SERMO 272/B

IN DIE PENTECOSTES

Christus quod promisit implevit.

1. Hodierno die credo quod noverit Caritas vestra adventum Sancti Spiritus Domini Ecclesiam celebrare; promisit enim Dominus missurum se Sanctum Spiritum Apostolis suis, et secundum fidelissimam pollicitationem suam utique quod promisit implevit. Sicut enim resurrectio Domini confirmavit in fide hominum divinitatem eius, qui propter nos homo fieri dignatus est, sic multo magis ascensus caelum, et plenius atque perfectius donum Spiritus Sancti quod misit, et implevit discipulos suos, iam factos utres novos, ut vinum novum possent suscipere; ideo cum linguis loquerentur, ebrii dicti sunt et musto pleni 1. Audientium vox testimonium dominicae Scripturae fuit: Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres 2, Dominus dixerat. Parabat ergo vinum novum utribus novis. Utres enim veteres erant, quamdiu carnaliter de Christo sentiebant; ad utrem enim veterem pertinebat illa sententia apostoli Petri, quando ei ait Dominus timenti ne moreretur Christus, et quas sic periret quomodo et ceteri homines: Redi post me, satanas, scandalum es mihi 3. Ista turbatio Petri ad utrem veterem pertinebat. At ubi resurrexit Dominus, et ostendit se illis, et palpaverunt quod planxerant in cruce pendere; viderunt membra viventia, quae mortua et sepulta plangebant; confirmati sunt in fide, et crediderunt ei. Ascendit in caelum, et mandat ut congregarent se in unum locum, et ibi exspectarent quo usque mitteret ipse promissionem suam. Congregati ergo in unum locum orando et desiderando promissionem, exuperunt vetustatem, et induti sunt novitatem. Facti ergo iam capaces susceperunt Spiritum Sanctum die Pentecostes. Et non sine causa magnum sacramentum et evidentissimum quidem nos diem istum celebramus. Intendat autem Sanctitas vestra, quomodo sibi consonent Scripturae veteres et novae: ibi enim gratia promissa est, hic data; ibi figurata, hic perfecta. Quemadmodum si quis artifex rerum formandarum de alio metallo, aere aut argento, formas quas fusurus est primo de cera componit, et prima adumbratio viam facit futurae soliditatis - ipsas enim formas facit, quas impleturus est - sic etiam Dominus veteri populo figuris delineavit omnia et deformavit, novo populo autem effusione perfectissima implevit. Quae sit ergo illa forma, et quae ista adimpletio in die Pentecostes, advertat aliquanto intentius Sanctitas vestra: operae pretium est intentionis; cum magno fructu dicitur, quando intentius auditur quod dicitur. Estote certe et vos utres novi, ut per ministerium nostrum vinum capere possitis.

Multitudo consors unam animam facit.

2. Quaeritur a nobis saepe: Si nos diem Pentecosten propter adventum Sancti Spiritus celebramus, Iudaei quare celebrant Pentecosten? Nam et ipsi habent Pentecosten. Audistis mane, qui fuistis intenti, cum legeretur lectio Tobiae ad memoriam beati Theogenis, quod in die Pentecostes sibi fecerit prandium, invitaturus aliquos de suis, qui digni essent participare cum illo mensam, ex eo quod esset timor in eis Domini: Die Pentecostes, ait, qui est sanctus de septimanis 4. Septies enim septem quadraginta novem fiunt: huc additur unum propter unitatem, ut redeamus ad caput, quod unitas confirmat omnem multitudinem. Et multitudo, nisi unitate ligetur, rixosa et litigiosa est; multitudo autem consors unam animam facit, sicut et ipsis illis qui acceperunt Spiritum Sanctum, ut Scriptura dicit, erat anima una et cor unum in Deum 5. Fiunt ergo quinquaginta, quod sacramentum est Pentecostes. Quare ergo illud celebrant Iudaei, nisi quia ibi figura erat? Attendite: nostis, et nullus omnino Christianorum est qui hoc ignoret quod dicturus sum, apud Iudaeos agnum occidi, et celebrari Pascha in figura futurae Dominicae passionis. Nam etiam hoc illis mandatum est, ut quaererent agnum ex capris et ovibus 6. Unde potest inveniri agnus ex capris et ovibus? Sed, quod ibi imperatum est impossibile, possibilitatem futuram Domini nuntiabat: inventus est enim agnus ex capris et ovibus, quia Dominus noster Iesus Christus secundum carnem natus ex semine David, ex peccatoribus et iustis habet originem. Invenis in origine Domini, secundum generationes quas Evangelistae exponunt, et peccatores multos et iustos; ideo et tales vocavit, id est peccatores, quia et per tales venit. Congregat enim Ecclesiam suam de iustis et peccatoribus: in regnum caelorum iustos missurus, et segregaturus peccatores qui perseverant in peccatis et nequitia. Tamen sic venit portaturus peccata nostra, ut non dedignaretur originem peccatorum suscipere; et multa ibi sacramenta sunt, in ipsis generationibus, quae praestabit Deus ut sit tempus exponere Sanctitati vestrae. Nunc tamen ad id quod institueramus revertamur.

Pascha et Pentecosten apud Iudaeos et Christianos.

3. De die Pentecostes dicebamus, quare ipsum diem celebrant Iudaei. Occidunt agnum, occisio agni paschalis est: sic et nos celebramus Pascha, ubi agnus occisus est immaculatus sine culpa. Vere agnus, cui testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 7; ipsius nos passione Pascha celebramus. Lex data est Iudaeis in timore; Spiritus Sanctus datus est Christianis in gratia. Illi per timorem legem implere non potuerunt, et per ipsam legem rei facti sunt. Quinque libros habet lex, quinque porticus circumdabant piscinam Salomonis; sed ferebant infirmos, neminem eorum sanare poterant. Quinque porticus infirmos ferebant, ubi iacebant; quomodo et in libris nemo sanabatur. Quare nemo? Propter superbiam: cum putant enim se viribus suis posse implere quod iussum est, non impleverunt quod praeceptum est. Et erat contra illos lex, in qua inveniuntur rei, donec exclament, quod etiam mane diximus Sanctitati vestrae: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 8. Lex ergo reos ostendit, gratia liberat a reatu: lex minatur, gratia blanditur: lex poenam intendit, gratia indulgentiam pollicetur. Tamen ipsa, quae praecipiuntur, in lege et in gratia; et ideo lex illa digito Dei scripta dicitur. Sic habemus scriptum.

Spiritus Sanctus digitus Dei.

4. Quid sit autem digitus Dei, quaeramus in Evangelio, et inveniemus. Quid significat "digitus Dei"? Non enim Deus vere talem formam habet corporis, qualem nos habemus; et ex una parte videt, et ex una non videt; aut determinatur figura membrorum, qui ubique totus est, et praesens omnibus. Quid est ergo digitus Dei? Spiritus Sanctus. Attendite: unde hoc probamus? Ex Evangelio. Aliquando enim, quod unus Evangelista figurate dicit, alius ipsum locum apertius dicit. Est in quodam loco Evangelii, ubi dixerunt Iudaei de Domino, quod in nomine Belzebub eicit daemonia. Respondens autem Dominus: Si ego in digito Dei eicio daemonia, certe supervenit in vos regnum Dei 9. Alius evangelista sic exponit ipsum locum, dicens: Si ego in Spiritu Sancto, igitur supervenit in vos regnum Dei 10. Cum ergo unus Evangelista dicit digitum Dei, alius exponit illud, ut nobis ostendat quia Spiritus Sanctus digitus Dei. Non digitos carnis quaeramus in Deo, sed intellegamus quare digitus dicatur Spiritus Sanctus. Quia per Spiritum Sanctum divisiones donorum acceperunt Apostoli: in digitis autem divisio manus apparet; ibi est computatio et distributio. Quare ergo Pentecosten Iudaei celebrant? Magnum sacramentum, fratres, et omnino mirum: si animadvertatis, die Pentecostes acceperunt legem digito Dei scriptam, et die Pentecostes venit Spiritus Sanctus.

Lex in cordibus Iudaeorum ac Christianorum.

5. Sed hoc de lege data probare opus est, quam acceperunt Iudaei in tabulis lapideis. Significabat autem duritiam cordis illorum. Tamen digito Dei scripta: quia omnia quae ibi scripta sunt, ipsa praecipiuntur et Christianis; sed iam, sicut dicit Apostolus, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 11. Hoc ergo interest, quia ipsa scripta est in duris cordibus illorum, et non est impleta; ipsa data est in iam credentia corda et facilis et sempiterna Christianorum. Ideo ergo ille lapis erat: corda vero Christianorum, terra fructifera erat, quae possit fructum adferre. Ideo et Dominus in Evangelio, quando illa mulier illi oblata est, quae in adulterio fuerat inventa, et volebant eam secundum legem lapidare, Dominus autem volebat ut deinceps non peccaret, paratus ignoscere peccato eius, ait illis qui volebant lapidare, cum ipsi essent lapidei: Si quis est in vobis sine peccato, prior in illam mittat lapidem 12. At ubi dixit hoc, inclinavit caput, et coepit digito scribere in terram; illi autem considerantes conscientias suas unus post unum discesserunt a maiore usque ad minorem, et relicta est illa mulier sola. Levavit autem Dominus caput, et ait ei: Quid est, mulier, nemo te damnavit? Et dixit: Nemo, Domine. Et Dominus: Nec ego te damnabo; vade, deinceps noli peccare 13. Ista indulgentia quid significavit? Gratiam. Illa duritia quid significabat? Legem in lapidibus datam. Unde Dominus digito scribebat, sed iam in terra, unde fructus possit excipere. In lapide autem quicquid seminatur, non exit, quia radicem mittere non potest. Digitus Dei, et digitus Dei: digito Dei scripta est lex digitus Dei, Spiritus Sanctus.

Cur data est lex die Pentecostes.

6. Data est lex die Pentecostes, et venit Spiritus Sanctus die Pentecostes. Sed dixeramus nos probaturos, quia quinquagesimo die acceperunt Iudaei legem, a Pascha quod celebramus. Habes praeceptum illis esse, ut quarta decima die primi mensis agnum occidant, et Pascha celebrent. Restant de mense decem septem dies, ut computes ipsum diem quartum decimum, unde incipit Pascha. Ventum est ad eremum, ubi data est lex, et sic dicit Scriptura: Tertio autem mense, ex quo populus de Aegypto eductus est 14, locutus est Dominus ad Moysen, ut illi, qui accepturi erant legem, purificarent se in tertium diem, quo danda erat lex. Initio ergo tertii mensis mandatur purificatio in tertium diem; et incipit Pascha... Attendite, ne vos numeri quasi deludant, et caliginem intellectus vobis adferant: quantum possumus, aperimus illud, adnuente Domino. Si adiuvet nos intentio vestra, videbitis cito quod dicitur; si autem non fuerit, obscurum erit, quicquid dixero, etiam si planissime dicatur... Ergo indicitur Pascha quarta decima die mensis: et mandatur purificatio, ut lex daretur in monte, scripta digito Dei; digitus autem Dei est Spiritus Sanctus. Mementote: probavimus enim hoc ex Evangelio. Indicitur purificatio in diem tertium tertii mensis. De primo ergo mense deduc tredecim, et restant decem septem, ut incipias a quarto decimo. Adde totum mensem secundum: fiunt dies quadraginta septem; ab ipso die purificationis in tertium diem, fiunt dies quinquaginta. Nihil manifestius, nihil evidentius, quia die Pentecostes acceperunt legem Iudaei.

Pondus legis et Christi iugum lene.

7. Sed durum est, onus fuit, durum pondus fuit. Venit autem Dominus cum gratia, et clamat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 15. Quomodo iugum illius lene est? Lex minatur, ille blanditur: lex dicit, Sin feceris puniam; Christus dicit, Quicquid feceris ignosco, deinceps vide ne pecces 16. Ergo iugum eius lene, et sarcina levis. Si efficiamur utres novi 17, exspectamus gratiam eius intenti, magnopere implebimur Spiritu Sancto, et per Spiritum Sanctum erit in nobis caritas, iam cum fervefacti fuerimus vino novo, et inebriati calice illius inebriante et praeclaro 18, ita ut saecularia illa quae nos tenebant obliviscamur, sicut obliti sunt martyres, cum irent ad passionem, et filios et uxores sunt obliti, et parentes pulverem mittentes in capita sua, et matres producentes ubera sua, cum improperio lactis, separantes se a cibo, obliti sunt omnia, nec agnoscebant suos. Quid miraris si martyr non agnoscit suos? Ebrius est homo. Unde autem ebrius? De caritate. Unde autem caritas? De digito Dei, de Spiritu Sancto, de eo qui venit per Pentecosten.