut frustra nutriretur, aut frustra super eum sol oriretur, et pluvia funderetur, frustra ei maligno et male viventi tanta Dei patientia parceretur. Non est hoc frustra: habet hic locum suum. Et si non omnia possumus nos invenire: sed Deo nota sunt omnia, qui novit cuncta disponere. Ecce, ut de aliis taceamus, qualem locum hic habuit iste miser Antiochus? Per eum populus Dei flagellatus est et probatus: per eum isti sancti iuvenes coronati. Ergo habuit hic locum suum. Malus erat; sed bene illo usus est, qui malus esse non potest. Sicut enim mali homines male utuntur creaturis bonis: sic Creator bonus bene utitur hominibus malis. Novit quid inde agat, qui totum creavit humanum genus. Aurifex portat, aurifex appendit, aurifex librat. Pictor novit ubi ponat nigrum colorem, ut sit decora pictura; et Deus nescit ubi ponat peccatorem, ut sit ordinata creatura?

6. 4. Nisi Deus anterioribus saeculis servaret sua patientia peccatores, unde nascerentur hodie tot fideles? Alii mali servantur, ut boni inde nascantur. Boni gratia Dei: nam tota damnata est massa peccati. Quid diabolo nequius? et de illius nequitia quanta bona fecit Deus? Non funderetur pro salute nostra sanguis Redemptoris, nisi per nequitiam desertoris. Lege Evangelium, et vide quid ibi scriptum est: Immisit diabolus in cor Iudae, ut traderet Christum 8. Malus diabolus, malus Iudas: qualis organarius, tale organum. Usus est ergo male diabolus suo vase: usus est ambobus Dominus bene. Conati sunt ergo ad nostram perniciem: Deus hoc vertere dignatus est ad nostram salutem.

Traditio Christi et a Iuda et a Deo.

6. 5. Tradidit Iudas Christum, et damnatus est. Iudas tradidit, et damnatur: tradidit Filium Pater, et glorificatur. Tradidit, inquam, Iudas magistrum, et damnatur: tradidit se ipse Filius, et laudatur. Quomodo Iudas tradidit Christum, omnes novimus: exspectatis fortassis audire quomodo Pater tradidit Filium. Et hoc nostis: sed commemorabo, ut recordemini. Audi Apostolum dicentem de Deo Patre: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 9. Audi et de Filio: Qui me, inquit, dilexit, et tradidit semetipsum pro me 10. Duos iam vide traditores: Patrem Filii traditorem, Filium sui ipsius traditorem, sed utrumque salvatorem, quia utrumque creatorem. Iudas ergo quid fecit? Quid enim boni fecit? Bonum de illo factum est, non ipse bonum fecit. Neque enim ait Iudas: Tradam Christum, ut liberetur genus humanum. In Iuda tradidit avaritia; in Deo, misericordia. Non redditum est Iudae nisi quod fecit, non quod de illo Deus fecit.

Impio locus hic inter iustos, non in altera vita.

7. 6. Quare ista diximus? Quia est in hoc saeculo impio locus: et prorsus novit Dominus qui sunt eius 11; et novit quid pro ipsis faciat, de illis qui non sunt eius. Sed tu si transieris, si terrena calcaveris, si non frustra sursum cor te habere responderis; transeundo quaeres locum impii, et non invenies. In illa enim vita futura quis locus impii? Numquid adhuc opus habemus exerceri malis? Numquid necesse habet aurum adhuc purgari per paleam? Totus enim mundus fornax aurificis. Ibi iusti tamquam aurum: ibi impii tamquam palea. Ibi tribulatio sicut ignis: ibi Deus sicut aurifex. Pius Deum laudat, aurum rutilat: impius Deum blasphemat, palea fumat. Ad unam tribulationem, tamquam ad unum ignem, ille purgatur, ille vastatur: sed Deus aurifex in utroque laudatur.

De saeculari felicitate impiorum ne perturbentur pii.

8. 7. Dicam, carissimi, exhortans vos et me ipsum. Cogitationes carnales in adiutorio Domini transeamus, sursum cor habeamus, de vita futura cogitemus: ubi cum fuerit cor tuum, transisti. Ubi est impius? Non ibi erit. Hic necessarius erat: ibi quaeres eum, et non invenies locum eius. Quando ergo videtis, fratres, qui ex fide vivitis, quorum cor rectum est, qui futuram eamdemque veram et sempiternam felicitatem speratis; quando videtis gaudentes et laetantes homines in ista falsa et deceptoria felicitate, si pii estis, dolete; si sani estis, flete. Sic enim et ille cui commoti sunt pedes, reprehendit se, quia Deum coeperat accusare, et ibi iam erat; sed pene fuit, paulo minus fuit. Non negavit Deo scientiam: sed tamquam motis pedibus nutavit. Quid est nutare? Dubitare. Quando autem se reprehendit, quod correctum non habuit, quid dixit? Quare mihi turbati sunt pedes? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum videns 12. Quia vidi divites iniquos, zelavi; et dixi quia perdidi iustitiam, et sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas 13. Et cum dubito, sic coepi cognoscere. Sic coepi, inquit, cognoscere: hoc labor est ante me 14. Magnus labor, istam solvere quaestionem. Vere labor est. Bene est illi, et malus est; male est illi, et bonus est: et super ambos Deus iudex est. Iustus ergo iudex dat bona malis, et mala bonis. Labor est ante me. Sed quousque labor est? Donec introeam in sanctuarium Dei, et intellegam in novissima 15. Ergo si intellexeris in novissima, erit requies inventionis, peribit labor quaestionis.

Coelestis felicitas piis qualis parata. Mundi felicitas piis, non honos, sed onus.

9. 8. Intellege in novissima, ubi nemo erit felix malus, nemo infelix bonus. Quid enim ait? Quid enim mihi est in coelo?  16 Postea cognovi quid mihi est in coelo, cum intrarem in sanctuarium Dei, et intellegerem in novissima. Quid enim mihi est in coelo? Incorruptio, aeternitas, immortalitas, nullus dolor, nullus timor, nullus beatitudinis finis. Quid ergo mihi est in coelo? quid mihi servatur in coelo? Et a te quid volui super terram17 Quid enim mihi est in coelo? Quid? dicam quid? Quando explicabo quid? Ideo hoc admirans dixit, non explicans: Quid enim mihi est? inquit. Quare non dicis quid? Quomodo dico quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 18? Calcate deorsum quid; quia nihil est: sperate sursum quid; quia explicari non potest. Et hanc fidem habentes, nolite zelare in peccatoribus, quando videtis eos quasi felices, falso felices, revera infelices. Et vos laetamini in Domino 19. Et si habetis forte secundum tempus divitias, honores, potestates, nolite inde vos putare felices.

10. 8. Scienti laetari in Domino, et intellegenti in novissima, felicitas mundi non est honor, sed onus. Felix homo secundum saeculum periclitatur, ne ipsa felicitate, non in corpore, sed in anima corrumpatur. Nam ista felicitas falsa est. Tales, et si videntur aliquid esse in hoc saeculo, non laetantur, in praeceptis Domini delectantur. Tunc quod iubet Deus, praeponitur mundo, et blandienti et minanti: calcatur omne visibile, transitur; cogitando, non ambulando, transitur. Non dixi, omne visibile; facile est enim transire quod calcas: sed transitur, dixi, omne mutabile. Quoniam quidquid visibile, mutabile: non autem quidquid mutabile, visibile; quia et animus mutabilis est, et tamen invisibilis. Transi omne quod videtur; transi et quod non videtur, et tamen mutatur: ut venias ad eum, qui nec videtur, nec mutatur. Cum veneris ad eum, venies ad Deum.

Breve tempus vitae.

11. 9. Sed modo ambula ex fide, mores compone. Longe in alto est ille: nutri pennas. Crede quod nondum potes videre, ut merearis videre quod credis. Tamquam peregrini vivamus, transire nos cogitemus; et minus peccabimus. Agamus potius Domino Deo nostro gratias, quia huius vitae ultimum diem et brevem esse voluit et incertum. A prima infantia usque ad decrepitam senectutem breve spatium est. Qui tamdiu vixerat, quid ei profuisset si Adam hodie mortuus esset? Quid diu est, ubi finis est? Hesternum diem nemo revocat: hodiernus a crastino urgetur, ut transeat. Ipso parvo spatio bene vivamus, et illo eamus, unde non transeamus. Et modo cum loquimur utique transimus. Verba currunt, ex ore volant: sic actus nostri, sic honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas nostra. Totum transit: sed non expavescamus; Verbum Domini manet in aeternum 20.