SERMO 291

IN NATALI IOANNIS BAPTISTAE

Ioannis nativitas mirabilis propter Christum.

1. Quem diem celebramus hodiernum vobis dici non opus est, quia omnes, cum Evangelium legeretur, audistis. Hodie accepimus sanctum Ioannem Domini praecursorem, sterilis filium nuntiantem virginis filium, sed tamen servum nuntiantem Dominum. Quia enim venturus erat per virginem Deus homo, praecessit eum de sterili mirabilis homo: ut cum se indignum dicit, cuius calceamenti corrigiam solvat mirabilis homo, agnoscatur Deus homo. Mirare Ioannem, quantum potes: Christo proficit quod miraris. Proficit, inquam, Christo, non quia tu praestas aliquid Christo, sed ut tu proficias in Christo. Mirare ergo Ioannem, quantum potes. Audisti quod mireris. Annuntiatur per angelum patri sacerdoti: vocem aufert angelus patri non credenti; remanet mutus, in filii nativitate exspectans linguam. Concepit sterilis, concepit et anus: gemina infecunditas, sterilitas et aetas. Dicitur ab angelo qualis futurus sit: impletur in eo quod dicitur; et quod maxime mirandum est, impletur Spiritu sancto adhuc ex utero matris suae. Deinde veniente Maria sancta, exsultat in utero; et quem non poterat vocibus, salutat motibus. Nascitur, dat patri vocem; pater loquens dat filio nomen: mirantur omnes tantam gratiam 1. Quid enim aliud quam gratia? Ubi enim Ioannes iste promeruit Deum? Ubi promeruit Deum, antequam esset qui promereretur? O gratia gratis data!

Ex magnitudine Ioannis maiestas Christi intellegenda.

2. Mirantur omnes, obstupescunt, et motu cordis sui dicunt, ut scriberetur nobis quod legeretur: Quid, putas, erit puer iste? Nam manus Domini cum illo. Quid, putas, erit puer iste? Excedit metas humanae naturae. Novimus pueros: sed, quid, putas, erit puer iste? Quare dicis: Quid, putas, erit puer iste? Manus enim Domini cum illo 2. Quia manus Domini cum illo est, iam scimus; sed quid erit, nescimus. Utique valde magnus erit, qui tam magnus coepit. Quid erit, qui tantillus tantus est? quid erit: Hebescit humana infirmitas, omnium considerantium corda contremiscunt: Quid, putas, erit puer iste? Magnus erit: sed quid erit qui maior illo erit? Valde iste magnus erit: sed quid erit qui isto magno maior erit? Si ille qui modo coepit esse, tam magnus erit, quid erit qui erat? Sed quid dixi, qui erat? Ante Ioannem et Zacharias erat, multo magis ante Ioannem et Abraham et Isaac et Iacob erant. Ante Ioannem certe coelum et terra erant. Quid erit qui in principio erat? In principio enim, quod est ante Ioannem, et ante omnem hominem, fecit Deus coelum et terram 3. Sed per quid fecit quaeris? In principio non fecit Deus Verbum, sed erat Verbum: In principio erat Verbum, et Verbum erat, non qualecumque, sed Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt 4. Et novissimo tempore factus est qui erat, ne periret quod fecerat. Quid, putas, erit puer iste? Manus enim Domini cum illo est. Si puer tam magnus erit, quia est cum illo manus Domini; quid ipsa manus Domini? Christus enim manus Domini, Filius Dei manus Dei, Verbum Dei manus Dei. Quae est enim manus Dei, nisi per quam facta sunt omnia? Quid, putas, erit puer iste? Manus enim Domini cum illo. O humana infirmitas, quid factura es in iudice, quae sic haesitas in praecone? Sed etiam hic quid dixi? Redeo ad considerationem consuetudinis humanae. Et quid dixi? Praeconem dixi, iudicem dixi et praeco: homo, et iudex homo. Quod apparebat dixi, quod latebat quis dixerit? Verbum caro factum est 5: non tamen Verbum in carnem versum est. Verbum caro factum est, accipiendo quod non erat; non amittendo quod erat. Ecce admirati sumus praeconis eius nativitatem, quam hodie celebramus, sed propter quem facta est videamus.

Angelus ad Zachariam et ad Mariam missus. Oratio Zachariae quomodo exaudita.

3. Venit angelus Gabriel ad Zachariam, non ad Elisabeth uxorem eius, matrem Ioannis: venit, inquam, angelus Gabriel ad Zachariam, non ad Elisabeth. Quare? Quia Ioannes per Zachariam futurus erat in Elisabeth. Ergo angelus annuntians venturum Ioannem nascendo, non venit ad exceptorium ventris, sed ad fontem seminis. Nuntiavit amborum futurum filium, sed patri nuntiavit. Venturus enim erat Ioannes de connubio masculi et feminae. Ecce iterum ipse Gabriel venit ad Mariam, non ad Ioseph: unde erat caro illa coeptura, unde erat initium habitura, ad ipsam angelus venit. Patri autem sacerdoti Zachariae quomodo angelus futurum filium praenuntiavit? Noli, inquit, timere, Zacharia, exaudita est oratio tua 6. Quid enim, fratres mei, sacerdos ille ideo intraverat in sancta sanctorum, ut filios precaretur a Domino: Absit. Dicit aliquis: Unde hoc probas? non enim indicavit Zacharias quid rogaverit. Unum est quod breviter dico: Si petisset filium, crederet annuntiatum. Angelus dicit quod ei filius nasceretur, ille non credit? certe hoc rogaverat? Quis rogat sine spe? aut quis non credit in spe? Si non speras, quare petis? si speras, quare non credis? Quid ergo? Exaudita est, inquit, oratio tua: nam ecce concipiet Elisabeth, et pariet tibi filium 7. Quare? Quia exaudita est oratio tua. Si diceret Zacharias, Quare? hoc rogavi? Utique angelus nec falleretur, nec falleret, quando dicebat? Exaudita est oratio tua: nam ecce paritura est uxor tua. Sed quare hoc dictum est? Quia ille pro populo sacrificabat: sacerdos pro populo sacrificabat, populus Christum exspectabat; Ioannes Christum annuntiabat.

Maria inter mulieres benedicta.

4. Angelus vero idem ipse ad Mariam virginem: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum: iam tecum est qui erit in te. Benedicta tu inter muliere 8. Proprietate hebraicae linguae omnes feminas mulieres dici solere Scriptura sancta testatur: ne forte mirentur aut scandalizentur, qui non solent Scripturas audire. Dominus quodam Scripturarum loco aperte dicit: Segregate mulieres, quae non cognoverunt virum 9. Ipsam denique recolite originem nostram: quando facta est Eva de latere viri, quid dicit Scriptura? Detraxit ei costam, et aedificavit eam in mulierem 10. Iam mulier vocatur, de viro quidem sumpta, sed nondum viro coniuncta. Iam ergo cum auditis ab angelo: Benedicta tu inter mulieres; sic accipite, ac si more nostro diceretur: Benedicta tu inter feminas.

Zachariae et Mariae similis interrogatio, animus dissimilis. Propositum virginitatis.

5. Promittitur Zachariae filius, promittitur et sanctae Mariae filius, et dicit etiam ipsa pene ipsa verba quae dixerat Zacharias. Quid enim dixerat Zacharias? Unde mihi hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea sterilis, et progressa in diebus suis 11. Quid et Maria sancta? Quomodo fiet istud? Similis vox, dissimile cor. Vocem similem aure audiamus, cor autem dissimile angelo pronuntiante noscamus. Peccavit David, et a propheta correptus dixit: Peccavi: continuo ei dictum est: Dimissum est tibi peccatum 12. Peccavit Saul, et a Propheta correptus dixit: Peccavi: nec ei dimissum est peccatum, sed mansit ira Dei super eum 13. Quid est hoc, nisi quod similis vox, dissimile cor? Homo enim est vocis auditor, Deus cordis inspector. In illis ergo verbis Zachariae non fuisse fidem, sed dubitationem et desperationem angelus vidit, angelus indicavit, vocem tollendo, infidelitatem damnando. Sancta vero Maria: Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco14 Agnoscite propositum virginis. Quando diceret, concubitura cum viro: Quomodo fiet istud? Si enim fieret, quomodo de omnibus infantibus fieri solet, non diceret, Quomodo fiet? Sed illa propositi sui memor, et sancti voti conscia, quia noverat quid voverat; dicendo: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? quoniam non noverat hoc fieri, ut filii nascerentur nisi coniugatis et concumbentibus cum viris suis, quod ipsa proposuerat ignorare, dicendo: Quomodo fiet istud? modum quaesivit, non de Dei omnipotentia dubitavit. Quomodo fiet istud? Quis modus est quo fiet istud? Annuntias mihi filium, habes meum paratum animum, dic mihi modum. Potuit enim virgo sancta metuere, aut certe ignorare consilium Dei, quomodo eam vellet habere filium, quasi improbasset virginis votum. Quid enim si diceret, Nube, coniungere viro? Non diceret Deus accepit enim votum virginis, quomodo Deus. Et hoc ab illa accepit, quod ipse donavit. Dic mihi ergo, nuntie Dei: Quomodo fiet istud? Vide angelum scientem, illam quaerentem, non diffidentem. Quia ergo vidit eam quaerentem, non diffidentem, non se negavit instruentem. Audi quomodo: erit virginitas tua, tu tantum crede veritatem, serva virginitatem, accipe integritatem. Quoniam integra est fides tua, intacta erit et integritas tua. Denique audi quomodo fiet istud: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi 15. Tale umbraculum nescit libidinis aestum. Propterea, quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; quia fide concipis, quia credendo, in utero, non concumbendo habebis: propterea quod nascetur de te Sanctum, vocabitur Filius Dei 16.

Maria ex gratia mater Filii Dei.

6. Quid es, quae postea paritura es? Unde meruisti? unde hoc accepisti? unde fiet in te qui fecit te? Unde, inquam, tibi hoc tantum bonum? Virgo es, sancta es, votum vovisti; sed multum quod meruisti, imo vero multum quod accepisti. Nam unde hoc meruisti? Fit in te qui fecit te, fit in te per quem facta es: imo vero per quem factum est coelum et terra, per quem facta sunt omnia, fit in te Verbum Dei caro, accipiendo carnem, non amittendo divinitatem. Et Verbum iungitur carni, et Verbum copulatur carni; et huius tanti coniugii thalamus, uterus tuus; et huius, inquam, tanti coniugii, id est Verbi et carnis thalamus uterus tuus: unde ipse sponsus procedit de thalamo suo 17. Invenit te virginem conceptus, dimittit virginem natus. Dat fecunditatem, non tollit integritatem. Unde tibi hoc? Proterve virginem videor interrogare, et quasi importune aures verecundas ista mea voce pulsare. Sed video virginem verecundantem, et tamen respondentem, meque admonentem: Quaeris a me unde mihi hoc? Verecundor tibi respondere bonum meum, angeli audi ipsius salutationem, et in me agnosce tuam salutem. Crede cui credidi. Unde mihi hoc quaeris? Angelus respondeat. Dic mihi, angele, unde Mariae hoc? Iam dixi, cum salutavi: Ave, gratia plena 18.