SERMO 284

IN NATALI MARTYRUM MARIANI ET IACOBI

Martyrum patientia, donum Dei.

1. Hodierno die reddendi nostri debiti, propitio Deo, tempus illuxit. Cum ergo devoti sint debitores, quare tumultuantur exactores? Si omnium mentes quietas habeamus, ad omnes potest pervenire quod reddimus. De passione et gloria sanctorum martyrum sermo debetur. Quoniam ergo illi gloriosissime passi sunt, patientiam nobis indicunt. Pertulerunt ergo illi turbas saevientes, nos habeamus populos acquiescentes, quia vidimus credentes. Laudanda est martyrum constantia, sed ei laudandae quae sufficit eloquentia? Quando impleo loquendo, quod vestris cordibus factum est iam credendo? Unde autem tantum donum patientiae? Unde, nisi unde omne datum optimum? Unde datum optimum, nisi unde donum perfectum? Sic enim et ibi scriptum est: Patientia autem opus perfectum habet. Omne, inquit, datum optimum et omne donum perfectum est descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec momenti obumbratio 1. Ad humanas mentes mutabiles de fonte immutabili descendit patientia, quae et ipsas faciat immutabiles. Unde homini placere Deo, nisi a Deo? Unde homini bona vita, nisi a fonte vitae? Unde homini illuminatio, nisi ab aeterno lumine? Quoniam apud te est, inquit, fons vitae 2. Apud te est, inquit: poteram dicere, A me; sed si dixero: A me, recedo a te. Apud te ergo fons vitae. In lumine tuo; non in nostro: In lumine tuo videbimus lumen 3. Ergo: Accedite ad eum, et illuminamini 4. Fons est vitae; accede, bibe, et vive: lumen est; accede, cape, et vide. Si non influat ille, siccus eris.

Martyres blanditiis carnalium parentum tentati. Mariani mater Maria in filii sui passione exsultat.

2. Hinc ergo martyres nostri, hinc biberunt: hinc ebriati non agnoverunt suos. Quam multos enim martyres sanctos putamus propinquante passione, blanditiis suorum fuisse tentatos, conantium eos ad huius vitae temporalem et vanam et fugitivam dulcedinem revocare? Sed illi qui de fonte, qui est apud Deum, sitientes biberant, et inebriati erant, Christum confitendo ructuabant; suos carnales et vino erroris ebrios, male amantes, et suadendo a vita revocantes non attendebant, non agnoscebant. Non ex illis erat Mariani mater, non ex illis male suadentibus, carnaliter blandientibus, amando decipientibus: non erat ex illis sancti Mariani mater. Nomen non inane portabat, non frustra Maria vocabatur: mulier quidem illa, non virgo, non intacta de Spiritu sancto, sed tamen pudica de marito, tale pignus pepererat, quod ad gloriosissimam passionem suis potius exhortationibus deducebat, quam inde suis malis blanditiis revocabat. O sancta et tu Maria, impar quidem merito, sed par voto! felix et tu! Peperit illa martyrum Principem, peperisti tu Principis martyrem: peperit illa testium Iudicem, peperisti tu Iudicis testem. Felix partus, felicior affectus. Quando peperisti gemuisti, quando amisisti exsultasti. Quid est hoc, Quando peperisti gemuisti, exsultasti quando amisisti? Non frustra, nisi quia non amisisti. Ubi dolor non erat, fides erat. Carnalem dolorem de corde fides spiritalis excluserat. Videbas te filium non amittere, sed praemittere: totum quod gaudebas, sequi volebas.

Fortitudo martyrum non ab ipsis, sed a Deo.

3. Miramur ista, laudamus ista, amamus ista. O beati martyres, unde vobis ista? Scio vobis corda humana: unde vobis ista divina? Ego dico, A Deo: quis est qui dicat, A vobis? Quis est qui vos male laudando invideat vobis? Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi: In Domino laudabitur anima mea 5. Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi, si mites estis, respondete: In Domino laudabitur anima mea. Respondete et hoc in populo Dei: Audiant mites, et iucundentur 6. Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi: Non potest homo accipere quidquam, nisi datum ei fuerit desuper 7. Nobis enim et vobis ait Dominus Iesus: Sine me nihil potestis facere 8. Sine me, inquit, nihil potestis facere: et vobis hoc dictum est; agnoscite verba pastoris, cavete adulationem deceptoris: superbia ista, impia, iniqua, ingrata, scio quia displicet vobis. Martyres sancti, passi estis pro Christo; sed vobis profuit quod passi estis, non Christo. Quid vobis deesset, nisi vobis donatum esset? Haec repellite ab auribus vestris inimici venena serpentis. Lingua illa est, quae dixit: Eritis sicut dii 9. Praecipitavit hominem arbitrium liberum ingratum, arbitrium liberatum dicat nunc Domino: Patientia Israel, Domine 10. Quid, infidelis, superbis? laudas martyrum patientiam, quasi a se ipsis possent esse patientes? Apostolum potius audi Gentium doctorem, non infidelium deceptorem. Certe in martyribus patientiam pro Christo laudas, et eam ipsis assignas? Audi potius Apostolum martyres alloquentem, et corda humana sedantem. Audi, inquam, dicentem: Quia vobis donatum est pro Christo 11. Audi pietatem exhortantem, non adulationem fallentem: Vobis, inquit, donatum est. Donatum est, audi: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo 12. Vobis donatum est: quid ad hanc sententiam addi potest? Vobis donatum est: agnosce donatum, ne perdas usurpatum. Vobis, inquit, donatum est pro Christo: quid pro Christo, nisi pati? Sed non suspiceris, audi sequentia: non solum ut credatis in eum; quia et hoc donatum est: sed non hoc solum donatum est; verum etiam ut patiamini pro eo, et hoc donatum est. Convertat dorsum martyr ad infidelem et ingratum adulatorem: convertat faciem ad benignissimum largitorem, et ipsam passionem suam imputet Deo, non tamquam de suo hoc obtulerit Deo; sed potius dicat: In Domino laudabitur anima mea, audiant mites et iucundentur 13. Et cum ei dixeris, Quid est quod: In Domino laudabitur anima mea? In te ergo laudatur? Ille contra: Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim patientia mea 14. Quare ergo mea? Sinum aperui, et libenter accepi; ab ipso mea. Et ab ipso, et mea; et quia ab ipso, ideo tutius mea. Mea est, sed a me mihi non est. Ut habeam donum meum, agnosco datorem Deum. Nam si non agnosco datorem Deum, tollit Deus bonum suum, et remanet malum meum, per arbitrium meum.

Ex multitudine cor ad unum gratia Dei convertitur. Martyres unius delectationis Dei amore in mundi blanditiis et acerbitatibus victores.

4. Ait fidelis Scriptura: Fecit Deus hominem rectum, et ipsi exquisierunt cogitationes multas 15. Fecit Deus, inquit, hominem rectum, et ipsi: unde ipsi, nisi per liberum arbitrium? Et ipsi exquisierunt cogitationes multas. Rectum dixerat factum, et tamen non ait: Et ipsi exquisierunt cogitationes pravas, quia dixerat rectum; aut cogitationes iniquas; sed dixit, multas. Ab ista multitudine, corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 16. Liberet nos Deus ab ista multitudine cogitationum humanarum, et liberet nos ab uno, ut simus in illo unum ex multitudine. Conflet nos igne caritatis, ut uno corde sequamur unum, ne in multa decidamus ex uno, et in multis dispergamur relicto uno. De hoc enim uno Apostolus loquebatur, cum diceret: Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: quid? Unum autem: quid unum? Ea quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor 17. Unum sequor; unum inquit, sequor: sed non me arbitror apprehendisse; quia deprimit corpus, quod corrumpitur, sensum multa cogitantem. Ecce quo ibant martyres; quando fervebant, multum strepitum non curabant, quia unum amabant. Desiderium videte martyrum: Unam, inquit, petii a Domino 18. Unam petii: vale, inquit, facio multitudini saeculari. Unam petii: unam utique beatitudinem, unam felicitatem, unam veram, non multas falsas. Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Quae est ista una? Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Utquid hoc? Ut contempler delectationes Domini 19. Martyres sancti quando illam delectationem cogitabant, tunc illis mala omnia et acerba atque aspera vilescebant. Erat delectatio contra delectationem: erat delectatio contra dolorem. Delectatio illa contra utrumque pugnabat, et contra saevientem mundum, et contra blandientem. Respondebat mundo: Quid blandiris? Dulcius est quod amo, quam id quod polliceris. Audio dicentem mihi Deum, imo Scripturam sanctam: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te20 Ecce iterum bona multitudo, quia non dissentiens, sed in uno.

Orationibus martyrum se commendat Ecclesia. Martyrum plena victoria. Tentatio Domini triplex ad illecebras pertinens. Aliud tentationis genus in tormentis.

5. Non ergo mirum est, fratres mei: scitis quo loco martyres recitentur? Non pro illis orat Ecclesia. Nam merito pro aliis defunctis dormientibus orat Ecclesia: pro martyribus non orat, sed eorum potius orationibus se commendat. Certaverunt enim adversus peccatum usque ad sanguinem. Impleverunt quod scriptum est: Certa pro veritate usque ad mortem 21. Promissa mundi contempserunt: sed parum est; parum est enim lethum contemnere, parum est aspera tolerare: ubi usque ad sanguinem certamen, ibi gloriosissima et plena victoria. Nam prima Domino nostro principi martyrum tentamenta sunt blandimenta proposita: Dic lapidibus istis ut panes fiant. Tibi dabo omnia regna ista. Videamus si suscipiunt te Angeli; quia scriptum est, Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 22. Ista laeta mundi sunt: in pane, concupiscentia carnis; in promissione regnorum, ambitio saeculi; in curiositate tentationis, concupiscentia oculorum: haec omnia de saeculo sunt; sed blandiuntur, non saeviunt. Attendite martyrum Ducem exemplorum certamina proponentem, et certantes misericorditer adiuvantem. Quare se permisit tentari, nisi ut doceret resistere tentatori? Promittit mundus carnalem voluptatem: responde illi, Delectabilior est Deus. Promittit mundus honores et sublimitates saeculares: responde illi, Altius est omnibus regnum Dei. Promittit mundus superfluas vel damnabiles curiositates: responde illi, Sola non errat veritas Dei. Cum ista triplici tentatione Dominus fuisset tentatus, quia in omnibus illecebris mundi huius tria sunt, aut voluptas, aut curiositas, aut superbia; quid ait Evangelista? Postquam perfecit diabolus omnem tentationem 23: omnem, sed ad illecebras pertinentem. Restabat alia tentatio in asperis et duris, in saevis, in atrocibus atque immitibus; restabat alia tentatio. Hoc sciens Evangelista, quid peractum esset, quid restaret, ait: Postquam complevit diabolus omnem tentationem, recessit ab eo ad tempus 24. Discessit ab eo, id est, insidians serpens: venturus est rugiens leo; sed vincet eum, qui conculcabit leonem et draconem 25. Revertetur: introibit in Iudam, faciet magistri traditorem. Adducet Iudaeos, non iam adulantes, sed saevientes: vasa sua possidens clamabit linguis omnium: Crucifige, crucifige26. Ibi Christum victorem quid miramur? Deus omnipotens erat.

Patientiae exemplum in Domino et in martyribus conservis nostris praestitum.

6. Propter nos pati voluit Christus. Ait apostolus Petrus: Pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius 27. Pati te docuit, et patiendo te docuit. Parum erat verbum, nisi adderetur exemplum. Et quomodo docuit, fratres? Pendebat in cruce, Iudaei saeviebant: in asperis clavis pendebat, sed lenitatem non amittebat. Illi saeviebant, illi circumlatrabant, illi pendenti insultabant; quasi uno summo medico in medio constituto, phrenetici, circumquaque saeviebant. Pendebat ille, et sanabat. Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 28. Petebat, et tamen pendebat: non descendebat, quia de sanguine suo medicamentum phreneticis faciebat. Denique quia verba petentis Domini, eiusdemque misericordiam exaudientis, quia Patrem petiit, et cum Patre exaudivit; quia illa verba non potuerunt inaniter fundi, post resurrectionem suam sanavit quos pendens insanissimos toleravit. Ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum; nec se illis ostendit post resurrectionem, sed solis fidelibus discipulis suis, ne quasi insultare se occidentibus voluisse videretur. Plus enim erat, amicos docere humilitatem, quam inimicis exprobrare veritatem. Resurrexit: plus fecit quam illi exigebant, non credendo, sed insultando et dicendo: Si filius Dei est, descendat de cruce 29. Et qui de ligno descendere noluit, de sepulcro surrexit. Ascendit in coelum, misit inde Spiritum sanctum: implevit discipulos, correxit timentes, fecit fidentes. Petri trepidatio in fortitudinem praedicatoris repente conversa est. Unde hoc homini? Quaere Petrum praesumentem, invenis Petrum negantem: quaere Deum adiuvantem, Petrum invenis praedicantem. Ad horam trepidavit infirmitas, ut praesumptio vinceretur, non ut pietas deleretur. Implet ille Spiritu suo, et facit praedicatorem fortissimum, cui praesumenti praedixerat: Ter me negabis 30. Praesumpserat enim ille de viribus suis, non de Dei dono, sed de libero arbitrio. Dixerat enim: Tecum ero usque ad mortem 31. Dixerat in abundantia sua: Non movebor in aeternum 32. Sed qui in voluntate sua praestiterat decori eius virtutem, avertit faciem suam, et factus est conturbatus 33. Avertit, inquit: Dominus, faciem suam: ostendit Petro Petrum; sed postea respexit, et Petrum firmavit in petra. Imitemur ergo, fratres mei, quantum possumus, in Domino passionis exemplum. Implere poterimus, si ab illo poscamus adiumentum, non praeveniendo, sicut Petrus praesumens; sed sequendo et orando, sicut Petrus proficiens. Quando enim Petrus ter negavit, quid evangelista dicit, attendite: Et respexit eum Dominus, et recordatus est Petrus 34. Quid est, respexit eum? Non enim Dominus in facie corporali eum tamquam commemorando respexit. Non sic est: Evangelium legite. Dominus in interioribus domus iudicabatur, Petrus in atrio tentabatur. Ergo respexit eum Dominus, non corpore, sed maiestate; non oculorum carnis intuitu, sed misericordia altissima. Ille quia averterat faciem suam, respexit eum, et factus est liberatus. Ergo praesumptor periisset, nisi Redemptor respexisset. Et ecce lacrymis suis ablutus, correptus et ereptus praedicat Petrus. Praedicat qui negaverat: credunt qui erraverant. Valet in phreneticis medicina illa sanguinis Domini. Bibunt credentes quod fuderunt saevientes. Sed multum est ad me, inquit, imitari Dominum. Ex gratia Domini imitare conservum, imitare Stephanum, imitare Marianum et Iacobum. Homines erant, conservi erant; sicut tu nati, sed ab illo qui non sic natus est, coronati.